| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

irenaeus024

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 9 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 82): Perry 269

 

Fabula 24. De Equo et Cervo

 

Equus cum Cervo et aliis bellum habebat pro possessione pascuorum. Qui, imparem se sentiens, imploravit open hominis. Non abnuit homo ferre suppetias Equo, imo pollicitus est de hoste victoriam, modo frenum, ephippia, calcaria admitteret. Quibus conditionibus admissis, ad certamen redit, et qui erat antea victus fit victor Cervi et aliorum, sed hominis servus: jugum enim hominis receptum amovere non potuit. Adeo difficile est iugum et servitutem potentis, quam semel induisti, excutere.

 

Equus

cum Cervo et aliis

bellum habebat

pro possessione pascuorum.

Qui,

imparem se sentiens,

imploravit open hominis.

Non abnuit homo

ferre suppetias Equo,

imo pollicitus est

de hoste victoriam,

modo

frenum, ephippia, calcaria

admitteret.

Quibus conditionibus admissis,

ad certamen redit,

et qui erat antea victus

fit victor Cervi et aliorum,

sed hominis servus:

jugum enim hominis receptum

amovere non potuit.

Adeo difficile est

iugum et servitutem potentis,

quam semel induisti,

excutere.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.