| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Finally, you can manage your Google Docs, uploads, and email attachments (plus Dropbox and Slack files) in one convenient place. Claim a free account, and in less than 2 minutes, Dokkio (from the makers of PBworks) can automatically organize your content for you.

View
 

irenaeus048

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 7 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 126): Perry 171

 

Fabula 48. Vespertilio, Rubus, Mergus

 

Vespertilio ingressa latenter domum, pecuniam furata erat; Rubus vestes soli expositas; Mergus aurum in fundo aquae cuiusdam hominis immersi. Accidit autem ut quadam die hi tres simul coirent et, collatis in commune bonis, statuerent mercaturam exercere. Navim conscendunt, in terras longinquas merces suas deportaturi. Sed, saevissima tempestate exorta, quassata nave, perditis sarcinis, naufragi tabularum beneficio salvi ad litus se recipiunt. Factum est autem, ut quisque suae sortis conscius, Vespertilio sui furti poenas timens, non nisi pernox advolet; Rubus, ut antea, praeterentium lanas vellicet et rapiat; Mergus oris fluminum adnatet, affideatque piscatoribus, si forte aes inveniat. Adeo verum est: Naturam mutari non posse, mutata licet fortuna.

 

Vespertilio

ingressa latenter domum,

pecuniam furata erat;

Rubus

vestes soli expositas;

Mergus

aurum

in fundo aquae

cuiusdam hominis immersi.

Accidit autem

ut quadam die

hi tres simul coirent

et, collatis in commune bonis,

statuerent mercaturam exercere.

Navim conscendunt,

in terras longinquas

merces suas deportaturi.

Sed, saevissima tempestate exorta,

quassata nave, perditis sarcinis,

naufragi

tabularum beneficio

salvi ad litus se recipiunt.

Factum est autem,

ut quisque suae sortis conscius,

Vespertilio

sui furti poenas timens,

non nisi pernox advolet;

Rubus, ut antea,

praeterentium lanas vellicet et rapiat;

Mergus

oris fluminum adnatet,

affideatque piscatoribus,

si forte aes inveniat.

Adeo verum est:

Naturam mutari non posse,

mutata licet fortuna.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.