| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

irenaeus051

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 10 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 133): Perry 177

 

Fabula 51. Viatores

 

Viatores quidam ad crepidinem maris, in Aprico iter facientes, secesserant in speluncam ab itinere tantisper dissitam, solis aestus declinandi et animi recreandi causa; unde mare ex illa umbra contemplantes, viderunt immane quoddam undis ac fluctibus iactatum supernatare, ac vento flante sibi accedere; rati primo aspectu esse navem, post aliquantulum iterum oculos ad mare coniicientes, iam non navis, sed instar exiguae scaphae videbatur; demum ubi propius ad eos accessit, et diligentius ipsi prospectarunt, cognoverunt nil aliud esse, nisi fasces spinarum et stirpium a fluctibus huc forte impulsos, tunc alter alteri dicere, O caecos nos, quibus longe et in umbra positis, res tam parvi momenti pro magna apparuit. Frequens error mortalium his mundi in tenebris inambulantium.

 

Viatores quidam

ad crepidinem maris,

in Aprico iter facientes,

secesserant in speluncam

ab itinere tantisper dissitam,

solis aestus declinandi

et animi recreandi causa;

unde mare

ex illa umbra contemplantes,

viderunt

immane quoddam

undis ac fluctibus iactatum

supernatare,

ac vento flante

sibi accedere;

rati

primo aspectu

esse navem,

post aliquantulum iterum

oculos ad mare coniicientes,

iam non navis,

sed instar exiguae scaphae videbatur;

demum

ubi propius ad eos accessit,

et diligentius ipsi prospectarunt, cognoverunt

nil aliud esse,

nisi fasces spinarum et stirpium

a fluctibus

huc forte impulsos,

tunc alter alteri dicere,

O caecos nos,

quibus longe et in umbra positis,

res tam parvi momenti

pro magna apparuit.

Frequens error mortalium

his mundi in tenebris

inambulantium.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.