| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

irenaeus087

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 1 month ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 209): Abstemius. 

 

Fable 87: Asinus et Scurra

 

Asellus, videns in platea civitatis Circulatorem et Scurram diversorum voces et cantus, seu avium, seu animalium imitando et crepitus edendo multae plebis risum movere, et non parvam inde expiscari pecuniam, indigne ferens pluris fieri Scurram quam se, Magistratum adit, conqueritur de favore impertito Scurrae, alios despici digniores; petit ab eo Magistratus quidnam artis sciret, quo se Scurrae praeferri vellet. Si de voce agitur? (inquit) Longe valentiori praeditus sum. Si de cantu? Suavius modulor, testimonio sint qui me quotidie audiunt, qui ubi me vocem efferentem audiunt omnes prae dulcedine modulationis meae risum tenere non possunt. De cetero, crepitus maiores et longiores edo, absque fetore ullo, addo et stercora ad cumulum. Qua responsione homo in risum effusus probavit iustam Asini aemulationem, et ut solebat, monuit perseverare.

 

Asellus,

videns

in platea civitatis

Circulatorem et Scurram

diversorum voces et cantus,

seu avium, seu animalium

imitando

et crepitus edendo

multae plebis risum movere,

et non parvam inde

expiscari pecuniam,

indigne ferens

pluris fieri Scurram quam se,

Magistratum adit,

conqueritur

de favore impertito Scurrae,

alios despici digniores;

petit ab eo Magistratus

quidnam artis sciret,

quo

se Scurrae praeferri

vellet.

Si de voce agitur? (inquit)

Longe valentiori praeditus sum.

Si de cantu?

Suavius modulor,

testimonio sint

qui me quotidie audiunt,

qui ubi

me vocem efferentem audiunt

omnes

prae dulcedine

modulationis meae

risum tenere non possunt.

De cetero,

crepitus maiores et longiores

edo,

absque fetore ullo,

addo et stercora ad cumulum. Qua responsione

homo

in risum effusus

probavit

iustam Asini aemulationem,

et ut solebat,

monuit perseverare.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.