| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

irenaeus041

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 9 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 118): Abstemius (more)

 

Fabula 41.. De Mure et Fele.

 

Musculi, tenelli et inexperti, contemplabantur e maceria et foramine parietis, Felem, demisso capite, genibus implicatis, incubantem et quasi dormitantem, sed pro more suo excubias agentem. Unum ex illis cupido incessit propius accedendi, ut cum Fele lusitaret et amicitiam iniret. Alii dissuadere, monere, id sibi a matre non semel prohibitum; si faciat, grande periculum incursurum. Ille non credere. "Quis enim sibi timendum putet (inquit) ab animali tam benigno, suavi, pacifico?" Haec dicens, desilit in tabulatum; et ecce tibi in ictu oculi Catus in eum involat, rapit, discerpit; ceteris metu attonitis et in fugam versis. Ex qua ubi se recepere, alter alteri dicere: "Quis fidat inimico? Iste nostrae gentis capitalissimus hostis est. Mansuetudo quam praefert, mera palliatio est crudelitatis; pilus et vestis suavis est, sed animus intus plenus fraudis." Nusquam fidendum.

 

Musculi,

tenelli et inexperti,

contemplabantur

e maceria et foramine parietis,

Felem,

demisso capite,

genibus implicatis,

incubantem et quasi dormitantem,

sed pro more suo

excubias agentem.

Unum ex illis

cupido incessit propius accedendi,

ut cum Fele lusitaret

et amicitiam iniret.

Alii dissuadere,

monere,

id

sibi a matre non semel prohibitum;

si faciat,

grande periculum incursurum.

Ille non credere.

"Quis enim

sibi timendum putet (inquit)

ab animali

tam benigno, suavi, pacifico?"

Haec dicens,

desilit in tabulatum;

et ecce tibi in ictu oculi

Catus

in eum involat, rapit, discerpit;

ceteris

metu attonitis

et in fugam versis.

Ex qua

ubi se recepere,

alter alteri dicere:

"Quis fidat inimico?

Iste

nostrae gentis

capitalissimus hostis est.

Mansuetudo

quam praefert,

mera palliatio est

crudelitatis;

pilus et vestis

suavis est,

sed animus intus

plenus fraudis."

Nusquam fidendum.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.