| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

irenaeus098

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 8 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 232): Perry 12

 

Fable 98: Vulpes et Pardus

 

Altercabantur Vulpes et Pardus de pulchritudine, qua in re Pardus longo intervallo existimans superare Vulpem, ostentabat pellis suae varietates, et contra Vulpinae fuliginem et fuscum colorem multis deprimebat. Vulpes autem, cum ab illa parte se superari cerneret: Iactas (inquit) varietates tuas in pelle; ego maiores habeo in mente. Et quanto anima praestat corpore, tanto specie te praecello. Indicat in homine magis attendi pulchritudinem mentis, quam cutis aut pellis.

 

Altercabantur

Vulpes et Pardus

de pulchritudine,

qua in re

Pardus

longo intervallo

existimans superare Vulpem,

ostentabat

pellis suae varietates,

et contra

Vulpinae fuliginem

et fuscum colorem

multis deprimebat.

Vulpes autem,

cum ab illa parte

se superari cerneret:

Iactas (inquit)

varietates tuas in pelle;

ego

maiores habeo in mente.

Et quanto

anima praestat corpore,

tanto

specie te praecello.

Indicat

in homine

magis attendi

pulchritudinem mentis,

quam cutis aut pellis.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.