| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus022

Page history last edited by Laura Gibbs 15 years, 1 month ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 81): Perry 160

 

Fabula 22. Lupus et Ovis

 

Iacebat humi Lupus male tractatus a canibus et cibi indigus ac appetens. Visam eminus Ovem vocat; rogat ut de vicino fonte sibi aquam afferat. Quid aqua esurienti? (inquit illa); quaere tibi prius cibum. Sufficit (inquit Lupus) si potum praestes; de cibo mihi providebo. Illa, verba et finem Lupi subodorans: Capio te, amice Lupe (ait): si tibi aquam dedero, dedero etiam cibum; de me te cibaturus es. Vale; alio vocor, longe a tuis dentibus et ventre. Indicat non se hosti committendum.

 

Iacebat humi Lupus

male tractatus a canibus

et cibi indigus ac appetens.

Visam eminus Ovem

vocat;

rogat

ut de vicino fonte

sibi aquam afferat.

Quid aqua esurienti?

(inquit illa);

quaere tibi prius cibum.

Sufficit (inquit Lupus)

si potum praestes;

de cibo mihi providebo.

Illa,

verba et finem Lupi

subodorans:

Capio te, amice Lupe (ait):

si tibi aquam dedero,

dedero etiam cibum;

de me

te cibaturus es.

Vale; alio vocor,

longe a tuis dentibus et ventre.

Indicat

non se hosti committendum.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.