| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

irenaeus102

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 1 month ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 249):  Perry 300

 

Fable 102: Bos et Iuvencus

 

Bovem aetate iuxta et labore confectum Iuvencus, comptus ac petulans, iugi adhuc expers, intuens, irridebat, exprobrans scabram pellem, cutem rugosam, et cervicem iugo attritam, plaustri denique duram necessitatem; et contra vegetae aetatis suae statum, otia, lascivias efferebat; nequicquam respondente aut mussitante Bove. Non diu post, cum solemnes sacrorum dies recursarent et pro sacrificio quaereretur victima, Bos dimittitur, Iuvencus rapitur immolandus, quem, dimisso iam capite et lento gressu, cum ad aram duceretur, Bos videns, "Nolim (inquit), O mi frater, afflicto tibi afflictionem dare, sed cum ita sors tulerit, tuo iam experimento comperi verum esse quod olim audivi: vecordem esse iuventutem, sed ubi petulantia adolescentiae iungitur, vix e malis emergere, sapuisses forte, si senuisses.

 

Bovem

aetate iuxta et labore confectum

Iuvencus,

comptus ac petulans,

iugi adhuc expers,

intuens,

irridebat,

exprobrans

scabram pellem,

cutem rugosam,

et cervicem iugo attritam,

plaustri denique

duram necessitatem;

et contra

vegetae aetatis suae

statum,

otia, lascivias efferebat;

nequicquam respondente

aut mussitante Bove.

Non diu post,

cum

solemnes sacrorum dies

recursarent

et pro sacrificio

quaereretur victima,

Bos dimittitur,

Iuvencus rapitur

immolandus,

quem,

dimisso iam capite

et lento gressu,

cum ad aram duceretur,

Bos videns,

"Nolim (inquit),

O mi frater,

afflicto tibi

afflictionem dare,

sed

cum ita sors tulerit,

tuo iam experimento comperi

verum esse

quod olim audivi:

vecordem esse iuventutem,

sed ubi petulantia

adolescentiae iungitur,

vix e malis emergere,

sapuisses forte,

si senuisses.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.