HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 183): This is not a fable in the Perry index, and I am not familiar with it from any other source. If anyone has information about this fable, please let me know!
Fabula 73. De Avaro, Momento Divite et Paupere
Quidam sordidae et immanis avaritiae Vir, venditis omnibus, quae habebat, coepit mercaturam facere, ut pecunias augeret. Contigit autem ut, maria traiiciens, brevi dives fieret, quod suae industriae, non fortunae, ascribebat, et cum habendi sitis habitis non minuatur, sed augescat, is, ampliores opes spe devorans, iterum se et sua mari committit, sed adversam expertus fortunam, partim naufragiis, partim latronciniis exhaustus, ad extremam inopiam redactus est. Quo in statu roganti qui ex divite tam inops cito effectus esset, malae fortunae, non sibi imputandum dixit, quae, volubili rotae insidens, nesciret consistere. Sic inops sapere didicit, quod dives, florente fortuna, non potuit.
Quidam sordidae et immanis avaritiae Vir,
venditis omnibus, quae habebat,
coepit mercaturam facere,
ut pecunias augeret.
Contigit autem
ut, maria traiiciens, brevi dives fieret,
quod
suae industriae, non fortunae, ascribebat,
et
cum habendi sitis
habitis non minuatur, sed augescat,
is,
ampliores opes
spe devorans,
iterum
se et sua
mari committit,
sed adversam expertus fortunam,
partim naufragiis,
partim latronciniis exhaustus,
ad extremam inopiam redactus est.
Quo in statu
roganti
qui
ex divite
tam inops cito
effectus esset,
malae fortunae,
non sibi imputandum
dixit,
quae, volubili rotae insidens,
nesciret consistere.
Sic inops
sapere didicit,
quod dives, florente fortuna, non potuit.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.