| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

irenaeus090

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 6 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 217): Abstemius. 

 

Fable 90: Lupus fluviatilis et Delphinus

 

Lupus, piscis fluviatilis (cui inter pisces principatum Plinius suo aevo tribui scribit) ad insolitam molem increverat, devoratis multis piscibus, et tantum metum sui omnibus incusserat, ut pro rege aut tyranno fluminum haberetur timereturque. Igitur opinione suae potentiae mirum quantum tumens, coepit cogitare de imperio maris, et polliceri sibi, sicut fluviorum, sic Oceani se monstra subacturum. Sed vix ostia maris intraverat, cum occurrit ei Delphinus, tum mole corporis, tum pulchritudine, cum etiam pernicitate multis eo parasangis superior, qui eum quamprimum unde venerat, remeare coegit, monitum ambitioni suae metas ponere.

 

Lupus,

piscis fluviatilis

(cui

inter pisces

principatum

Plinius suo aevo

tribui scribit)

ad insolitam molem

increverat,

devoratis multis piscibus,

et tantum metum sui

omnibus incusserat,

ut pro rege aut tyranno fluminum

haberetur timereturque.

Igitur

opinione suae potentiae

mirum quantum tumens,

coepit cogitare

de imperio maris,

et polliceri sibi,

sicut fluviorum, sic Oceani

se

monstra subacturum.

Sed

vix ostia maris intraverat,

cum occurrit ei Delphinus,

tum mole corporis,

tum pulchritudine,

cum etiam pernicitate

multis eo parasangis superior,

qui

eum quamprimum unde venerat,

remeare coegit,

monitum

ambitioni suae

metas ponere.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.