| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

irenaeus066

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 8 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 174): This is not a fable in the Perry index, and I am not familiar with it from any other source. If anyone has information about this fable, please let me know!

 

Fabula 66. De Paupere et Thesauro

Quidam pauper,  nil praeter tuguriolum possidens  idque ruinam minitans,  quibusdam propterea palis suffultum,  ex agro rediens  reperit eversum,  eiusque reparandi impotens,  acerbos ploratus edebat.  Accidit autem  ut cum inconsolabiliter plangeret,  huc et illuc oculos versans,  adverteret urnulam inter rudera et saxa maceriae deiectam,  quam cum sustulisset,  et aureis nummis plenam invenisset,  insolito gaudio perfusus,  lacrimas abstersit  et eiulatus repressit.  Quo docemur  miserabilibus quandoque personis  fortunam cum minus sperant,  adesse, et mutare vultum. 

 

Quidam pauper,

nil praeter tuguriolum possidens

idque ruinam minitans,

quibusdam propterea palis suffultum,

ex agro rediens

reperit eversum,

eiusque reparandi impotens,

acerbos ploratus edebat.

Accidit autem

ut cum inconsolabiliter plangeret,

huc et illuc oculos versans,

adverteret urnulam inter rudera

et saxa maceriae deiectam,

quam cum sustulisset,

et aureis nummis plenam invenisset,

insolito gaudio perfusus,

lacrimas abstersit

et eiulatus repressit.

Quo docemur

miserabilibus quandoque personis

fortunam cum minus sperant,

adesse,

et mutare vultum.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.