| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus099

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 9 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 232): a fable from Abstemius

 

Fable 99: De Equo Despecto

 

Cum ad proximos Circenses ludos Equi multi adducerentur, et producerentur in medium, iique elegantes, generosi, compti, aureis frenis et phaleris insignes, inter eos unus apparuit inelegans, et male curatus ac pexus, qui ab omnibus idcirco despectui habebatur, et indignus qui cum aliis concurreret; sed cum cursu probandi proluderent, et is ceteros longo post se intervallo relictos superaret, tum demum omnes mirari et dicere ab externa specie de rebus minime iudicandum, sed a virtute et generositate, quae se per opus probat et innotescit.

 

Cum

ad proximos Circenses ludos

Equi multi adducerentur,

et producerentur in medium,

iique elegantes,

generosi, compti,

aureis frenis et phaleris

insignes,

inter eos

unus apparuit

inelegans,

et male curatus ac pexus,

qui

ab omnibus idcirco

despectui habebatur,

et indignus

qui cum aliis concurreret;

sed

cum

cursu probandi

proluderent,

et is

ceteros

longo post se intervallo

relictos superaret,

tum demum

omnes mirari

et dicere

ab externa specie

de rebus 

minime iudicandum,

sed a virtute et generositate,

quae

se per opus probat

et innotescit.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.