| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

irenaeus091

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 4 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 217): Perry 284

 

Fable 91: Leo et Homo, De Fortiore

 

Leo et Homo, simul iter facientes, inter confabulandum in hanc incurrunt quaestionem, uter eorum altero esset fortior nobiliorque; quisque commendare se, certatimque allegare quae poterat in sua causa. Sed cum uterque vincere, neuter alteri cedere, vellet, venerunt in quemdam locum, in quo columnae marmoreae visebantur, et in eis prominenti opere pugna Hominis et Leonis insculpata, illius Leonem pedibus atterentis ac suffocantis. Ad quod erectus homo, ad Leonem: Haec sculptura (inquit) nostram litem apposite dirimit terminatque, ostenditque quanto Leonibus antistent Homines. Cui Leo: Ita est (inquit), si vobis creditur. Sculptura haec hominis opera est, sed si Leones artem scribendi aut effigiandi callerent, pingerent utique Homines Leonibus substratos. Haec indicant innatam cuique dominandi appetentiam, aliosque sibi subdendi.

 

Leo et Homo,

simul iter facientes,

inter confabulandum

in hanc incurrunt quaestionem,

uter eorum

altero esset fortior nobiliorque;

quisque commendare se,

certatimque allegare

quae poterat

in sua causa.

Sed

cum uterque vincere,

neuter alteri cedere,

vellet,

venerunt in quemdam locum,

in quo

columnae marmoreae visebantur,

et in eis

prominenti opere

pugna Hominis et Leonis

insculpata,

illius Leonem pedibus

atterentis ac suffocantis.

Ad quod

erectus homo,

ad Leonem:

Haec sculptura (inquit)

nostram litem

apposite dirimit terminatque,

ostenditque

quanto

Leonibus antistent Homines.

Cui Leo:

Ita est (inquit),

si vobis creditur.

Sculptura haec

hominis opera est,

sed

si Leones

artem scribendi aut effigiandi

callerent,

pingerent utique

Homines Leonibus substratos.

Haec indicant

innatam cuique

dominandi appetentiam,

aliosque sibi subdendi.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.