HOME | Osius
Osius: The page was previously missing at the Mannheim website, but has been restored:
Ossa vorante cavis in faucibus haeserat unum,
Hinc lethale malum paene ferente lupo.
Eximat inserto sibi ut ergo e gutture rostro
Ille gruem blandis vocibus orat avem.
Quae spe promissae mercedis hiantibus effert
Faucibus os, facili remque labore gerit.
Officium sed fida sui quam cura fefellit,
Nam lupus ex pacto praemia danda negat.
Illane parva tibi est, ait, hoc pro munere merces,
Quod caput e rictu viva patente refers?
Qui te difficiles vitarint auspice casus,
Rara tibi gratos hos probet esse fides.
Asseruere suam qui te servante salutem,
Saepius ex illis gratia nulla redit.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.