| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

kalila

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 4 months ago

 

Liber Kalilae et Dimnae

 

The Liber Kalilae et Dimnae is a version in Latin of the storytelling tradition that goes back to the ancient Indian Panchatantra, but which is best known through the later Arabic version, Kalila-wa-Dimna. This particular Latin text probably dates to the late 13th century, and is based on a Greek manuscript probably dating to around the 11th century.

 

For some background about the Panchatantra and Kalila-wa-Dimna, you can visit the Hitopadesha unit in my World Literature course website. For more Latin story collections derived from this tradition, see the poems by Baldo at this wiki,  the Directorium Humanae Vitae, and the version by Raimundus de Bitteris. For additional resources, check the books tagged "Panchatantra" in my GoogleBooks Library.

 

This is a digitization of the Alfons Hilka 1928 edition of the text, which you can find republished at various websites, including the Bibliotheca Augustana. What I have done is to extract the exemplum stories ONLY, without the frametale. If you are interested in this marvelous text, please make sure to visit a complete version to see how the exemplum stories fit into the frametale! Note also that when there is a story within a story, the conclusion of the first story will be found in the following story.

 

SELEM SELEM SELEM

ADULTER INSIPIENS

CANIS ET UMBRA

MELLIS DULCEDO

SIMIUS ET LIGNUM

HEREMITA ET FUR

HIRCI ET VULPECULA

MERETRIX ET AMASIUS EIUS

ANCILLA ET NASUS AMPUTATUS

CORVUS ET SERPENS

CIGNUS, PISCES ET CANCER

LEPUS ET LEO

TRES PISCES

PEDICULUS ET PULEX

LEO ET CAMELUS

ALKION ET SIRENA

ANATES DUO ET TESTUDO

CORVUS ET SIMII

SCOLASTICUS ET THESAURUS SUB ARBORE

SERPENS ET CIGNUS

MURES COMEDENTES FERRUM

PANNUS HISTORIATUS

MEDICUS CAECUS

MULIERES NUDAE

PICAE DOCTAE

ZIZANIUM MUNDUM ET IMMUNDUM

LUPUS ET ARCUS

ELEPHANTES ET LEPUS

GATTUS IUDEX

HIRCUS HEREMITAE

MERCATOR SENEX ET UXOR EIUS

FUR ET DIABOLUS

CARPENTARIUS ET UXOR EIUS

MUS IN PUELLAM CONVERSA

RANAE ET SERPENS SENEX

TESTUDO ET SIMIUS

VULPIS, LEO ET ASINUS

PAUPER ET BUTIRUM IN VASE

CANIS CUSTOS

COLUMBAE ET FRUMENTUM IN VASE

MATER, FILIUS ET POMUM

SIMIA ET LENTES

GATTA CAPTA ET MUS

REX ET PICA EIUS

FILIUS RUSTICI ET SERPENS

PANTHER PIUS ET LEO

AURIFEX ET HEREMITA

REGIS FILIUS ET SOCII EIUS

VENATOR, LEAENA ET URSA

MONACHUS ET EXTRANEUS

GRESSUS CORVI

 

 

 

Prologus tercius

 

 

SELEM SELEM SELEM

IV. Nam dictum est quod quidam fur ascendit domum cuiusdam cum sociis suis, ut furaretur. Senciens autem eos dominus domus qui cum uxore sua dormiebat, excitavit mulierem, dicens: "Ut puto, fures ascenderunt in domum nostram, et ecce dormio. Tu autem voce magna excita me et dic: "O vir, indica mihi unde tantas congregasti divicias et thesauros". Et me tibi minime respondente magis ac magis clama". Muliere hoc dicente et faciente audiverunt fures et solliciti intendebant. Et dixit vir uxori sue: "Deus concessit nobis has divicias et oportet te comedere et bibere et letari et non interrogare de rebus quas tibi patefacere non possum, ne forte aliquis audiat et fiat nobis scandalum maximum". Et illa magis instante dicit vir: "Quia me cogis, dicam tibi; sed cave ne forte aliquis audiat hec, fratres et cognati tui, et amittamus lucrum nostrum, quia hec omnia de furto coaadunavi". Dicit ei mulier: "Quomodo hec omnia furto congregasti, cum omnes te fidelem teneant et nemo in te scandalizetur?" Respondit vir: "Didici quoddam carmen de furto; per istud nemo me cognoscit nec in me scandalizatur". Dicit mulier: "Quod carmen est istud?" Respondit vir: "Egrediebar nocte lucente luna et socii mei mecum et ascendebamus porticum, deinde domum ingrediebamur et ego dicebam hoc carmen ante hostium tribus vicibus, videlicet "Selem Selem Selem" et apprehendebam me radio lune et descendebam in domum, et nemo me videre poterat. Et iterum dicebam carmen, et omnia de domo veniebant ante me et quidquid de eis volebam capiebam. Et iterum apprehendebam radios et sepcies dicebam carmen ipsum, et statim egrediebar". Audientes hoc fures gavisi sunt gaudio magno, dicentes: "Didicimus in hac domo causam utiliorem nobis omnibus rebus que sunt in ista domo, et ubicumque ierimus, erimus sine timore". Et putantes dominum domus dormire cum uxore sua et credentes ipsius dictis, magister latronum venit ad hostium unde ingrediebatur luna dixitque sepcies "Selem Selem Selem" et amplexans radios, ut descenderet, cecidit capite premisso in terram. Et dominus domus assiliens cum baculo in manu ipsum acriter verberavit, dicens ei: "Quis es tu?" Dicit ei fur: "Ego sum miser deceptus qui credidi verbo tuo quod non fuit verum".

 

ADULTER INSIPIENS

V. Dictum est quod quidam homo concupivit coniugatam. Que fodiens iuxta puteum ingressum et egressum adultero ostendit et recondens aperitorium porte iuxta puteum ostendit amasio illud et instruxit eum posse fugere, si timeret. Quodam vero die cum esset adulter cum muliere, venit maritus eius ante ianuam. Dicit mulier adultero: "Curre ad puteum et invenies exitum". Tunc pergens ille et puteum altum videns timuit et reversus ad mulierem dixit: "Non inveni egressum". At illa respondit: "O insipiens, an ignoras quod in ipso puteo est egressus tuus?" Et ille dixit: "Amor tuus fecit me oblivisci viam". Dicit illa: "Miser, salva te ipsum et non respondeas ut insipiens". Dicit ei adulter: "Quo ergo ibo? Nam per te deceptus sum, amica mea". Et illo misero stupefacto permanente ingressus est dominus domus, cepit eum et vinctis ad tergum manibus turpiter fustigavit tradiditque eum principi.

 

CANIS ET UMBRA

VII. [ Ero sicut ] canis deferens peciam carnis in ore. Qui perveniens ad quendam fluvium, et cum transiret per pontem, vidit in aqua umbram eiusdem carnis. Et assiliens, ut eam caperet, aperuit os suum et amisit peciam carnis quam portabat. Et quod voluit capere, habere non potuit, et sic remansit vacuus.

 

MELLIS DULCEDO

X. Similis est hic homo cuidam qui pre magno timore unicornis fugiebat. Et incidit in quendam lacum habentem arborem magnam factam in ripa, in qua se appendit, duos ramos ipsius tenens, et pedes posuit in alio ramo, sperans in eo firmari. Erantque ibi quatuor serpentes circa lacum, producentes capita in altum nec quiescebant lacum circuire. Respiciens ad fundum laci vidit draconem habentem os apertum. Et iterum vidit duos mures, unum album et alterum nigrum, comedentes radices arboris super quam stabat. Et de hiis stupefactus querebat qualiter de tantis malis liberari posset. Et aspiciens sursum vidit mel defluens a summitate arboris. Et de eodem melle gustans et dulcedine eius dulcoratus oblitus est salutis sue et non est recordatus unicornis nec quatuor serpentum qui erant circa lacum nec duorum murium comedencium radices arboris et quod, postquam comederint eas, cadet arbor et ipse cadet in gutture draconis, sed perseverans in mellis dulcedine perditus fuit.

 

[Capitulum I.]

 

Chapters 1 and 2 tell the elaborate story of intrigue when the bull is accepted into the court of the lion. These are the exempla stories that are inserted into that frametale - and a couple of these stories are "nested" (stories within stories).

 

SIMIUS ET LIGNUM

8. Dictum est enim quod quidam simeus, dum videret magistrum suum cum bipenne ligna scindere et in fissuris ligni cuneos inmittentem sedentemque super lignum tanquam super equum, recedente magistro a ligno et eunte ad opus suum assiliit simeus super lignum et equitans super eum, volens imitari magistrum, inmisit testiculos suos in fissuram ligni, et educente unum de cuneis fissura astrinxit testiculos eius et pre dolore attenuatus est spiritus eius. Et ecce rediit magister et afflixit eum multis verberibus.

 

HEREMITA ET FUR

18. Nam cuidam heremite data sunt ab imperatore vestimenta preciosa plurima. Que videns quidam fur venit ad eum fraudulenter et ait: "Volo fieri discipulus tuus et esse tecum et imitari vestigia tua et opera tua facere". Et post paucos dies inventa oportunitate auferens vestimenta nocte fugit. Mane vero surgens monachus cepit persequi eum.

HIRCI ET VULPECULA

19. Et in ipso itinere vidit duos hircos inter se pugnantes usque ad sanguinis effusionem. Et ecce vulpecula lingebat sanguinem et se adinvicem percucientes occiderunt eam.

MERETRIX ET AMASIUS EIUS

20. Et heremita veniens ad civitatem nec oportunum hospicium invenire valens hospitatus est in domo cuiusdam meretricis que habebat ancillam secum meretricantem et compacientem. Ancilla autem habominabatur dominam suam et domina odio habebat ancillam. Cogitavit domina interficere ancillam et amasium eius in ipsa nocte. Ancilla et amasio fortiter a domina sero inebriatis et pre vino dormientibus domina in quadam arundine preparatam habuerat pocionem ponensque arundinem in anum illius, ut exsufflaret venenum ad intestina, retrahens flatum reversa est pocio in guttur eius et se ipsam interfecit.

ANCILLA ET NASUS AMPUTATUS

21. Et hec omnia vidit heremita. Qui mane surgens hospitatus est in domo cuiusdam scarparii qui invitatus extitit a quodam amico suo. Precepitque uxori sue ut domi maneret et hospiti benefaceret. Que habebat suum amasium et lena eius erat uxor cuiusdam flebotomarii. Recedente vero scarpario a domo dixit uxor scarparii ad lenam: "Vade cito et conduc amasium meum et dic ei quia vir meus absens erit hac nocte". Facto autem sero venit adulter et sedebat iuxta ianuam. Et ipso sedente ecce scarparius valde ebrius intravit domum et, cum vidisset adulterum, conturbatus est valde. Et capiens uxorem ligavit eam in quadam columna et fortiter eam verberans obdormivit. Et eo dormiente ingressa est ad uxorem eius lena dicens: "Ecce amasius tuus ad ianuam residet. Quid vis ut faciat?" Dixit ei; "Nonne vides quod mihi contigit? Et tamen rogo te ut me absolvas, et te hic liga, quousque ad amasium meum vadam, et cito revertar ad te eritque mihi magnum remedium". Quod et lena fecit. Excitatus scarparius uxorem suam vocabat. Lena autem non respondebat, ne ab ipso cognosceretur. Indignatus scarparius accipiens cultrum amputavit [ei] nasum, credens eam esse uxorem suam et reversus in lectum suum obdormivit. Reversa vero est uxor eius scarparii et videns quod contigit lene, eam absolvit et se eiusdem vinculis ligavit. Lena vero accipiens nasum ivit domum. Et hec omnia vidit heremita. Uxor autem scarparii cepit clamare fortiter contra maritum et dicere: "O domine deus, o domine deus! Si iniusta passa sum a viro meo, nasus meus consolidetur". Et clamans voce magna dixit viro suo: "Surge, fatue, surge et vide miraculum quod deus fecit in me et qualiter dei misericordia nasus meus consolidatus est". Et dixit ei vir: "O malefica, que sunt ista que dicis?" Et accendens lucernam invenit eam sanam, et illa magis contra eum clamabat. Et ille plorans et multum penitens cum lacrimis cepit eam rogare ut sibi parceret, cum iuramento promittens nunquam eam offendere. Et ita concordati sunt.

22. Uxor autem flebotomarii pergens ad domum suam machinabatur qualiter posset suum dedecus tegere. Cuius vir matutino consurgens tempore ait uxori sue: "Da mihi instrumenta mea, ut vadam ad stacionem et operer cum eis". Et illa surgens dedit ei solum rasiolum. Et vir iratus proiecit ei rasiolum et iterum omnia instrumenta quesivit. Et illa similiter solum rasiolum porrexit, et ipse magis iratus proiecit eum sibi. Et illa magna voce clamans ait: "Nasus meus amputatus est". Et ad hec amici sui congregati sunt + et dixerunt: "Qua causa hoc fecisti?" Et non habens excusacionem, iudicatus extitit puniendus.

23. Et veniens heremita dixit iudici: "O fili mi, scias quia fur furatus est vestimenta et hirci occiderunt vulpeculam et domina ancille se ipsam occidit et hic non amputavit nasum uxori sue. + Et ego dicam qualiter omnes operati sunt". Et annunciavit ei omnia.

 

CORVUS ET SERPENS

25. Dicitur de quodam corvo qui habebat nidum in foramine cuiusdam montis prope quendam magnum serpentem. A quo serpente omni anno iniusta paciebatur, scilicet quia orbabatur filiis. Tandem corvus perrexit ad quendam licopantherum et ait illi: "Frater, te volo habere hodie meum consiliatorem, nam scis quid pacior a serpente, quia videtur mihi bonum ut eo dormiente aggrediar, ut exorbitem eum". Licopantherus dixit: "Non habes bonum consilium, sed inquiramus aliud ingenium, ut serpens disperdatur et tu maneas illesus, ne paciaris quod passus est cignus,

CIGNUS, PISCES ET CANCER

26. Dictum est quod quidam cignus apud stagna habitans multitudinem piscium habencia, et exsenivit et ob senectutem piscari non poterat. Unde fame coactus abiit in montana. Et cum ascendisset, obviavit cancro tristis et humiliatus. Cui ait cancer: "Utquid apparuisti mihi tristis et demissus?" Et cignus respondit: "Tristem decet et dimissum me esse, primo quod mansi a puericia mea in hiis stagnis copiose nutritus ex multitudine piscium ibi manencium, et hodie vidi duos piscatores adinvicem loquentes et capientes consilium qualiter omnes pisces de ipsis stagnis capiant". Audiens hec cancer cucurrit et annunciavit piscibus. Pisces vero venerunt ad cignum et rogaverunt eum dicentes: "Ecce opus habemus et de consilio tuo indigemus, nam vir sapientissimus debet consiliari cum inimico suo; quandoque consilium utrique auxiliatur". Ait cignus: "Non enim est aliud consilium nisi ut recedamus hinc; scio enim alia loca stagnosa, valde magna et ad ambulandum fortissima". Dicunt illi: "Transfer nos ad locum illum". Et cignus respondit: "Dubito, antequam vos omnes transferam, piscatores venient, sed tamen pro posse meo incipiam". Et incepit ducere unoquoque die quosdam de piscibus ad ripam montis et eos ibi comedere; reliqui vero pisces putabant ut illi ducerentur ad locum promissum. Quodam vero die cancer rogavit cignum ut portaret eum ad illum locum sicuti unum de illis piscibus. Quem capiens cignus duxit eum ad ripam montis ubi pisces comedebat, volens eum comedere. Videns autem cancer spinas piscium quos comederat, existimavit se subiturum malam mortem. Dixit intra se: "Si cigno me subiugavero, moriar; si cum eo luctatus fuero et vicerit me, mortuus ero. Melius est autem honorifice mori quam inhonorifice vivere". Et subito eum apprehendens in gutture necavit cignum.

27. Igitur, o corve, propterea hec narravi, ut studiose discas qualiter multociens malus consiliator propriis laqueis suis capitur. Unde hortor te diligenter incipere perdicionem serpentis eo modo quo docebo te: si potes, alcius vola et explora aliqua ornata vestimenta mulierum et aufer illa et fac ut videaris et repone in nido serpentis. Et querentes eo venient et invenient serpentem et eum occident". Quod faciens corvus hoc modo vindicavit se de serpente.

 

LEPUS ET LEO

29. Dicitur enim quod lepus stabat in loco quodam stagnoso et herboso ubi multa ferarum agmina habundanter manebant, [vexata] solo timore quem habebant de leone. Igitur inter se consiliati [omnes] venerunt ad leonem et dixerunt ei: "O imperator, inter nos vidimus, ut liberemus te ex periculis et angustiis et acquiramus securitatem; nam, o maxime imperator, unoquoque die maximo sudore et labore de nobis multum venaris. Nos autem nescientes terminum nostrum et quem sis venaturus, qualibet die magno timore afficimur. Ergo cogitavimus oportere nos unoquoque die, si tibi placet, presentare mense tue unum de nobis". Quod multum placuit leoni, et per longum tempas sortem inter se mittentes eum presentabant leoni super quem sors ceciderat. Sors cecidit super leporem et dixit lepus ad eos: "O fere, si mecum cooperari vultis, liberabo vos de hoc fortissimo periculo". Et omnes una voce dixerunt: "Faciemus quod vis". Et ait lepus: "Precipiatis illi qui me debet ducere ad leonem ne multum festinet in eundo, sed cum prope erimus, occultabit se". Fere autem hoc fecerunt. Mora autem faciente lepore leo magis fame accensus rugiebat et ut vidit leporem venientem, magno furore dixit ei: "Cur tantam moram fecisti nec velociter sicut alii venisti?" Respondit lepus: "Conducebam tibi leporem pinguissimum et obviavit nobis quidam leo et per vim mihi eum abstulit, et prohibui eum ex parte tui et propter hoc voluit me occidere. Testes ibi invocavi et noluit acquiescere prohibicioni mee. Et decet te de eo vindicare qui [in] imperio tuo vilipendit prohibicionem meam ex parte tua factam et qui frangit securitatem tuam vi". Et dixit leo: "Ubi est?" Respondit lepus: "Introivit in puteum; si tibi placet, ostendam eum tibi". Et furibundus leo dixit: "Eamus". Et lepus conduxit eum ad puteum altissimum et commovit eundem leonem ut se inclinaret et videret illum leonem. Et lepus submittens se leoni ei dixit: "Vide, domine, ecce leo raptor". Et lepus ostendit ei imaginem ipsius et suam in aqua. Quibus deceptus precipitavit se leo in puteum et necatus est.

 

TRES PISCES

32. Dicitur enim quod quoddam magnum stagnum coniunctum erat cuidam flumini. In quo stagno tres pisces manebant quorum unus erat astutissimus, alius minus, tercius stultus. Contigit autem quadam die [duos] piscatores inde transire +, ut prehenderent pisces qui erant inter fluvium et stagnum. + Quod videns piscis [minus] astutus dixit intra se: "Heu! quantum penitui, qua non aspexi hucusque mihi decencia loca. Heu! talis est finis negligencie. Quale ingenium mee salutis inveniam quod raro invenitur in instanti periculo? Attamen pro posse meo incipiam, quia multociens ingenium bene procedit". Et hiis dictis ut ypocrita finxit se mori ferebaturque superius super aquas. Et credentes piscatores eum esse mortuum proiecerunt inter stagnum et fluvium. Ille autem assiliens proiecit se in flumen et salvatus est. Stultus autem piscis sepissime caudam movens, huc et illuc assiliens in retibus captus est.

 

PEDICULUS ET PULEX

34. Dicitur enim quod quidam pediculus diu nutritus fuit in sanguine cuiusdam viri et nunquam eum mordebat nisi quando dormiebat. Quadam vero nocte hospitatus est quidam pulex aput eum et indiscrete mordens et vulnerans dormientem excitavit eum. Qui statim surgens et inquirens stragula sua invenit pediculum et strictis unguibus occidit eum. Pulex vero assiliens huc et illuc evasit.

 

LEO ET CAMELUS

37. Dicitur quod leo quidam erat in quadam amena foresta iuxta quam erat via parva, et erant ibi tres fere se adinvicem multum diligentes, scilicet lupus, corvus et ursus. Contigit autem ut negociatores quodam tempore illic transirent quorum camelus unus ibi remansit. Qui ingrediens ad leonem adoravit eum et annunciavit ei omnia de se. Dixit ei leo: "Si vis in curia mea conversari, concedimus tibi pacem et diu vives sine cogitacione et omnibus diebus vite tue eris in tranquillitate". Et mansit ibi camelus. Una autem die exiens leo ad venandum obviavit elephanti et cum eo pugnans fortiter leo vulneratus est et reversus iacebat occupatus in infirmitate, non valens se movere de uno loco ad alium. Defecerunt sibi cibaria et leo famescens dixit feris: "Ut puto, derelicti sumus". Responderunt ei: "Nos quidem de nobis ipsis possumus cogitare; sed tamen [de te] maximum habemus dolorem et non possumus invenire viam qualiter tibi auxiliaremur, eciamsi nos ipsos ledere deberemus". Dixit leo: "De fidelitate vestra certus sum; sed per diversa loca segregatim pergite: forsitan vobis et nobis necessaria invenietis". Illi autem hoc audientes abierunt et consiliati sunt inter se, dicentes: "Quid est inter nos et camelum herbis pascentem et alterius nature? Sed si bonum vobis videtur, dividamus camelum a nobis et demus eum leoni ad comedendum". Ait licopantherus: "Durum est hoc dicere leoni pre multis promissionibus ab eo camelo factis". Ait corvus: "Manete vos hic; ego vadam ad leonem". Et ut vidit eum leo, dixit: "Forte invenisti aliquid aut penituit te ire?" Respondit corvus: "Quomodo me penituit, cum sim paratus pro te mori? Sed si placet te nos audire, libenter refocillamus te". Leo dixit: "Quomodo?" Corvus ait: "Comede camelum qui inter nos conversatur". Et leo furibundus ait: "De pravitate et crudelitate tui corporis hec procedunt. An nescis pacta et convenciones quas cum camelo feci? Non debes mihi talia dicere, cum mihi imperiale non sit". Ait corvus: "O imperator, recte iudicasti; sed expedit unam animam dare pro tota domo et domum pro civitate et civitatem pro provincia et provinciam pro regno. Et tu et nos hodie debilitamur in instanti necessitate, et nos inveniemus tibi viam qualiter a nemine reprehendaris". Et hec dicens rediit ad socios et anunciavit eis que dixerat leoni et que ab ipso audierat. Et illi talem intellectum invenerunt ut communiter omnes veniant cum camelo ad leonem, ut unusquisque offerat se in cibum leoni, et unus pro altero respondebit excepto camelo. Et sic venerunt ad leonem et ait corvus: "Prorsus, o imperator, videmus te plurimum infirmitate gravatum et fame occupatum, et nos dei gracia bonis tuis factis fortunati sumus et ego non habeo quid offeram tibi nisi memetipsum: rogo te, comede me." Responderunt alii: "Quiesce, quia es parvus corpore et non talis habundans". Et ursus dixit: "O imperator, ego ero hodie tibi cibus sufficiens". Respondit lupus: "Sile et tu, nam fetens est corpus tuum et cibus indecens; ego autem ad hec paratus sum et voluntarius". Et ait corvus: "Quid est hoc? Faciat de vobis quid voluerit". Existimans camelus oportere respondere sicut alii ait: "O imperator, ego sum in carnibus habundans et cibus dulcis cupienti." Et omnes una voce dixerunt: "O camele, vere bene dixisti". Et occidentes diviserunt eum.

 

ALKION ET SIRENA

39. Dicitur quod in litore maris habitabat quedam avis alkion cum uxore sua. Cui adveniens tempus pariendi, dixit viro: "Si placet tibi, inveniamus locum forciorem hoc in quo possumus facere nidum et parere in eo et erit nobis utile, nam timeo ne forte crescente mari veniat sirena et tollat filios nostros". At ille locutus est: "Iste locus est herbosus et aquosus et nobis aptus parere". Dicit mulier: "Pacienter mihi intende: si hic moraturi erimus, ledemur a sirena". Ait ille: "Non hoc faciet, ne similia paciatur". Dicit mulier: "Forte credis expavescere sirenam? An nescis vires tuas, quia vir sapiens agnoscere scit potenciam suam. Tamen audi me et recedamus ab hoc loco, nam certum est: qui non audit pacificos consiliatores suos, pacietur quod passa est testudo.

ANATES DUO ET TESTUDO

40. Dictum est quod in quodam fonte conversabantur due anates, et erat ibi testudo, adinvicem se diligentes. Una autem dierum defecit aqua in illo fonte. Propter quod cogitaverunt anates illinc discedere et ad aliam aquant ire. Et volentibus inde discedere dixit eis testudo: "Vobis certe non est cure propter huius aque defectionem recedere, sed mihi misere, quia nullum vite exitum habeo aliunde; sed portate me rogo hinc". Responderunt anates: "+ Te non movebimus". Et iuravit eis testudo. Et anates levantes virgam a terra preceperunt testudini se in medio virge dentibus apprehendere et nullomodo os suum aperire, quousque ad aquam venirent. Et unaqueque earum virga caput apprehendens cum eadem virga testudinem in altum levaverunt. Contigit autem quod quidam tunc per illum locum transirent. Et videntes illum testudinem elevatum admirati sunt, dicentes: "Videte monstrum, videte testudinem ferentem se in aera inter duas anates". Audiens hec testudo ait: "Volo sine vestra voluntate". Et aperiens os, hec dicens, cecidit in terram et fracta est.

41. Et alkion dixit: "Cognovi quod mihi ostendisti, sed tu hic pare, non timens sirenam". Et ea pariente venit mare et veniens sirena cepit pullos eorum. Et dixit illi uxor: "O vir, + ecce venit super nos tristicia". Et ille ait: "Dixi et iterum dico quia, si quid sinistrum ab ea passi fuerimus, statim meritum accipiet". Ivit ergo ad parentes suos et notos et amicos et notificavit eis que passus est a sirena et dixit eis: "Rogo vos ut mihi auxiliemini et vindicetis me de ea, qui estis unius generis mecum et quibus possunt contingere similia". Et responderunt ei dicentes: "Nos quidem auxiliatores vestri esse volumus et in quantum potuerimus, eam delebimus." Ait alkion: "Precor vos omnes ut insimul eamus et rogemus omnia volatilia, ut in hiis nobis auxilientur". Et euntibus responderunt omnia volatilia: "Nos erimus ad vestrum auxilium, sed tamen quid ei nocere possumus?" Et ait alkion: "Precor vos omnes ut insimul eamus ad fenicem, imperatorem nostrum, et magnis vocibus ad eum clamemus, ut vindicet nos de illa". Euntibus illis ad imperatorem et clamantibus imperator eis apparuit. Ipsi autem annunciaverunt ei omnia que sibi contigerant et rogaverunt eum ut vindicaret eos de sirena. Quod eis promisit. Audiens hec sirena et timens imperatoris pugnam reduxit filios alkion ad nidum.

 

CORVUS ET SIMII

45. Contigit cuidam corvo, quia fertur quod symei in quodam monte yemali tempore manentes et duro frigore occupati viderunt vermem lucidum et putaverunt esse ignem et fortiter in eum sufflabant. Videns eos corvus in vanum laborare ait: "O vos, ne decipiamini, quia quod adiacet, vermis est et non ignis". Et ei [non] obaudientibus appropinquavit eis. Et quidam videns eum descendentem dixit ei: "Ne in vanum labores nec incipias aliquando [curvum] rectum facere nec insipientem sapientem; nemo enim semen super lapidem spargit". Corvus autem non subiciens se admonicionibus illius appropinquavit ad symeos. Qui ipsum capientes devoraverunt.

 

SCOLASTICUS ET THESAURUS SUB ARBORE

47. Dictum est quod quidam scolasticus et alter ingeniosus habuerunt omnem societatem et amiciciam. Et cum insimul ambularent, invenerunt thesaurum plus quam mille talenta auri. Dixit scolasticus ingenioso: "Dividamus aurum equaliter". Respondit ingeniosus: "Nequaquam, sed auferamus de illo quantum volueris, residuum vero sub terra reponamus; et cum opus habuerimus, paulatim auferamus de eo quantum nobis fuerit necessarium, nam tali modo diu inter nos comitas servabitur et comitatem dilectio sequetur". Ad hec autem assensit scolasticus et occultaverunt aurum sub quadam arbore magna et densa multorum ramorum et frondium. Et post aliquos dies ingeniosus occulte exiens abstulit totum thesaurum sub arbore absconsum. Et post aliquantum temporis intervallum ait scolasticus illi: "Frater, eamus et auferamus aliquam porcionem de auro quod abscondimus". Et euntes, terram fodientes nihil invenerunt. Cepit ingeniosus lacerare capillos, verberare pectus et improperavit scolastico et vocavit eum furem ipsius thesauri. Scolasticus autem multa iurando dicebat se aurum non fuisse furatum. Ingeniosus autem conquestus est ante iudicem de scolastico et ait iudex: "Actor debet probare". Ingeniosus respondit: "Ecce, domine, licet eadem arbor voce careat, erit mihi testis". Et pergens ad patrem suum annunciavit ei omnia que contigerant et rogavit eum ut subintraret arborem et interrogatus daret responsum et diceret quod scolasticus fuisset aurum furatus, et promisit patri porcionem de auro. Pater vero cupiditate ductus dixit: "Ego faciam hoc, sed cave ne propriis laqueis alligeris et paciaris quod passus est cignus.

SERPENS ET CIGNUS

48. Dictum est quod quidam cignus manebat in quodam loco prope serpentem et quociens pariebat pullos, serpens eos comedebat. Cignus autem ob dulcedinem illius loci nolebat inde recedere. Quidam cancer audiens dampnum eius dixit ei: "Quare video [te] sic tristem?" Cignus autem dixit ei omnia quae passus fuerat a serpente. Tunc cancer ostendit ei quoddam foramen oppositum foramini serpentis, dicens: "In hoc foramine est quedam mustela que multum inimicatur serpenti. Perge igitur et porta pisces et pone eos infra foramen serpentis et mustele, et egrediente mustela ad comedendum pisces inveniet foramen serpentis et occidet eum". Hec faciente cigno exivit mustela et comedit pisces; iterum est egressa mustela et non invenit pisces nisi cignum; comedit eum et filios suos.

49. Hoc proverbium narravi tibi, o fili, ut scias quod ille qui malis consiliis se crediderit, incidit in ipsos laqueos". Et filius ait: "Ne timeas, pater, quia lucrati erimus mille talenta auri". Pater obedivit filio, subintravit arborem et interrogata arbore a iudice quis furatus esset aurum, responsum est scolasticum fuisse furatum. Audiens ergo iudex vocem hominis intellexit fraudem et precepit ut arbor combureretur. Et igne arborem comburente et super illum fumo perveniente [pater] magna voce clamavit et egressus descendit et patefecit dolum. Qui una cum filio fortiter a iudice penis afflictus, universum aurum reddiderunt et datum est aurum soli scolastico.

 

MURES COMEDENTES FERRUM

51. Dicitur quod quidam negociator iter arripiens deposuit aput quendam consanguineum suum centum minas ferri. Et reversus a negocio ad consanguineum venit qui ipsius oblitus reversionis ferrum vendiderat, et dixit ei: "Redde ferrum quod aput te deposui". Respondit ille: "Recondidi illud in quodam angulo, et licet mures illud comederint, non tamen cures; libenter reddam, eo quod incolumis redisti; sed rogo te, epulemur hodie simul et celebrabimus festum adventus". Et ille promisit. Et recedens ab eo invenit filium eius et capiens eum induxit in domum suam et ipsum occultans reversus est. Et ipsum inveniens depositarius interrogavit eum de filio suo. Et ille respondit: "Vidi elevatum eum in aera a quodam accipitre". Proclamans ille cum timore ait: "Vidistis unquam hominem deferri ab accipitre?" Ait dominus ferri: "Eciam, ubi mures comederunt ferrum, ibi elevantur homines ab accipitribus et elephantes in aera". Et ille erubescens reddidit totum ferrum et recepit filium suum.

 

[Capitulum II.]

 

PANNUS HISTORIATUS

59. Dictum est quod in quadam civitate erat quidam negociator, pulchram habens uxorem que diligebat quendam pictorem. Quadam die dixit illa pictori: "Non potes aliquid fingere quomodo possim obviare tibi ad me venienti, antequam clames?" At ille dixit: "Leviter possum hoc facere". Et recedens accepit pannum et pinxit eum multis historiis et varios ibi posuit colores, ita quod in nocte lucebat, et noctis tempore induit eum et intravit ad amasiam suam. Et illa eum videns valde letata est. Dixit ei pictor: "Cum videris hunc pannum, scias ibi me esse". Mulier autem habebat servum qui audivit que dixerat pictor. Vocatus autem fuit quadam die pictor ad imperatoris curiam, ut depingeret ibi imagines. Servus autem mulieris ivit illo sero ad ancillam pictoris et rogavit eam, ut ostenderet sibi pannum domini sui historiatum. Et illa ut simplex dedit servo pannum. Servus vero indutus panno intravit ad dominam suam et credens illa eum esse pictorem concubuit cum eo. Et egressus servus dedit pannum ancille. Pictor autem illa hora veniens induit pannum et ingressus est ad eam, ut erat consuetus. Et illa dixit ei: "Quomodo sic cito reversus es in una nocte?" Ille autem audiens tristatus est et cognovit fraudem et reversus domum impie verberavit ancillam suam. Et illa patefecit ei omnia. Quo intellecto pictor combussit pannum.

 

MEDICUS CAECUS

65. Dicitur quod quidam medicus venit ad civitatem quandam, et ibi erat filia baiuli egrota. Et quidam sapientissimus medicus cecus erat in illa civitate qui precepit ungi infirmam quodam unguento quod dicitur adyanto. Et vocatus est medicus extraneus, ut eligeret adyantum inter alia unguenta que erant in armario. Et ille ignarus pro adyanto elegit interiorem et non solum quod eam unxit, sed et dedit ei bibere; et illa bibens incidit in disenteriam et mortua est. Post hec coactus est medicus a patre puelle, ut de eo biberet, et bibens mortuus est.

 

MULIERES NUDAE

67. Dicitur quod due mulieres una cum viro de captivitate fugientes nude ambulabant. Quarum una invenit stramina quedam cum quibus turpitudinem suam circumdedit et reversa est ad aliam et dixit: "Quomodo sic ambulas, non erubescis?" Cui vir respondit: "O insipiens, oblita es propriam videre nuditatem, et exprobraris hanc in hoc?"

 

PICAE DOCTAE

71. Dicitur enim quod quidam actorcoreus concupivit uxorem domini sui, et ipsa dedignata est eum. Et iratus ille cepit duas picas et docuit eas dicere lingua Persarum: "Vidi dominam meam conmiscentem cum ostiario". Accidit autem quod dominus suus comederet cum Persis. Qui audientes picas erubuerunt valde, celebrato convivio retulerunt domino que pice dicebant. Actorcoreus autem deforis stans dixit: "Et ego una cum eis testor, et hec vidi non semel, sed multociens". Iratus autem dominus voluit occidere uxorem suam. Ipsa autem annunciavit viro omnia quomodo actorcoreus concupivit eam et pro eo quod noluit consentire, docuit picas talia dicere et quod de lingua Persarum nescivit aliud dicere pice nisi hoc de quo ipse eas docuit. Et Perse interrogaverunt picas de aliis rebus et videbant quod nesciebant dicere nisi illud turpe verbum. Venit autem domina ad actorcoreum et dixit ei: "Non times deum, quia talia super me testificaris? Ita res se habuit?" Ille ait: "Verum ita fuit". Et eo hec dicente dominus accepit clavam quam in manu tenebat et subito insiliens in faciem eius obscuravit eum.

 

[Capitulum III.]

 

In this chapter, almost all of the content is the frametale adventure of the mouse and his friends. The only exemplum tale is told by the stranger who is a guest in the house of a hermit, and his exemplum story itself frames another exemplum story.

 

ZIZANIUM MUNDUM ET IMMUNDUM

80. Una dierum hospitatus sum in quadam civitate aput quendam amicum meum et cenantes dormivimus. Erat autem inter nos paries, et audivi eum dicentem uxori sue: "Voluntas mea est crastino die vocari amicos et epulari nobiscum". Ipsa dixit ei: "Quomodo potes hoc facere? Nulla habes cibaria, ut des filiis tuis, sed omnia omni tempore destruis". Ille ait: "Non sit tibi cure de hoc quod expendamus, quia qui congregant thesaurum per usurpacionem, forsitan disperdunt semetipsos sicut lupus.

LUPUS ET ARCUS

81. Dicitur enim quod quidam venator exivit ad venandum, habens arcum secum et sagittas. Et obviavit capre et sagittavit eam et deferebat eam in domum suam. Et cum rediret, inveniens aprum et sagittavit eum. Aper vero pre dolore cucurrit et percussit illum et ceciderunt ambo mortui. Cecidit et arcus tensus cum sagitta. Accidit autem ut lupus transiret inde et videns pinguia cadavera dixit intra se: "Custodiam ista iuxta posse meum, ut non videar negligens et tenear pro insipiente, et sufficit mihi hodie comedere: cordam arcus corrodam". Et appropinquans ad arcum, hoc est balistam, ut cordam comederet, incisa est corda et percussus cum corda mortuus est.

82. Sic ergo paciuntur illi qui de alieno locupletari cupiunt". Illa ergo dixit ei: "Vade, voca quos volueris; ego enim habeo granum, risum et zizanium sufficiens sex vel septem viris, et ecce vado parare". Mane autem facto mundavit zizanium et sparsit illum in solario, ut siccaret eum, et ivit ad aliud negocium faciendum. Et reversa mulier vidit canem mingentem super zizanium et abhominata est eum. + Ego autem omnia videbam et despexi multa pro parvo contaminato et audivi quendam dicentem: "Ista mulier duobus annis commutavit zizanium mundum pro immundo".

 

[Capitulum IV.]

 

Like the preceding chapter, this chapter focuses on the story of the crows and their king, there are a few more inserted exempla tales in this chapter.

 

ELEPHANTES ET LEPUS

94. Dicitur enim quod, cum quondam non plueret, foncium aque diminute sunt, arbores desiccate et constricta animalia omnia et maxime elephantes. Congregaverunt ergo se coram rege eorum et dixerunt ei: "Oportet nos de hoc loco in aliam provinciam transmigrare, ubi sunt herbe virides et aquarum copia, ne forte hic moriamur". Rex vero misit quosdam qui loca exquirerent. Qui locum aptum invenientes reversi sunt et dixerunt: "In tali loco est herbarum viridium copia et foncium habundancia". Et sic rex cum suis ad locum pervenerunt. Erant autem ibi cavernee mansiones leporum, et elephantes ambulantes per locum illum quosdam de ipsis conculcando interfecerunt et cavernas eorum destruxerunt. Revertentes elephantes ad hospicium eorum, congregaverunt se lepores in conspectu regis eorum et annunciaverunt que passi sunt ab elephantibus et eum rogaverunt, quatinus a tantis malis eos liberaret. Surgens unus ex leporibus ait regi: "O domine rex, si tibi placet, ego vadam ad ipsos et faciam eos de loco discedere; tantum aliquis mecum veniat qui mea verba aput eos audiat, ne forte mentiri me putetis". Rex autem dixit: "Tu fidelis es; non est opus ut super te testem mittamus; scimus fidelitatem et bonitatem tuam ac voluntatem quam in nos habes. Vade et fac quod vis". Lepus autem surgens in ortu lune ivit ad elephantes et timens ne conculcaretur ab eis, ascendens super montem [et] clamans voce magna dixit: "O rex elephantum, ad te missus sum a Luna, et scis quia nuncius, si improba verba pronunciaverit, tamen nihil iniurie debet reportare. Audi ergo me que dicit tibi Luna: "Iniustum est et inordinatum potentes cum impotentibus pugnare, parem autem cum pari laudabile. Tu autem venisti in hunc locum iniuste et magnum contrarium fecisti subiectis meis leporibus, impotentibus animalibus, et interfecisti eos et dissipasti cavernas ipsorum et turbulentam fecisti aquam eorum. Et nisi de hoc loco cito exieris, ego extinguam oculos tuos et interficiam gentem tuam. Et si non credis, veni cum lepore ad fontem et videbis me". Audiens hec elephans miratus est valde et ivit ad fontem cum lepore. Lepus autem ostendit lune figuram in fonte et dixit ei: "Ablue te de hac aqua et roga Lunam, ne irascatur contra te et ut sis dignus colloquio suo". Ipse autem hoc faciens, conturbata est aqua et ex aque mocione insimul cum aqua moveri videbantur. Et dixit ei lepus: "Vides quomodo irata est super te in eo quod fecisti?" Elephans vero timens dixit: "O domina, noli contra me irasci, quia ego statim recedam, nec de cetero huc veniam nec aliquis de meis subiectis". Et hoc modo liberati sunt lepores ab elephantum infestacione.

 

GATTUS IUDEX

96. Prope arborem ubi erat habitacio mea erat caverna squirioli qui amicus meus erat et dilectus valde. Una autem dierum discessit et dimisit cavernam suam, ego autem expectabam eum, et ipse non revertebatur, unde multum contristabar. Interim venit lepus et habitavit in caverna illius. Post hoc reversus squiriolus dixit: "De hoc testem habeo quia domus mea est". Et lepus ait: "Cum iudicem inveneris, producas testes tuos". Et ille ait: "Prope est nobis iudex". Lepus dixit: "Quis est ille?" Squiriolus respondit: "Est quidam heremita iuxta mare, iustus et timens deum". Et lepus ait: "Eamus igitur ad eum". Heremita erat gattus. Ipse autem eos videns gavisus est et flectens genua fraudulenter adoravit eos, si forte posset eos decipere. Ipsi autem appropinquantes ceperunt invicem sibi loqui. Iudex autem dixit eis: "+ Senex sum et in decrepita etate positus et propter hoc non bene video nec auribus audio. Appropinquate ergo mihi et elevate voces vestras, ut que dicitis intelligam". Ipsi autem sicut insipientes fecerunt. Et audiens que dicebant cepit monere eos. Illi autem audientes moniciones eius magis secure appropinquati sunt ei. Ille autem repente surgens occidit eos.

 

HIRCUS HEREMITAE

99. Dicitur enim quod quidam heremita emit hircum et ligatum trahebat post se et ibat ad cellam suam. Et quidam tres consiliati sunt, ut ei tollerent hircum. Et appropinquans ei primus dixit: "Despota, non licet tibi trahere canem post te contaminatum". Et pergens parvum ante invenit alium, et dixit ei: "O heremita, opera impii facis; si enim esses heremita, nunquam traheres canem, sed illum solveres et ires sicut heremita". Et procedens, dixit ei tercius: "Nunquam vidi heremitam trahentem canem, sed vendas eum mihi". Ipse audiens eos talia dicere credidit et putavit hircum esse canem, et sic absolvit eum et pergens ad lavacrum, lavans vestimenta sua mundavit se. Illi vero accipientes hircum occiderunt et eum sibi diviserunt.

 

MERCATOR SENEX ET UXOR EIUS

102. Dicitur enim quod quidam mercator senex et dives habebat uxorem pulcram et iuvenem et valde eam diligebat. Ipsa autem fugiebat eius amorem, quia scriptum est quod

mulier subtilis, iuvenilis virque senilis

temporibus vite nunquam vivit sine lite.

Quadam vero nocte dormientibus ipsis fur intravit domum. Mulier videns furem timuit et se pectori viri astrinxit. Excitatus autem vir dixit [intra se]: "Unde mihi hoc et que pietas mihi fuit ista?" Et respiciens vidit furem et cognovit quia pre timore ipsius hoc fecit. Et conversus ad furem dixit: "Accipe de domo mea quantum vis, quia multa bona mihi fecisti; per te enim hac nocte uxor mea me amplexata est, quia illa quam multum diligebam me odio habebat".

Ita per inimicum multociens dilectio contingit".

 

FUR ET DIABOLUS

104. Dicitur enim quod quidam heremita habebat iuvencam. Fur autem videns eam et cupiens eam furari secutus est heremitam. Dyabolus autem forma hominis assumpta cum fure pergere cepit. Fur vero dixit dyabolo: "Unde venis et quo vadis?" Ait ille: "Dyabolus sum et volo istum heremitam suffocare". Fur dixit: "Ego volo auferre iuvencam eius". Et sic ambo secuti sunt illum usque ad domum suam. Heremita vero posuit iuvencam in domo sua et intravit cenare. Nocte autem facta dixit fur intra se: "Si dyabolus intraverit ad suffocandum heremitam, forsitan ipse clamabit et sic congregato populo amittam spem meam". Et dixit fur dyabolo: "Moreris hic et subtiliter respice, donec ego vadam et iuvencam recipiam, et erit nobis communis". Dyabolus autem timuit ne, cum ille intraret ad rapiendum iuvencam, persentiretur ab hominibus et sic utique deficeret in spe sua. Et dixit latroni: "Sustine, donec dormiant homines, et voluntatem nostram adimplebimus". Latro noluit et ceperunt inter se rixari. Dyabolus vero vincebat latronem. Et latro vocavit heremitam et dixit ei: "Veni, adiuva me, quia iste dyabolus te suffocare volebat". + Surrexit heremita et insimul expulerunt dyabolum et sic liberatus fuit a morte.

 

CARPENTARIUS ET UXOR EIUS

106. Dicitur enim quod quidam carpentarius habebat uxorem valde pulcram. Ipsa autem diligebat quendam vicinum suum. Parentes eius hoc percipientes nunciaverunt viro suo. Et ait ille: "Non credo, nisi videro oculis meis". Et temptans eam dixit: "Preceptum recepi a rege ut construerem sibi domum; longo itinere iturus sum. Prepara ergo mihi necessaria". Ipsa autem gaudens velociter hoc fecit. Exiens autem vir monuit eam claudere ianuas et custodire domum bene, donec veniret. Et parvum pergens, [reversus] occultavit se in domo cuiusdam vicini sui qui ei dixerat de adulterio uxoris. Nocte autem facta clam ingressus est domum suam et abscondit se sub lecto. Et uxor misit pro amasio suo, dicens: "Veni cito, quia vir meus abest et in longinquam abiit regionem". Ille autem veniens introivit domum et clausa est ianua. Tunc lectum ascendit et cum magna delectacione concubuit cum ea. Carpentarius autem audiens et videns delectacionem eorum et colloquia obdormivit et pedem suum extendit. Ipsa autem videns pedem mariti sui dixit amasio suo: "Interroga me alta voce: quem plus diligis, me an virum tuum?" Ipse autem hoc fecit. Et illa respondit: "Noli virum meum nominare; sufficit tibi quod fecisti". Et ille magis ac magis interrogavit. Ipsa quasi irata respondit: "Quid tibi opus est interrogare de viro meo? An nescis quia nihil prepono super terram dilectioni viri mei? Etenim si mulieri levitate aliquid contingit aut infortunium ut aliquem diligat, non relinquit ergo propter hoc dilectionem viri sui. Vir enim meus amor legitimus mihi existit et dulcior est mille amasiis ac melior est parentibus et amicis, fratribus atque filiis, quia labor eius uxoris est totus. + Cariorem habeo unum digitum pedis viri mei et eum magis diligo capite tuo. Sed quia non sufficit tibi quod fecisti et virum meum nominasti, cito surge et exi de domo mea et nunquam sis ausus reverti huc". Ipse autem surrexit et abiit. Vir autem excitatus omnia audiebat et dicebat intra se: "Vere amor uxoris mee multum firmus est erga me". Mane autem facto surrexit vir et cepit muscas ei repellere, ipsa vero dormiebat. Cumque finxisset se excitari, dixit vir eius ad eam: "Requiesce, o dilectissima, quia in hac nocte multum te fatigavit ille baccalarius". Et ille miser non credidit quod vidit, sed quod audivit.

 

MUS IN PUELLAM CONVERSA

109. Dictum est quod quidam heremita religiosus stabat super flumen et orabat. Et ecce milvus portabat murem, et cum esset prope heremitam, cecidit mus in terram. Heremita pietate motus oravit ut converteretur in puellam. Et statim exaudita est oracio eius et conduxit eam in domum et nutrivit eam intantum quod esset facta etatis legitime. Et volens eam copulare viro venit ad eam et dixit: "Volo te maritare; dic mihi quem vis habere virum". Illa respondit: "Illum + qui est forcior sole". Ivit ergo heremita ad solem et quesivit ab eo quis esset forcior ab eo. Et sol respondit: "Ego potens sum, sed nubes potenciores sunt me que obscurant lumen meum, quando volunt". Ipse autem ivit ad nubes et dixit: "Quis forcior vobis est?" Ipse responderunt: "Ventus nobis forcior est et ducit nos quo vult". Heremita similiter venit ad ventum et dixit ei sicut dixit nubibus. Ventus respondit: "Ego quidem potens sum, sed mons potencior me est, quia ipsum concutere non possum". Et ipse ad montem pergens ait similiter. Mons respondit: "Ego quidem potens sum, sed mus potencior me est, quia cavat et perforat me, et non possum eius vitare nocumentum". Heremita venit ad murem et dixit ei: "Volo apparentare tecum". Mus respondit: "Ego sum parvus et ipsa magna in corpore, foramen meum non capit eam". Heremita reversus est ad puellam et retulit ei omnia que dixerunt ei. Ipsa respondit: "Si ita est, ergo roga deum tuum ut revertar in antiquam meam naturam et formam". Heremita hoc fecit et exaudita est oracio eius et coniunxit eam muri.

 

RANAE ET SERPENS SENEX

113. Dicitur enim quod quidam serpens senex [fuit] effectus nec poterat venari nec eciam victum necessarium habere. Et pergens invenit gurgitem plenum ranis in quo alio tempore solebat venari. + Et cogitacione plenus extendit se super gurgitem. Et ecce quedam rana venit ad eum et dixit: "Quare es in cogitacione?" Ipse respondit: "Quomodo non debeo cogitare, cum semper de hoc gurgite vitam habuerim? Et nunc ivi ad patriam et heremita dixit mihi ut nullam de vobis amplius per vim accipiam et volo de cetero regi vestro esse subiectus". Rana autem ivit et renunciavit hoc regi suo. Rex autem ranarum hec audiens + suscepit eum et dabat ei cottidie duas ranas comedere. Et hoc tam diu fecit, donec solus rex remansit; deinde ipsum regem comedit.

 

[Capitulum V.]

 

TESTUDO ET SIMIUS

116. Dicitur enim quod quidam symei habebant regem senissimum et propter senectutem eius eum vilipendebant. Et erat inter eos quidam symeus iuvenis scismaticus et fortis qui facta coniuracione contra ipsum querebat eum interficere. Ille vero propter impotenciam et senectutem suam et quia non poterat resistere, timore perterritus fugit. Et descendens ad littus maris elongatus est a patria sua. Et cum iret per maritima cogitosus, invenit iuxta mare arborem ficus, et erat onerata fructibus, et ascendit in eam et comedebat de ficubus. Et postquam fuit saturatus, decoriabat ficus et proiciebat coria in terram. Interim testudo maritima exivit de mari in calore diei, ut requiesceret sub umbra arboris, et incepit comedere coria ficuum. Quam ut vidit symeus, deridebat eam et proiecit ei de ficubus. Testudo autem dulcorata illorum sapore respexit sursum et dixit: "Quis es, amice, qui tales fructus mihi dedisti?" Symeus respondit: "Miser alienigena sum qui propter senectutem meam eiectus sum de regno meo, et nisi fugissem, occisus fuissem. Et ego qui eram multarum gencium dominus, modo solus sum". Testudo dixit: "Confortare, amice, quia ego ero tecum et associabo te et noli curare de illo regno temporali, [sed] cura de futuro eternali; omnia enim huius mundi vana sunt et transitoria". Sic adinvicem facti sunt amici. Testudo autem portabat ei de piscibus et ipse dabat ei de ficubus. Testudo oblita est reverti in domum suam, et cum per longum tempus stetisset nec domum suam redisset, uxor eius facta est multum cogitosa et nesciebat de viro suo utrum vivus esset an mortuus. Quidam autem vicinus dixit ei: "Vir tuus vivit et habet quendam symeum amicum et tantum cum eo delectatur quod nec curat ad te venire". Uxor vero contristata querebat quomodo posset symeum occidere et ad se reducere virum suum. Una autem dierum dixit testudo symeo: "Amice, volo ire ad domum meam". Et cum redisset, invenit uxorem suam infirmam et in lecto iacentem et ait ad eam: "Quare sic tristis es?" Respondit uxor: "In magnam infirmitatem incidi, et dicunt medici quod non erit mihi sanitas, nisi habeam cor symei". Ipse autem cogitare cepit qualiter posset habere illud, quia difficile hoc erat ei. Et cum non posset aliud invenire nisi cor amici sui, prodicionem putabat esse et mille modis cepit cogitare. Tandem reversus est ad symeum et salutavit eum. Symeus vero interrogavit eum de mora sua. Testudo respondit: "Pro nullo alio servicio moratus sum nisi quod pro te erubescebam qui non possum tibi mereri bonum quod mihi fecisti". Symeus dixit: "Non existimes talia, quia non sum talis ut ab amicis retribucionem petam, maxime a te qui mihi tanta bona fecisti, videndo me tali miseria circumdatum et ab honore depositum, et societatem et solacium mihi fecisti et utile consilium mihi dedisti". Testudo vero dixit: "Volo ut amodo firmior sit inter nos amicicia nostra, quia dictum est ab antiquis quod amicicia tribus modis firmatur: primo per introitum amici in domum suam, secundum per visitacionem consanguineorum, tercio per personalem comestionem". Ait symeus: "Hec, o amice, non confirmant amiciciam, sed sincera caritas et dilectio, quoniam introire in domum amici et visitare consanguineos meretrices et latrones hoc faciunt, et eciam insimul comedere muli et asini et alie fere silvestres hoc faciunt et insimul comedendo unus percutit alium". Testudo dixit: "Verum dixisti quia oportet amicum amici amiciciam memorare et firmiter eam custodire; et qui aliter habent amiciciam, sine fundamento eam edificant. Dicitur enim quod ab amico non debes superflua petere, quoniam cum vitulus superflue sugit mamillas matris, eam irasci facit et sic expellitur ab ipsa. Ego autem volo te venire in domum meam; habito enim in quadam insula in qua sunt herbe virides, tritici habundancia, multe arbores quasi silve scilicet dactilorum, castaneorum, ficuum, nucum et alie arbores innumerabiles; sunt eciam ibi aque limpidissime et nemo ibi habitat nec aliquis comedit illos fructus nisi aves marine, nec eciam dominus dominatur ibi, et semper eris in requie et semper vives sine timore. Et ego ponam te super me et absque aliquo timore illuc te portabo". Credidit symeus et dimittens certa pro incertis ascendit super eum. Testudo vero ferebat eum super pelagum. Cum autem ad medium pelagi pervenisset, stetit testudo, cogitans qualiter eum necare posset. Symeus autem, senciens testudinem morantem et nullam insulam videns, suspicatus est ne forte contrarium aliquid de eo testudo cogitaret, et intra semetipsum ait: "Scio quia nulla res tam nobilis est quam cor. Necesse est sapienti ut non sit negligens investigare corda consanguineorum et amicorum suorum et argumentari et inspicere ea ex dictis eorum". Et ait postea testudini: "Hactenus modo velox fuisti ad eundum et nunc video te titubantem; miror quid hoc est". Ipse autem dixit: "Cura est mihi magna, ne forte non perveniremus ad domum meam. Non possum tibi servire ut volo; uxor enim mea infirmatur". Et ait symeus: "Noli de hoc curare, quia cura nullam facit utilitatem; sed quere ei medicinam, ut sanetur". Testudo dixit: "Dicunt filii medicorum quod nulla medicina poterit eam sanare nisi cor symei". Audiens hec symeus contristatus est valde et suum flebat periculum et dixit: "Ve levitati mee, quoniam me senem in tantis periculis cupiditas posuit! At qui modico est contentus, vivit in requie, cupidus vero in labore et dolore transigit vitam suam". Deinde conversus ad testudinem dixit: "Quare, o dilecte, non dixisti, antequam de ficu descenderem, ut cor meum mecum detulissem?" Ait testudo: "Ergo non habes tecum cor tuum?" Respondit symeus: "Non, quia preceptum habemus in lege nostra ut, cum ad domos amicorum pergimus, domi corda nostra relinquamus, ne forte aliquid adversum contra amicum nostrum cogitemus". Hec dicens testudo veloci cursu reversa est ad terram. Symeus vero cum ad terram applicuit, cicius quam potuit [ficum] ascendit. Testudo autem manens inferius vocavit eum dicens: "Descende, o amice, et porta tecum cor tuum, ut eamus ad domum meam". Symeus respondit: "Si hoc fecero et alia vice tecum venero, similis ero asino illi quem decepit vulpis". Et testudo ait: "Quomodo fuit?" [Symeus dixit:]

VULPIS, LEO ET ASINUS

117. Dicitur enim quod quidam leo habitabat in magno nemore. Erat autem cum eo vulpis qui nutriebatur de eius reliquiis. Et scabiosus factus leo non poterat venari. Dixit ei vulpis: "O rex, qualiter video te ita afflictum?" Respondit leo: "Propter infirmitatem istam que me occupavit, de qua non potero sanari nisi per cor et auriculas asini". Vulpis dixit: "Leve est hoc facere, quia prope est nobis fons ad quem ascendit fullo cum asino suo cottidie, et ego ibo et adducam tibi eum, si possum". Leo dixit: "Si hoc feceris, magnam gloriam mihi dabis". Pergens autem vulpis ad asinum et dixit ei: "Quare te video macilentum et plagis plenum?" Respondit asinus: "Malicia patroni mei facit hoc; pondere magno me onerat et parvam mihi tribuit comestionem et tota die me ligatum stare facit". Vulpis dixit: "Quare hec omnia suffers?" Et asinus dixit: "Quid ergo faciam? Quocumque perrexero, alius homo me capiet et forte deterius mihi faciet". Vulpis autem dixit: "Veni ergo mecum, quia scio locum ubi est copia herbarum viridium et aquarum, et ibi est asina pascens [et eris] sine timore; nemo enim accedit ad illum locum et habemus leonem dominum et defensorem et nullus audet illi accedere". Dixit asinus ei: "Absolve ergo me et eam illuc". Vulpis ergo absolvit eum, et ipse secutus est eum. Cum autem appropinquasset asinus leoni, prosiliens leo et credens eum capere non potuit propter impotenciam sue infirmitatis; et sic asinus evasit manus leonis. Vulpis autem dixit leoni: "Quare eum dimisisti? Si voluntarie, quare me laborare fecisti? Si sine voluntate, ve mihi et vite mee!" Leo autem vituperatus noluit patefacere impotenciam suam vulpi, sed dixit ei: "Vade et duc mihi eum iterum, si potes, et dicam tibi quare eum dereliqui!" Respondit vulpis: "[Si] quis manus tuas evasit, quomodo ad te iterum reversus erit?" Tamen reversa est ad asinum et dixit ei: "Quare fugisti a leone? Ipse propter gaudium tui te amplexatus est, tu autem fugisti. Sed veni cito, eamus ad eum et osculeris ipsum, ut eum bonum amicum et defensorem tuum habeas; et scias quia ibi prope erit asina". Asinus autem qui nunquam viderat leonem credidit vulpi et reversus [est] cum ea. Et cum appropinquaret iterum leoni, prosiliens in ipsum leo interfecit eum et dixit vulpi: "Custodi hic, quousque vadam ad fontem et lavem me". Pergente autem leone vulpis comedit cor et auriculas asini. Reversus leo dixit: "Ubi sunt aures et cor asini?" Vulpis respondit: "Si habuisset iste asinus cor ad intelligendum et aures ad audiendum, nunquam ad te reversus fuisset, videns primum periculum unde evaserat".

 

118. Et ego hec tibi retuli, o testudo, quod scias quod non sum talis sicut asinus; sed volo ut credas quod, quando tecum veni, cor non habebam mecum, sed modo cor meum in me reversum est". Ita illi qui apertum et optimum tempus ad aliquod faciendum habent, si pertransire permiserint, operam suam amittunt".

 

[Capitulum VI.]

 

PAUPER ET BUTIRUM IN VASE

121. Dicitur enim quod erat quidam pauper qui habebat cottidie de mensa domini imperatoris panem unum et parvum butiri et mellis; panem comedebat, mel et butirum in uno vase reponebat. Vas autem erat suspensum super lectum eius. Una autem noctium in semetipso cogitavit dicens: "Volo mel et butirum vendere et habebo de eo aureum unum, et ex eo emam decem capras et in quinque mensibus parient decem hedos et ante quinque annos ascendam ad quadringentas; postea vendam capras et emam boves [centum] et cum eis faciam seminare terram et habebo multum frumentum, et in aliis quinque annis ero dives et edificabo domum decoratam et faciam eam deaurare, et emam mihi servos [et servas] et ducam uxorem, et ipsa pariet mihi filium et vocabo nomen eius Pincellum, et docebo eum quantum decet, et si eum contumacem videro, cum virga eum ita percuciam— "et accipiens virgam ante eum iacentem percussit vas et confregit eum et mel et butirum sparsit et barbam suam perfudit".

 

CANIS CUSTOS

122. Peperit bona mulier filium. Et post aliquos dies dixit mulier viro suo: "Custodi hic, quousque vadam pro servicio meo; revertar cito". Ipsa autem exeunte fuit vir eius vocatus ad iudicem. Contigit autem quod, [quando] ambo abessent et infans solus remansisset, serpens venit super eum et canis prosiliit et interfecit eundem serpentem. Reversus autem vir vidit canem sanguinolentum sanguine serpentis; et putans quod filium suum plagasset, occidit eum. Intrans autem et salvum videns filium et serpentem interfectum, valde penituit et flevit amare. Ita ergo qui [multum] festinant, in multis falluntur".

 

[Capitulum VII.]

 

There is an elaborate frametale about a "king of India" and his lover Peladia and his advisor Pelarius. These are the inserted exempla tales:

 

COLUMBAE ET FRUMENTUM IN VASE

126. Dicitur enim quod due columbe erant in uno loco et habuerunt frumentum collectum in uno vase. Frumentum erat molle et vas erat plenum. Fecerunt itaque pactum inter se ut neutra comederet de frumento +. Calefacto aere et desiccato frumento diminutum est et oppressum videbatur. Rediit maritus et putans quod illud comedisset uxor, eam tantum verberavit quod mortua est. Postquam vero pluit, frumento remollificato vas repletum est. Ille autem videns quod iniuste uxorem verberavit, intantum flevit quod mortuus est.

 

MATER, FILIUS ET POMUM

127. Dictum est quod quidam vir habuit uxorem pulcram quam valde diligebat. Una autem dierum cum sederet in domo sua, delata sunt ei duo poma magna. Unum comedit, aliud dedit fratri suo. Frater vero cum recederet, obviavit nepoti suo et dedit ei pomum. Et cum nox facta esset, mater cum filio dormiebat in lecto. Cum autem vir requiesceret cum uxore, vidit pomum quod fratri dederat super pectus uxoris et filium dormientem iuxta latus eius. Et non interrogans suspicatus est scelus fratris et uxoris. Et domus eius iuxta mare [erat] et fenestra ibi erat ex parte maris. Accepit uxorem, in pannis involvit et per fenestram in mare proiecit. Post hec expergefactus puer peciit pomum a matre sua. Audiens hec pater, conversus ad puerum quesivit ab eo quomodo pomum habuisset. Puer dixit: "In sero dum redissem a scolis, obviavi patriolo meo, prestolans descendentem et dedit mihi, et ego posui super pectus matris mee". Hec audiens pater penituit de hoc quod fecerat. Ita pacientur illi qui festinant aliquid facere sine discrecione.

 

SIMIA ET LENTES

128. Dictum est quod homo ferebat saccum plenum lentibus et volens requiescere posuit illum sub arbore ubi erat symea. Descenditque symea et furata est unum pugillum de lentibus. Et cum ascenderet in arborem, cecidit ei unum granum de manu, et aperiens manum, ut illud apprehenderet, cecidit ei totum.

 

[Capitulum VIII.]

 

GATTA CAPTA ET MUS

131. + Una autem dierum exivit quidam ad venandum et extendit laquea sua circa arborem. Gatta vero exivit, ut cibum caperet, et fuit capta. Mus similiter exiens vidit gattam captam et gavisus est valde. Rediens retro mustelam vidit in foramine suo et bubonem super arborem et magno territus timore cogitabat intra se: "Si ad foramen iero, peribo; si ad dextram vel ad sinistram fugiam, capiet me bubo; si ad gattam vadam, comedet me. Sed providebo ingenium quo valeam liberari; oportet enim sapienti in periculis non timere. Ego non video salutem nisi per amorem gatte et per ipsam ego salvabor +". Et pergens mus ad gattam dixit: "Quomodo te habes et quomodo manes?" Et gatta respondit: "In tribulacione et miseria sicut cupis". Mus respondit: "Verum dicis; sed modo compacior tibi, quia [et] ego sum in periculo; mustela enim est in foramine meo, bubo in arbore et credit me capere; ipsi amborum nostrum sunt inimici. Faciamus ergo concordiam, ut evadere possimus: ego conrodam laquea de collo tuo et te liberabo". Hec audiens gatta valde gavisa est et dixit muri: "Si hoc feceris, magnas grates a me habebis". Convenientibus illis facta est amicicia inter eos. Cepit mus rodere laquea, ut liberaret gattam, et timens ne ipsa fidem factam frangeret, dimisit laqueum unum. Et gatta dixit: "Quid tardas? Nunquid perversa est amicicia tua?" Mus respondit: "Amicicia mea non est perversa, sed timeo ne amicicia tua pervertatur, quia quod naturale est non facile mutatur, sed si mutatur, non penitus tollitur. Propterea dimisi unum laqueum, usquequo video tempus et locum fugiendi". Mane autem facto venator veniebat. Videns ergo mus eum a longe dixit gatte: "Ecce tempus venit fugiendi". Et cum venator esset prope, corrosit laqueum et fugit [in] foramen, gatta autem timore venatoris fugit et ascendit arborem, et sic venator rediit vacuus. Una autem dierum exivit mus et vidit gattam procul et noluit ei appropinquare. Ipsa vero dixit ei: "O dilecte, veni ad me et tibi retribuam pro bono quod mihi fecisti". Mus respondit: "Amicicia nostra non indiget appropinquacione. Quomodo appropinquabo tibi, cum sim tibi esca? Nullus enim appropinquare debet inimico suo quem forciorem se cognoscit. Preterita amicicia nostra in necessitate fuit facta pro amborum salute. Nunc amicicia nostra sit a longe; durum est enim mihi tibi appropinquare".

 

[Capitulum IX.]

 

REX ET PICA EIUS

133. Dicitur enim quod quidam rex habebat picam valde pulcram et racionabilem. Pica habebat pullum et rex suum filium et ambo comedebant in sinu regine. Pica autem sicut domita volans et revolans quicquid ferebat + rostro unum [fructum] regis filio et alium pullo suo tribuebat et propter hoc honorifice conversabatur in domo regis. + Una autem dierum + filius regis pullum pice occidit. Veniens autem [pica] ad eum et videns eum occisum clamavit: "Ve illis qui conversantur in aula regis, qua eius amicicia nulla et instabilis est! Et quicquid mali subditis faciunt, pro nullo habent; si vero subditus quid modicum casu contra eum commisit, in periculo est; sed hodie vindicabo filium meum". Et volans in faciem pueri oculos suos rostro effodit et volavit in altum. Quod audiens rex ira repletus est et magnum dolorem habebat. Decipere eam volens vocavit eam primo nomine. Et illa respondit: "O rex, magnam habeo penam in prevaricacione dilectionis et in hoc seculo et in futuro et permanet usque ad filios filiorum +". Rex ait: "Bene dicis; etsi (non) prevaricati sumus, tamen vindictam recepisti. Ergo veni ad nos sine timore, quoniam nec tu debes nobis nec nos tibi". Pica respondit: "Stulta et sine intellectu essem, si modo inimico appropinquarem. Nemo sapiens debet credere adulacionibus inimici. Utile est mihi a te longe esse, quia dictum est quod sapiens habet amicos et consanguineos suos et memorare debet filios, fratres et nepotes et alios benefactores: alienigena amicus esse non potest, sed omni tempore, si potest, ei nocet. + Ita et ego a vobis passa dolorem recedo, non reversura".

 

FILIUS RUSTICI ET SERPENS

133. Dicitur quod serpens punxit filium rustici cingendo, et mortuus est. Venit ergo rusticus et filium mortuum videns accepit baculum, ut serpentem occideret. Et cum serpens intraret foramen, percussit eum et abscidit ei caudam. Postea dixit rusticus: "Quod factum est, factum est et factum sit; remitto tibi mortem filii mei. Veni ergo, faciamus pacem". Respondit serpens: "Donec tu sepulturam filii tui et ego caudam [amissam] videmus, tunc pacem habere non poterimus". Ita illi qui paciuntur malum ab aliquo vel faciunt, alter in altero confidere non possunt.

 

[Capitulum X.]

 

PANTHER PIUS ET LEO

135. Dicitur enim quod in quodam loco erat panther, heremita castus et pius, + nec sanguinem fundens nec carnes comedens. + Et erat deprope strata illa quidam leo qui omnibus dominabatur qui in loco erant. Audiens hec leo de bona conversacione et fama heremite ivit ad eum et dixit ei: "Audivi de sapiencia et castitate tua et ideo volo te super omnibus bonis meis procuratorem constituere". Ipse respondit: "Impossibile est me esse tuum procuratorem". Leo dixit: "Nonne erit tibi magna gracia ut sis circa regem?" + Ille respondit: "Duo sunt circa regem appropinquantes; sed ego non sum ex illis, sicut sunt dolosi et iniusti vel stulti vel viles, ut nullas res odio habeant; et qui serviunt regi pura fide et voluntate, ab omnibus odio habentur propter invidiam: forte tamen tales a rege honorantur, et potero de hoc habere periculum". Dixit leo: "Noli de hoc cogitare: ego ero protector tuus et defensor". Et panther respondit: "Si rex vult sanitatem meam, dimittat me vivere in hoc heremitagio sine cura et cogitacione, quia scriptum est: Melior est pauca esca sine cura et cogitacione quam multa fercula cum labore, cogitacione et magna cura". Leo respondit: "Dimitte hec omnia que dicis, quia hic sine timore eris". + Et panther ait: "Ergo fac mihi iuratoriam caucionem ut non venies contra promissa". Leo autem velociter faciens tradidit ei claves tocius ordinacionis sue et scriniorum suorum et fecit eum primum consiliarium suum et ipsum valde honoravit. Videntes autem hoc alii subiecti qui cum rege erant pantherem odio habuerunt et consiliati sunt eam interficere. + Furati sunt carnes [leoni] et detulerunt in domum pantheris et absconderunt ibi. Crastina vero die cum sederet leo ad mensam, quesivit carnes nec habere poterat. Leo autem de hoc valde erat iratus. Recedente ergo panthere pro servicio suo a conspectu leonis unus de suis inimicis dixit contra alium: "Annunciemus regi opera pantheris sicut audivimus quia ipse comedit carnes +". Alter dixit: "Investigate subtiliter: forte ipse non fecit hoc, quoniam impossibile est cogitaciones hominum cognoscere". Tercius dixit: "Inveteratus est dierum malorum. + Si vultis scire veritatem, eamus [in] domum suam et inquiramus et certificemur super hiis que de eo dicuntur +". Et ceperunt malum dicere de eo in conspectu leonis. Leo autem illos credens veritatem dicere fecit vocari pantherem et dixit ei: "Quid fecisti de carne?" Panther dixit: "Dedi eam senescalo tuo". Vocatus senescalus [et] quesitus negavit dicens: "Novit Deus quod nunquam carnes ipsas mihi dedisti. Mitte ad domum meam et ad domum pantheris et ipse condempnetur in eius domo, quia ibi reperientur". Leo autem misit fideles suos et invenerunt carnes in domo pantheris et detulerunt eas leoni. Quod videns leo iratus est valde. Et ibi erat lupus qui iudex erat, qui dixit leoni: "Postquam Deus patefecit tibi dolum pantheris, eum velociter interficere debes +". Leo vero precepit eum + statim interficere. Audiens autem mater leonis quod iniuste occidebatur, precepit spiculatori ne eum interficeret, donec loqueretur cum leone. Et intravit ad eum et dixit: "O fili, quid fecisti? + Nam tuum dilectum consiliatorem sine inquisicione veritatis ad falsam prodicionem quorundam suorum inimicorum occidi precepisti". Qui significavit ei omnia qualiter dicta erant de eo. Et illa respondit: "Decet regem esse pacientem et perscrutari et examinare quid facturus sit, ne forte festinans quid fecerit [et] postea peniteat. + Ipse enim panther propter fidelitatem quam erga te habet et benignitatem tuam quam ei primitus ostendisti odio receptus est ab omnibus, quia semper insipientes odio habent sapientes, fornicatores castos, vituperati honoratos. Et isti filii calumpniatorum carnes furati sunt easque in domum suam absconderunt. + Et si inquisieris, invenies veritatem". Et factum est, cum loquerentur adinvicem, quidam ex illis venit et publicavit dolum leoni et matri quem contra pantherem fecerant. Mater vero leonis videns leonem de re certum fore, dixit ei: "Debes nunc disciplinare et castigare istos mendaces nec eis ulterius crede, ne forte deterius facere presumant. + Pantherem autem propter fidelitatem, prudenciam et sapienciam suam restitue in primum ordinem et consolare eum". Leo audiens verba matris et senciens veritatem vocavit pantherem et dixit ei: "Cognovi de te et certus sum quod isti mendacium dixerunt contra te, odio te habentes propter benivolenciam quam erga te habeo. Nunc autem restituo te in gradum pristinum, et honorem et dignitatem maiorem quam habuisti tibi dans". Panther respondit: "Ego quidem pure et benivole administrabo tibi, + sed timeo ne forte ipsi qui me odio habent, et iterum mendaciter contra me aliquid machinentur et rursum peribo. Sed ex quo tibi placet ut administrem, promitte mihi iterum pro iureiurando quod nunquam credas falsis accusatoribus aliquid contra me dicentibus. Et si tibi videtur quod [non] sim tibi fidelis, dimitte ut redeam in heremum meum". Leo dixit: "Constat mihi et certus sum de pura fidelitate et benivolencia quam erga me habes et nunquam deinceps credam verbis contra te compositis, sed maiorem gloriam et honorem a me consequeris". Quod et fecit et exinde in magna gloria fuit in domo leonis.

 

[Capitulum XI is lacking.]

 

[Capitulum XII.]

 

AURIFEX ET HEREMITA

139. Dicitur enim quod quidam cavavit foveam, ut venaret leonem. Contigit autem quod cecidit ibi quidam aurifex et serpens et draco et symea. Videns autem eos quidam heremita dixit in se ipso: "Hodie dabo eternam mercedem anime mee, liberando ab hiis feris hominem istum". Et cum funem dimisisset, ut illum extraheret, symea (vero) assiliens funem cepit et ascendit, post eam draco et post draconem serpens. Exeuntibus istis de fovea gracias egerunt heremite et dixerunt: "Relinque hominem istum, quia talis est quod nullas agit grates sibi [bene] facienti". Post hec dixit ei symea: "Ego habito prope civitatem Carturi". Draco dixit: "Et ego ibi in quodam arundineto". Serpens dixit: "Et ego ibi in muro civitatis. Si ergo te inde transire contigerit, multum honorem tibi faciam". Heremita eos non audiens dimisit funem et aurificem eripuit. Aurifex autem adorans eum dixit: "Et ego habito in civitate Carturi; et si inde transieris, quere de me, ut tibi retribuam pro benefacto quod in me fecisti". Et sic rediit unusquisque ad propriam habitacionem. Contigit autem quod dum heremita in civitatem pergeret, obviavit ei symea et salutans eum dixit: "Expecta me hic, donec revertar". Et rediens detulit ei varia fructuum genera. + Et cum processisset, obviavit ei draco et dixit cum gaudio magno: "Sustine te, donec revertar". Et pergens punxit filiam regis abstulitque ei omnia paramenta et detulit heremite. Heremita omnia accipiens detulit, intravit in civitatem et interrogans de aurifice invenit eum. Ipse eum benigne recepit. Videns autem ornamenta filie regis perrexit ad regem, et cum videret eum flentem de morte filie sue, dixit ei: "Inveni percussorem filie tue" et ostendit ei paramenta. Ipse autem misit milites et heremitam ad regem duxerunt. Rex ut vidit heremitam, precepit eum valde verberare. Et cum fustigaretur, dixit: "Si audivissem symeam, serpentem et draconem, talia non paterer". Serpens audiens vocem eius contristatus est et pergens punxit filium regis ad mortem. Medici vero nec sapientes poterant eum sanare. Puer autem clamabat dicens: "Non potero sanus esse nisi per manum heremite, quia iniuste fecit eum verberare pater meus". Rex autem hec audiens iussit heremitam venire ante se et eum rogavit ut poneret manum et sanaret filium suum. Ipse vero manum imponens dixit: "Domine, si vera sunt ista que dico, sanetur filius regis". Et statim sanatus est. Et annunciavit heremita regi omnia que sibi contigerant. Rex autem dedit ei pecuniam sufficientem et remisit eum, aurificem vero + interfecit.

 

[Capitulum XIII.]

 

REGIS FILIUS ET SOCII EIUS

141. Dictum est quod quatuor viri infortunati se in uno itinere invenerunt. Erat autem eorum unus filius regis, alius cuiusdam gloriosi et nobilis, tercius negociatoris, quartus cuiusdam laboratoris; filius tamen nobilis pulcerrimus erat. Et euntibus ipsis dixit filius regis: "Omnia previsa sunt et dei prudencia gubernantur". Filius nobilis dixit: "Omnia vincit pulcritudo". Filius negociatoris dixit: "Omnia gubernat prudencia et ipsa dominatur". Filius laboratoris dixit: "Labor est melior omnibus". Intrantes ergo quandam civitatem nec habentes quid manducare, dixerunt filio laboratoris: "Vade, porta nobis comestionem de tuo labore". Ipse autem in montem pergens detulit ligna et venditis eis dedit comestionem suis sociis scripsitque in porta civitatis: "Labor unius diei saciavit quatuor". Crastino vero die dixerunt [filio] nobili[s]: "Vade et de tua pulcritudine porta nobis aliquid ad manducandum". Et intrans in civitatem cogitabat intra se dicens: "Artem nescio; vacuus ad eos redire non volo". Querebat in animo fugere, et dum hec cogitaret, vidit eum puella quedam a fenestra misitque ancillam suam ad eum que conduxit ipsum ad eam. Ipsa vero retinuit eum in camera per totum diem et cum ipso comedit et bibit. Ipse autem promisit puelle ut eam duceret in uxorem. Vespere autem facto illa dedit ei quingentos solidos, et emit ad comedendum sociis suis scripsitque in porta civitatis: "Pulcritudo lucrata est uno die quingentos solidos". Crastina vero die dixerunt filio negociatoris: "Vade et porta nobis manducare de negociacione tua". Inter hec ecce navis de partibus Orientis [venit] onerata diversis mercimoniis. Et cum negociatores civitatis in navem ascenderent nec aliquid emerent, ascendit [et] ipse solus in navem et emit omnes merces de navi deditque illi arram anulum. Alii negociatores hoc audito venerunt ad eum et dederunt ei lucrum mille miliarisios. + Crastina vero die dixerunt filio regis: "Vade et tu, fac quod potes". Ipse vero pergens sedit iuxta portam civitatis. Accidit quod die illa mortuus fuit rex illius provincie sine herede. Exeuntes autem, ut eum sepellirent, viderunt hunc sedentem supra unam petram sine aliqua tristicia. [Statim] verberaverunt eum miseruntque eum in carcerem. Cumque esset rex sepultus, reversi sunt in civitatem et consiliabantur quem in regem eligerent. Patricius eorum dixit: "Ducite primum iuvenem illum, ut inquiratur unde sit, ne forte sit explorator". Et cum venisset, dixit patricius: "Unde es tu et quomodo venisti in terram istam?" Ipse respondit: "Ego sum filius regis; moriens pater meus dimisit regnum suum fratri meo, ego autem timens fugi". Audientes hoc illi et cognoscentes [genus eius] coronaverunt eum in regem posueruntque super elephantem et conduxerunt eum per civitatem. Veniens ergo ad portam et videns sociorum suorum litteras precepit scribi: "Labor, pulcritudo, prudencia et omnia dona Dei providencia sunt". Et ascendens in palacium vocari fecit socios suos et dedit eis multa munera et ipsos dimisit abire +."

 

[Capitulum XIV.]

 

VENATOR, LEAENA ET URSA

143. Dicitur enim quod erat quedam leena, duos habens catulos. Exiens autem ad venandum +, venit quidam venator et occidit catulos et discessit cum pellibus ipsorum. Videns autem leena quod factum erat, contristata valde flebat absque consolacione. Ursa vero videns tristiciam eius venit ad eam dixitque ei: "Cur tristaris?" Illa respondit: "+ Quia venator interfecit catulos meos et eorum pelles accepit et recessit". Ursa dixit: "Noli tristari, desine flere, quia passa es quod fecisti et multos tristes reddidisti et multos orbasti. Dicitur enim: "Qua mensura messi fueritis, remecietur eadem vobis" et "quod fecisti pateris" et "quod seminasti mete" +". Dixit leena: "Ostende mihi hec". Ait illa: "Quot annos habes in presbiteratu?" Et illa respondit: "Centum". Ait: "Quid comedisti hiis annis?" Illa respondit: "Carnes animalium". Dixit ursa: "Quis tibi dabat?" Et ipsa: "Ego capiebam". Et ursa: "Animalia que capiebas habebant parentes?" Et illa: "Habebant". [Ursa ait]: "Sic de filiis tristabantur sicut tu nunc de tuis; sed et ipsa passa es sicut tu faciebas. Ita deus exercet vindictam et transducit malum in deterius et in pessimum. Et unusquisque debet cogitare, quando malum facit, ne deterius ei contingat". Hec audiens leena siluit et penituit et desinens carnes comedere fructus manducare incepit".

 

[Capitulum XV.]

 

MONACHUS ET EXTRANEUS

146. Dicitur quod quidam monachus valde religiosus quendam extraneum per octo dies hospitavit in domo sua. Cui monachus apposuit dactilos +. Et cum comedisset, ei dixit: "Dulces sunt dactili, in terra autem nostra non habemus, sed alios fructus dulces scilicet ficus et passulas et alia que sufficiunt, non querentes dactilos". Monachus respondit: "Bene dixisti; sed avaricia homines insaciabiles facit, ut non sufficiat quod quis habet, sed querit extranea. Propterea sollicitus laborat ad acquirendum quod non habet". Extraneus dixit: "Audivi te iudaice loquentem et mirabile mihi visum est. Si vis, doce me +". Monachus respondit: "Non debes relinquere linguam tuam et querere aliam +, ne tibi contingat sicut corvo.

GRESSUS CORVI

147. Dicitur enim quod quidam corvus videns perdicem ambulantem voluit discere gressus suos. Et incipiens corvus nec valens hoc discere proprios gressus amisit. Et ideo deceptus est, nec proprium habens nec quod quesivit invenit. +

150. Et ideo hec tibi dixi, ne relinquas propriam linguam tuam et queras eam quam discere non poteris +. Dicitur enim quod insipiens sic facit: relinquit quod habet et ei pertinet, et querit que sibi non pertinent et que non potest habere, que eciam nullus parentum suorum habuit".

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.