| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus049

Page history last edited by Laura Gibbs 15 years ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 126): Perry 166

 

Fabula 49. Formica

 

Quae nunc Formica est, dicitur homo fuisse Agricola, assuetus furari et clam surripere vicinorum messes et sata. Unde indignati, Dii eum in hanc bestiolae naturam transformarint; quae, inveteratae consuetudinis haud oblita, formam hominis, non mores suos, exuerit. Ut antea, huc et illuc per campos excurrit, furtim grana suffuratura vicinorum. Adeo Naturam et mores suos dediscere difficile est.

 

Quae nunc Formica est,

dicitur homo fuisse Agricola,

assuetus furari

et clam surripere

vicinorum messes et sata.

Unde indignati, Dii

eum

in hanc bestiolae naturam transformarint;

quae,

inveteratae consuetudinis haud oblita,

formam hominis,

non mores suos,

exuerit.

Ut antea,

huc et illuc per campos excurrit,

furtim grana suffuratura vicinorum.

Adeo

Naturam et mores suos dediscere

difficile est.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.