irenaeus044


 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 119): Perry 577

 

Fabula 44. De Vulture et Avibus

 

Vultur, volens laute prandere et ventrem suum delicatis cibis infercire, invitavit aviculas ad convivium - Natalem suum, ut dicebat, celebraturus. Haec fama exiit inter eas et hoc aucupio incautas fefellit. Veniunt igitur undique, existimantes invenire mensas omnis generis deliciarum refertas, non de suo paraturas. Sed ubi, adventatis ac coactis omnibus, fores occlusae sunt et Vultur rapere et mactare et occidere coepit: O insanas nos et vecordes (inquiunt), quae Vulturi, inimico nostro, fidimus, et apud eum putantes reperire escas, ipsae eius escae factae sumus.

 

Vultur, volens

laute prandere

et ventrem suum

delicatis cibis infercire,

invitavit aviculas

ad convivium -

Natalem suum,

ut dicebat, celebraturus.

Haec fama

exiit inter eas

et hoc aucupio

incautas fefellit.

Veniunt igitur undique,

existimantes

invenire mensas

omnis generis deliciarum refertas,

non de suo paraturas.

Sed ubi,

adventatis ac coactis omnibus,

fores occlusae sunt

et Vultur

rapere et mactare et occidere

coepit:

O insanas nos

et vecordes (inquiunt),

quae

Vulturi, inimico nostro, fidimus,

et apud eum

putantes reperire escas,

ipsae eius escae

factae sumus.