| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

irenaeus088

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 6 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 210): Perry 2

 

Fable 88: Aquila et Corvus

 

Aquilam desursum in gregem Haedorum devolantem et Caprum unguibus prehensum secum per inane asportantem, Corvus prospiciebat et aemulari gestiens prosilit in arietem, quem cum unguibus prendere nititur, ita se velleri implicat, irretitque quod inde se extricare et avolare nequit, Pastores id videntes accurrunt, eumque comprehendunt, avulsisque pennis illudunt, tum quodam percontante ab eo quae volucris esset, Corvus natura (inquit) mente Aquila fui; iam Corvum implumem me esse certo cognosco, qui utinam mea sorte contentus fuissem.

 

Aquilam

desursum

in gregem Haedorum devolantem

et Caprum

unguibus prehensum

secum per inane asportantem, Corvus prospiciebat

et aemulari gestiens

prosilit in arietem,

quem

cum unguibus

prendere nititur,

ita se velleri implicat,

irretitque

quod inde

se extricare et avolare nequit,

Pastores

id videntes accurrunt,

eumque comprehendunt,

avulsisque pennis illudunt,

tum

quodam percontante ab eo

quae volucris esset,

Corvus natura (inquit)

mente Aquila fui;

iam

Corvum implumem me esse

certo cognosco,

qui utinam

mea sorte contentus fuissem.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.