HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 148): Perry 328
Fabula 59. De Cane ad cenam eunte.
Invitarat quidam Civis Amicum suum ad convivium opiparum, cuius Canis etiam eiusdem Amici Canem ad cenam invitavit. Is, spe futuri prandii lauti, ut sperabat, diem abstinuit, ut ventrem copiosius ac genialius infarciret; condicta igitur hora cum hero ad convivii locum veniens praecucurrit, cauda prae laetitia gestiens, et ut moris est Canum, statim in culinam penetravit, quem Coquus cauda prehensum, Te unum, inquit, O bona bestia! expectabamus ad cenam; sed quia nondum carnes sufficienter assata sunt, tantillum exeundum est foras, sicque illum rotans, per fenestram proiecit: ille ex casu paene exanimis, ac resurgendo exclamans, accurrentibus ad se canibus, petentibusque quam laute cenasset, tam bene, inquit, pastus sum, ut vix qua exierim viam adverterim. Haec fabula carpit inanes expectationes hominum, qui ad primam degustandae voluptatis umbran procurrentes, miseri saepe falluntur.
Invitarat quidam Civis
Amicum suum
ad convivium opiparum,
cuius Canis etiam
eiusdem Amici Canem
ad cenam invitavit.
Is,
spe futuri prandii lauti,
ut sperabat,
diem abstinuit,
ut ventrem
copiosius ac genialius infarciret;
condicta igitur hora
cum hero
ad convivii locum veniens
praecucurrit,
cauda prae laetitia gestiens,
et ut moris est Canum,
statim in culinam penetravit,
quem Coquus cauda prehensum,
Te unum, inquit,
O bona bestia!
expectabamus ad cenam;
sed quia
nondum carnes
sufficienter assata sunt,
tantillum exeundum est foras,
sicque illum rotans,
per fenestram proiecit:
ille ex casu paene exanimis,
ac resurgendo exclamans,
accurrentibus ad se canibus,
petentibusque quam laute cenasset,
tam bene, inquit, pastus sum,
ut vix
qua exierim
viam adverterim.
Haec fabula carpit
inanes expectationes hominum,
qui
ad primam degustandae voluptatis umbran
procurrentes,
miseri saepe falluntur.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.