| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Finally, you can manage your Google Docs, uploads, and email attachments (plus Dropbox and Slack files) in one convenient place. Claim a free account, and in less than 2 minutes, Dokkio (from the makers of PBworks) can automatically organize your content for you.

View
 

raimundus

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 8 months ago

 

Raimundus de Bitteris: Raymond of Beziers, Calila et Dimna

 

Raymond's Liber Calilae et Dimnae is an early 14th-century version in Latin of the storytelling tradition that goes back to the ancient Indian Panchatantra, but which is best known through the later Arabic version, Kalila-wa-Dimna.  For some background about the Panchatantra and Kalila-wa-Dimna, you can visit the Hitopadesha unit in my World Literature course website. For another Latin story collection derived from this tradition, see the poems by Baldo at this wiki,  the Liber Kalilae et Dimnae, and the Directorium Humanae Vitae. For additional resources, check the books tagged "Panchatantra" in my GoogleBooks Library.

 

This is a digitization from the online version at Bibliotheca Augustana. (It is based on Hervieux's edition, which you can find at GoogleBooks.) What I have done is to extract the exemplum stories ONLY, without the frametale. If you are interested in this marvelous text, please make sure to visit a complete version to see how the exemplum stories fit into the frametale! Note also that when there is a story within a story, the conclusion of the first story will be found in the following story. The numbering of the stories follows Hervieux's notes.

 

1. HOMO QUI INVENIT THESAURUM

2. HOMO QUI DORMIT, LATRONE DISCURRENTE DOMUM

3. SOCII ET ACERVI BLADI

4. LATRO QUI VESTEM DIMISIT

5. SULEM

6. MULIER ET FORNICATOR FUGIENS

7. MERCATOR ET LAPIDES PRETIOSI

8. CANIS ET UMBRA

9. HOMO IN PUTEO

10. (frame: de mercatore qui habebat tres filios)

11. LUPUS HOMINEM PERSEQUENS

12. (frame: de Calila et Dimna)

13. SIMIUS ET CARPENTARIUS

14. VULPES ET TYMPANUM

15. HEREMITA ET FUR

16. HIRCI ET VULPES

17. MULIER, ANCILLA ET AMASIUS

18. CARPENTARIUS ET UXOR EIUS

19. CORVUS ET SERPENS

20. AVIS ET CANCER (VENATOR)

21. LEO ET LEPUS

22. TRES TURTURES ET PISCATORES

23. PEDICULUS ET PULEX

24. ANAS QUAE VIDIT STELLAM

25. LEO ET CAMELUS

26. AVES ET NIDUS EORUM

27. ANATES ET TORTUCA

28. SIMIAE ET NOTICULA

29. HOMO FALSUS ET HOMO FIDELIS

30. VIPERA IN FOVEA

31. MERETRIX ET AMASIUS APOTHECARIUS

32. MURES FERRUM EDENTES

33. (frame: de Calila et Dimna)

34. MERCATOR, MULIER ET PICTOR

35. MEDICUS ET FILIA REGIS

36. HOMO ET AMASIAE DUAE

37. MULIER ET SERVUS FRAUDULENTUS

38. (frame: de columbis irretitis)

39. (frame: de corvo et muribus)

40. (frame: de mure et religiosos)

41. (frame: de religioso et peregrino)

42. MULIER ET SESAMA

43. VENATOR et LUPUS

44. (frame: de muris thesauro)

45. (frame: de mure et sociis eius)

46. (frame: de mure et heremita)

47. (frame: de cervo, corvo, tortuca et mure)

48. (frame: de cervo liberato)

49. (frame: de tortuca liberata)

50. (frame: de corvis et sturnis)

51. (frame: de avibus quae regem eligunt)

52. ELEPHANTES ET LEPUS

53. AVIS, LEPUS et MURILEGUS

54. CERVUS HEREMITAE

55. SENIS UXOR A FURE PERTERRITA

56. VACCA HEREMITA ET FUR

57. MARITUS SUBTUS LECTUM UXORIS EIUS

58. MUS IN PUELLAM CONVERSA

59. SERPENS ET RANARUM REX

60. REX SIMIORUM ET TESTUDO

61. LEO, VULPES ET ASINUS

62. HEREMITA ET UXOR EIUS

63. VASCULUM MELLE PLENUM

64. CANIS CUSTOS

65. MURILEGUS ET MUS

66. (frame: rex et avis nomine pinza)

67. (frame: rex nomine Sedran et princeps nomine Billet)

68. COLUMBAE ET TRITICUM

69. SIMIA ET VAS LENTIUM PLENUM

70. LEAENA ET LUPUS

71. PEREGRINUS ET HEREMITA

72. GRESSUS CORVI

73. (frame: leo et vulpes)

74. (frame: aurifex et heremita)

75. (frame: regis filius et socii eius)

76. (frame: columbae liberatae)

77. (frame: aves nomine Holgos et Maxiam)

78. SIMII DUO ET DRACO

79. LUPI ET GATTI

80. ARATOR ET BOVES

81. CANIS ET MURES

82. CANICULA LACRIMANS

83. MULIER QUAE LAPIDEM PROIECIT IN PUTEM

84. HISPANUS ET PECUNIA EIUS

85. COLUMBAE, VULPES ET PASSER

 

 

1. HOMO QUI INVENIT THESAURUM

Nam qui istam scienciam cognouerit et eius fructum dimiserit, erit similis cuidam homini qui inuenit thesaurum magnum, et ut non laboraret portando paulisper ad domum propriam, conduxit extraneos portatores, qui pondera accepta ad domos proprias portauerunt. Et sic ille qui thesaurum inuenit, propter suam impericiam nullum commodum reportauit.

 

2. HOMO QUI DORMIT, LATRONE DISCURRENTE DOMUM

Sic ille qui habet scienciam et ipsa non utitur, laborem tollerat sine fructu, et est similis cuidam homini, qui, cum uidisset latronem quemdam de nocte intrantem domum suam, ut ipsum in culpa comprehenderet, cautelam subtilissimam cogitauit, scilicet ut fingeret se dormire ad uidendum quid latro perageret, ut ipsum latronem cum furto comprehensum condigne legum seuere subiiceret ultioni. Et tunc ipse, in hac sagacitate pertractans, latrone discurrente per domum, realiter obdormiuit. Et tunc latro ex[s]poliauit domum eius sine aliquo nocumento.

 

3. SOCII ET ACERVI BLADI

Dicitur quia (erant) duo socii in quadam domo singulos aceruos bladi conseruabant. Et unus eorum cogitauit per quem modum posset furtim bladun sui socii a[s]portare. Et posuit quoddam signum, scilicet quoddam linteamen, super aceruum sui socii, vt, cum de nocte ad domum in tenebris permearet, posset per illud signum latrocinium ex(c)ercere. Et ipse falsificus iuit ad quemdam alium socium suum, qui sicut ipse falsus erat, et ei intentionem suam de ymaginato latrocinio explicauit, ut, cum latrocinium peregissent, in partes equales diuidere promiserunt. Et cum isti istam maliciam pertractabant, fidelis particeps ad domum in qua erat bladum casualiter permeauit; qui, cum uidisset suum bladum coopertum ex linteamine sui socii, admiratus est, et de suo socio fidelitatem et non maliciam iudicauit, dicens intra se: Heu! quam bonus socius et fidelis, qui meum bladum de sua ueste cooperuit et dimisit suum proprium discoopertum! Dignum est ut [eius] bladum de sua veste contegam et meum remaneat discoopertum. Et sicut proposuit, ita fecit. Quo recedente, uenerunt falsarii ad latrocinium ex(c)ercendum, et ipsi, per domum in tenebris palp(it)antes, deuenerunt ad aceruum qui erat linteamine coopertus, et detulerunt quod credebant esse alienum, et per equales particulas diuiserunt. In sequente uero die socio fidelitatis et socio falsario ad domum in qua erat bladum discurrentibus, cognouit falsitatis socius quod erat super ipsum sua falsitas et prodicio prosternata.

 

4. LATRO QUI VESTEM DIMISIT

Hec prudencium esse unusquisque cognoscens possibilia, cum in tribulatione et perplexitate peruertitur, sperat desiderium attingere peroptatum, sicut accidit cuidam homini paupertate maxima destituto, qui, cum suas indigentias parentibus intimasset et in ipsis nullam consolationem neque refugium inuenisset, et sederet de nocte solus in domo sua condolens, questuosus, latro quidem ingressus est domum eius. Qui, per totam domum undique discurrendo, nichil utilitatis in ipsa reperit nisi modicum bladi, quod surripiendum iudicauit, ut non ex toto pro nichilo laborasset. Et tunc exuit uestem suam et in ipsa bladum inuolutum optime colligauit, et, cum ipse recedere co(g)naretur et ipsum pauper hospes vociferans sequeretur, latro perterritus bladum cum ueste dimisit; que pauper hospes ad suum domicilium reportauit, et vnde non credidit, fuit subito consolatus. Et ideo sapiens in temptationibus non desperet!

 

5. SULEM

Dicitur quod, latronibus quibusdam discurrentibus super domum cuiusdam hominis, radiis lunariis intrantibus per fenestram, ille bonus homo ad latrocinium exercendum quamdam sagacitatem in animo pertractauit, et dixit uxori sue secrete: Inquire anime sollicitudine magna unde potui tantas diuicias congregare. Vxore uero interrogante eum et cum magna sollicitudine persequente, maritus respondit ei dicens: Quod petis declarabo tibi de non reuelendo (sic); tradito iuramento huius facti, michi mortale periculum nasceretur. Dico ergo quod has diuicias per latrocinium congregaui, quia, per quandam artem quam ego scio, luna lucente uado super tecta domorum quamlibet discurrendo, et accedo ad lunares radios et dico sepcies quoddam uerbum, scilicet sulem; in quo uerbo est tanta uirtus et efficacia ut, cum fuerit sepcies nominatum, lunares radii poterunt quemlibet hominem sustinere. Per hoc ergo uerbum amplector lunares radios, et me deducunt suauiter in deorsum, et postquam rapio ea que sunt in domo secundum meam placitam uoluntatem, reuenio ad lunares radios et dico sepcies uocabulum supradictum; et radii lunares me def(f)erunt suauiter super domum. Et cum hoc audissent latrones, ualde g(r)auisi sunt, sic dicentes: O Deus, quanta felicitate in hoc itinere nos beasti, quoniam, per artem quam nunc didiscimus, poterimus ad prosperitatem maximam sublimari! Et tunc hospite et uxore sua fingentibus se dormire, accessit ad fenestram dux latronum et dixit sepcies uocabulum supra dictum, et credens descendere suauiter, descendit perniciter cum precipicio uiolento; et tunc hospite surgente latronemque miserum affligente, moriens incepit dicere: Heu! miser cur credidi quod erat inpos[s]ibile? posui quia fidem in hiis de quibus certitudinem non habebam. Non ergo, decepta anima, mundana incerta pro eternis certissimis derelinquas.

 

6. MULIER ET FORNICATOR FUGIENS

Dicitur quod erat quedam mulier que amabat quemdam uirum et eum cognoscebat copula non fideli; quem uocauit ad domum suam, marito recedente, ut contractum cum ipso faceret non legalem, fecitque fieri in domo quamdam fenestram et posuit in ea quemdam alueum plumbeum, ut, marito casualiter occurrente, posset (posset) per alueum fugere fornicator. Ambobus uero consistentibus, maritus casualiter superuenit, et fornicario uolente fugere alueus cecidit, et fornicator fuit ab hospite comprehensus et ante regem deductus, manibus et pedibus colligatis. Non ergo, decepta anima, confida in illis que minus ad securitatem quam ad periculum inclinantur.

 

7. MERCATOR ET LAPIDES PRETIOSI

Dicitur quod quidam mercator conduxit pro decem solidis in die quemdam operarium ad preciosos lapides preparandos, et cum ad domum operarii peruenirent, aspexit mercator quoddam psalterium quod in pariete domus operarii appendebat, et interrogauit eum utrum sciret psalterii melodias, et operarius concessit se musicam psalterii cognouisse, et ad preces mercatoris cecinit cantus dulcissimos, sic quod tot resonauerunt in eorum auribus delectabiles melodie ut lapsum temporis non perceperunt usque quo no[c]turna tempora cucurrerunt. Et quia operarius mercatoris mandatum expleuerat, diurnam mercedem merito postulauit, habuitque eam iuste, mercatoris fatuizantis opere pretermisso.

 

8. CANIS ET UMBRA

Heu! anima, substanciam pro accidentibus non relinquas, sicut canis qui, per riuum pertransiens, derelinquit frust(r)um carnium quod in ore portabat pro umbra que aperuit in profundum.

 

9. HOMO IN PUTEO

Et qui huiusmodi dileccionibus acquieuit, similis est cuidam homini nolenti cadere in quemdam puteum, qui distendit manus suas ad duos ramisculos (sic) qui in ripa putei nascebantur; et posuit pedes suos in quamdam fossam putei ut posset firmus sustineri, et vidit quatuor serpentes, qui ex fossis ipsius putei capita porrigebant. Et uidit in profundo putei serpentem maximum habentem os apertum, uoragini preparatum, et (h)erexit oc(c)ulos ad dictos ramisculos, et uidit duos mures, quorum unus erat albus et alius niger, qui radices ramusculorum continue corrodebant, et, cum ipse cogitaret per quam artem euaderet, uidit quoddam uas plenum melle, de quo cum comederet, oblitus est de saluacione sui corporis cogitare. Et (posuit) postquam mures ramusculos corroserunt, cecidit in serpentis uoraginem in profundum. Per puteum igitur mundana pericula cognoscuntur, et per quatuor serpentes quatuor humores contrarii prenotantur, quorum com[m]istio et conturbacio serpentum pocionibus coaptatur, et per duos ramusculos uita hominis designatur, et per murem album diem intelligimus, et per nigrum noctem prenotamus, in quibus quidem temporibus etas cuiuslibet deuastatur, et per serpentem magnum mortem prescimus quam nullus poterit euitare, et per mel mundanas delicias, prope quas insipiens obliuiscitur suam saluacionem et eterna premia procurare.

 

10. (frame: de mercatore qui habebat tres filios)

 

11. LUPUS HOMINEM PERSEQUENS

Dicitur quod, cum quidam homo colligeret herbam in quodam prato, acces[s]it lupus suauiter et imperceptibiliter prope eum, et tunc ipse timens dedit terga fuge prope ripam cuiusdam fluminis discurrendo, et cum uellet ulterius pertransire, lupo persequente eum et ponte deficiente, quamuis natare nesciret ad aquam saltauit, et cum iuuamine illorum de uilla (illorum) succurrencium ad portum ulteriorem filius salubriter transiliuit; erat tamen propter timoris pericula stupefactus. Et, cum esset in sanitate atque memoria pristina reformatus, et eis narrasse[t] pericula prelibata, subito mortuus est, cadente domus pariete super ipsum.

 

12. (frame: de Calila et Dimna)

 

13. SIMIUS ET CARPENTARIUS

Dicitur quod, quodam carpentario findente quamdam trabem et ad fixuram cicius perfindendam cauilla ponente, accessit quidam simius ad trabem et posuit testiculos in fixura, et extrahit cauillas secundum quod uiderat carpentarium operantem, et remansit in fixura destrictis testiculis comprehensus.

 

14. VULPES ET TYMPANUM

Dicitur quod, quodam (sic) vulpe famelico sub quadam arbore transeunte, sonabat fortiter quoddam tympanum inflatum, plenum uento, quod erat suspensum ex quadam corda et arbori colligatum, et erat a uento continue agitatum; quod cum uulpis crederet esse carneum, dentibus fidit et nichil repperit preter uentum.

 

15. HEREMITA ET FUR

Dicitur quod quidam religiosus habebat quoddam par nobilium pannorum, qui a quodam rege fuerant sibi dati; quod cum uidisset quidam latro, ut posset ipsos furari, incepit fraudulantes (sic) sagacitates in animo uentilare, et uenit ad reli(gi)osum, dicens illi: Volo seruire tibi, ut me informes in moribus et doctrinis. Et hoc concessit ei religiosus, et seruiuit ei latro humiliter, sic quod religiosus posuit omnia sua negocia in latronis manibus disponenda. Et postquam uidit latro quod ipso maxime confidebat, retribuendo mala pro bonis, surripuit illos pannos.

 

16. HIRCI ET VULPES

Et cum religiosus sequeretur latronem ad quamdam ciuitatem que dicitur Merim, inuenit in itinere ad inuicem litigantes duos hircos, et intrauit inter eos quidam (sic) uulpis qui (sic) lambebat sanguinem defluentem, et propter eorum ictus et contusiones uulpes fuit destructus et mortuus inter eos.

 

17. MULIER, ANCILLA ET AMASIUS

Et postquam uidit religiosus, recessit ad insequendum latronem ad quamdam ciuitatem, et hospitatus fuit cum quadam muliere, cum qua erat quedam ancilla que cum quodam uicino suo meretric[i]um exercebat. Et quia hoc erat dampnosum hospiti, religiosus laborauit ut eos interficeret nocte illa, et dedit tantum ad bibendum ancille et amasio eius de bono mero quod ambo simul sompno inextimabili (sic) dormiuerunt. Et tunc domina ancille accepit pocionem letiferam et posuit in quadam canna, ut in ancille naribus suffleret et posuit cannam in ore, et sternutauit, et mortua fuit, pocione per eius gut[t]ur letif(f)era subintrante.

 

18. CARPENTARIUS ET UXOR EIUS

Et cum hoc uidisset religiosus, lucente sole recessit ad latronem insequendum, et accessit ad quamdam uillam, in qua fuit in domo cuiusdam carpentarii hospitati, et dixit carpentarius uxori sue: Honora hunc hominem uenerabilem et honestum, quia debeo ire cum quibusdam amicis meis, et non reueniam usque ad diem crastinam hora sexta. Et mulier ista habebat amasium quemdam, et uxor cuiusdam barbitonsoris erat istius meretrici[i] procuratrix. Dixit ergo uxor carpentarii uxori barbitonsoris: Vade ad amasium et dic ei quod ueniat, qui[a] maritus meus aberit usque ad diem crastinam hora sexta. Et quia carpentarius erat zelotipus de uxore sua, rediit in nocte et in uxore sua crimen meretricii prenotauit, et percussit eam et ad trabem quamdam domus fortiter colligauit. Et cum carpentarius obdormiret, uenit uxor barbitonsoris ad uicinam suam quam inuenit ligatam. Dixit ergo ligata alii dissolute: Dissolue me et ponam te in loco meo, et amasium meum iterum uisitabo. Et cum hec fuisset ligata et uxor carpentarii dissoluta, carpentarius fuit excitatus, et uocauit uxorem suam quam credebat esse ligatam, et cum non responderet ei, surrexit iratus et scidit nares illi misere quam inuenit. [Et dixit ei]: Accipe nares tuas et trade eas tuo amasio conseruandas. Et tunc rediit uxor carpentarii et intrauit in loco ipsius misere cui nares fuerant amputate. Et cum uxor barbitonsoris recessisset et alia intrasset loco eius, incepit uxor carpentarii clamare, (sic dicendo) fortiter sic dicendo: O Deus, qui omnia iudicas equali pondere et mensura, repone mihi nares, si scis me a suspicato crimine innoxiam et illesam. Et tunc uocauit maritum suum dicens: Surge et uidebis iudicium Dei, quia nares mee iam sunt in loco proprio restitute. Et surrexit carpentarius, et uidit quod uerum dicebat, et supplicauit ei bene simpliciter ut ei de tanto crimine indulgeret. Et postquam uxor barbitonsoris que nares amiserat, accessit ad domum suam, ad as[s]ignandam causam sue mutilacionis subtilitates plurimas cogitauit. Et aliquantulum ante diem surrexit barbitonsor, et dixit ei: Da mihi ferramenta ut uadam ad seruiendum cuidam homini generoso, et ipsa non dedit ei nisi nauaculam, et iterato peciit ferramenta, et ipsa solam nauaculam sibi dedit. Et tunc maritus eius fuit iratus et contra ipsam proiecit nauaculam in o[b]scuro, et ipsa proiecit se ad terram, sic dicendo: Heu! nares mee; [et] sic clamando fortiter, [ita] quod omnes uicini ad eius clamores fuerunt pariter congregati. Et acceperunt eum, et coram iudice turpiter detulerunt. Et cum duceretur ad consilium iudicandus, accessit religiosus ad iudicem, et dixit ei: Domine iudex, honoret nos Deus et illustret nos in hoc iudicio statuendo; nam neque latro furatus est michi pannos, neque hirci interfecerunt uulpem, neque pocio interfecit hospitissam meam, neque barbitonsor uxori sue nares amputauit, sed nos nobis ipsis fecimus supradicta. Iudice ergo qualiter hoc acciderat inquirente, religiosus illi totam historiam recitauit.

 

19. CORVUS ET SERPENS

Dicitur quod in quodam nemore erat quidam coruus, qui, cum haberet nidum suum in quadam arbore, in qua erat secus arborem quedam fossa cuiusdam serpentis; qui comedebat continue omnes pullos corui quos in nido poterat inuenire. Et coruus condolens (et) conquestus fuit cuidam lupo amico suo, dicens: Si non fregero oculos [s]e[r]penti in capite, ad meam angustiam (et) remedium non habebo. Dixit ei amicus: O quam periculosam cautelam considerasti! Accidet tibi quod accidit cuidam aui que dicitur Garga (sic), que uoluit interficere uenatorem.

 

20. AVIS ET CANCER (VENATOR)

Quia dicitur quod quedam Garca fecerat nidum suum in quadam ripa delectabili ubi plures turtures piscabantur. Et postquam deuenit ad senectutem et non poterat piscari et famescebat, finxit cogitacionem et tristiciam cautelose. Et cum ipsa sic esset, uenit uenator, dicens illi: Cur sedes tristis et turbata et non procuras aliquam uenacionem? Dixit Garca cautelose ut ipsum interficeret: De mea tristicia nullatenus a[d]mireris, quoniam uolebam uiuere de turturibus. Et uidi(t) duos piscatores uenientes ad locum illum; et loquebantur ad inuicem: Eamus ad quemdem (sic) locum ubi sunt multi tu[r]tur[es], et cum illos ceperimus, redibimus ad istum locum, et proiciemus rethe ad tu[r]tures capiendos. Et scio quod, postquam expediuerint in loco illo, statim uenient et locum istum turturibus spoliabunt, et ideo de mea tristicia non mireris. Et iuit uenator ad omnes turtures, et dixit eis quod a piscatoribus perderentur. Et tunc uenerunt tu[r]tures ad Garcam, dicentes ei: Nos uenimus ad te ut nobis prestes consilium et iuuamen, quia prudens bene potest attendere ad consilium prudentis inimici in illis quibus ab ipso poterit adiuuari. Et Garca dixit illis: Si in [hoc] loco remanseritis, non poteritis fugere manus eorum. Et ego scio quemdam pelagum in quo est profunda aqua, et, si uultis, eamus ad illum locum; nam hoc est uobis utile et salubre. Dixerunt tu[r]tures: Quis ducet nos ad illum locum preter te? Et ipsa dicit: Ducam uos libenter; et incepit ipsos ducere binos, et ipsos in ripa pelagi comedebat. Et uenit ad ipsam uenator auium dicens: Timeo in hoc loco, et porta me sicut tu[r]tures a[s]portasti. Et ipsa portauit eum usque ad locum in quo tu[r]tures comedebat. Et quando uidit uenator auium spinas piscium, timuit quod sicut pisces comederat, sic ipsum comedere conaretur, et cogitauit intra se dicens: Qui est (qui) cum inimico suo in loco in quo timet mortem incurrere, debet pugnare cum ipso ut honorabiliter moriatur, et strinxit collum Garce cum tenaclis et interfecit eam, et rediit ad tu[r]tures, et eis totam historiam enarrauit. Et hoc exemplum enarraui tibi, ut scias quod cautele inoportune frequenter interficiunt facientem. [...] Sed uade per aerem quousque inuenias sertum aliquod preciosum, et surripe illud et porta ad caueam serpentis, ita quod dominus serti uideat te semper quousque caueam sis ingressus, et tunc proicies sertum, et dominus eius accipiens ipsum interficiet serpentem, et eris de ipso sine periculo tui corporis uindicatus. Et coruus, sicut dictum est, ordinauit.

 

21. LEO ET LEPUS

Quoniam dicitur quod erat quidam leo in quodam nemore in quo erat multitudo maxima bestiarum, et erat ibi prope quidam rex leporum quos ipse leo continue deuastabat. Et quadam die lepores congregati fecerunt pactum et treuscas, ut ipsos in pace dimitteret et traderent sibi unum ex leporibus cotidie deuorandum. Treugis autem et iuramentis inter leonem et lepores constitutis, cecidit sors super quemdam leporem, qui debebat duci in leonis presencia deuorandus. Et dixit iste lepus: Si michi feceritis quamdam graciam, uos a leonis subiugacionibus liberabo, et hoc est ut tantum detineatis me quousque tempus, in quo leo consueuit comedere, transeat; hoc et sibi lepores concesserunt. Et cum uenit lepus coram leone, inquisiuit ab eo leo propter quid fuisset tantum moratus, et lepus cautelose locutus est sibi sub hac forma: Cum ego ducerem tibi quemdam leporem, superuenit quidam leo et surripuit michi leporem quem ferebam, dicens quod sibi erant omnia tributa et omnia iura huius patrie statuenda. Dixit ei leo: Ostende michi locum in quo habitat ille leo. Et lepus duxit eum ad quemdam puteum dicens: Accipe me inter brachia tua, et ostendam tibi leonem in puteo residentem. Et leo posuit se ad puteum; uidit in fundo putei umbram leonis et leporis, et credidit quod esset leo; posuit ad terram leporem et saltauit ad puteum eo quod ibidem leonem credidit inuenire. Et leo fuit mortuus, et lepores a subiectionibus euaserunt.

 

22. TRES TURTURES ET PISCATORES

Quia dicitur quod erant tres turtures in quodam pelago, et quadam die duo piscatores transierunt per illum locum, et proiecerunt retia, et antequam proiecerunt retia, quidam turtur preuidit eos et fugi(i)t, et alii duo in pelago remanserunt in retibus comprehensi. Et unus ex duobus turturibus, cum uidit totum pelagum circumplexum, dixit in corde suo: Quomodo euadam, quia pauci sunt qui sciant mortalia pericula euitare? Sed tamen prudens nunquam debet desperare, sed ad querendam saluacionem uite debet continue laborare. Et finxit se mortuam et supernatauit in aqua, et piscatores acceperunt eum tanquam mortuum et eum prope littus pelagi proiecerunt, et saltauit in flumine et euasit. Piger uero turtur non cessauit reuoluere hinc et inde quousque fuit a piscatoribus comprehensus.

 

23. PEDICULUS ET PULEX

Quoniam dicitur quod quidam pediculus lectum cuiusdam nobilis sequebatur et bibendo de eius sanguine super linteamina procedebat suauiter, ut nullus cognosceret moram eius. Et uenit quidam pulex, et ab ipso hospicium postulauit, et pediculus recepit pulicem, et pulex mordit hominem; et excitatus est, et de morsu illo locutus est; et famuli eius linteamina discus[s]erunt, et pulex cum uelocitate saltauit, et miser pediculus propter tarditatem suam fuit inuentus a famulis et occisus.

 

24. ANAS QUAE VIDIT STELLAM

Et fuit similis anati que uidit stellem in [a]qua et credidit esse pi[s]cem, et cum credidit piscari, nichil reperit preter umbram. In sequenti uero nocte uidit in aqua quemdam pi[s]cem, et dimisit ipsum, quia credidit esse umbram, sicut sibi in nocte acciderat precedenti.

 

25. LEO ET CAMELUS

Dicitur quod quidam leo habitabat (habitabat) in quadam ualle, et habebat tres uassalles (sic), scilicet: lupum, coruum et damnam, et transiuerunt per locum illum quidam mercatores et dimiserunt ibi quemdam camelum. Et camelus deuenit usque ad leonem, et dixit ei leo: Si mecum remanseris, faciam te securum et te preferam in aliqua dignitate. Et camelus remansit cum eo quodam tempore, de securitate [sibi] prestituto iuramento. Et quadam die iuit leo ad uenacionem, et obuiauit cuidam elephanti cum quo pugnauit, et pugnauit ita fortiter usque ad sanguinis effusionem, et rediit sine uenacione ad suam caueam uulneratus. Et uassalli sui famescentes dixerunt ei: Domine, non curamus nisi de te et uellemus querere aliquam uenacionem per quam possemus vitam tuam in aliquo sustinere. Dixit leo: Eatis ergo hic prope, et forte inuenietis aliquid de quo poterimus consolari. Et tunc ipsi sequestrauerunt se, consilium habentes, ad inuicem dicentes, et dixerunt: Non de isto camelo com[m]odum habemus, et faciamus quod rex comedat ipsum et eum sibi tamquam inutilem amittemus. Dixit Damna: Ego non auderem hoc dicere leoni, quia leo de fidelitate sibi prestitit iuramentum. Dixit coruus: Ibo ad leonem et dicam illi. Et cum uidit eum, leo dixit illi: Inuenistis aliquam uenacionem? Dixit coruus: Non inuenit qui non querit, neque uidit nisi qui habet oc(c)ulos, neque cogitat nisi qui habet uirtutem cogitatiuam. Et nos propter famem perdideramus cogitacionem; sed habuimus quamdam cogitacionem, in qua, si tu concordares, possemus angustie remedia adhibere. Dixit leo: Quid est hoc? Dixit coruus: Comedamus istum camelum qui non est [nobis] utilis nec in alico sequitur modum nostrum. Et iratus est leo dicens illi: Heu! quantum elongatus es ab omni fidelitate, et non deberes in mea presencia apparere! Nonne scis de omni fidelitate seruanda camelo prestiti iuramentum? Domine, que dicis uera sunt; sed scis [quod] cum uno animali deffenditur una domus, et cum una domo deffenditur unum genus, et cum uno genere una uilla, et cum una uilla deffenditur unum regnum; et nos sumus in tanto deffectu quod nobis est necessaria tua salus. Et ego ostendam uiam per quam habebimus quod intendimus. Et eris ab omni prodicione penitus separatus. Et tunc leo corui subiestionibus acquieuit, et iuit coruus ad socios et eis prodicione(ne)m quam cogitauerat declarauit, dicens: Redeamus ad leonem, et loquemur de angustia in qua sumus, et dicet quilibet nostri quod comedat ipsum, et nos ipsum conabimur excusare, et sic leonis graciam obtinebimus et fauorem. Et camelus, nesciens quid sibi parabatur, sermonibus eorum acquieuit, et uenerunt coram leone. Dixit coruus: Domine, tua mors est mors mea, et saluacio tua est saluacio multorum; comede me ergo, domine, et saluas uitam tuam. Cui dixit lupus: Carnes tue non sunt utiles leoni, nec ad qualitatem, nec ad quantitatem, nec ex te poterit saturari, sed comedat me, quia carnes mee sunt delectabiles, et leo et uassalli sui poterunt saturari. Cui dixit coruus: Carnes tue sunt abhominabiles, et qui ex te comedet morietur. Et dixit danma idem quod lupus. Et coruus et lupus excusauerunt eum et ipsum ad comestionem inutilem arguerunt. Et ultimo camelus locutus est et dixit: Comede me, domine, quia sine excusacione carnes mee quantum ad qualitatem et quantum ad quantitatem erunt tibi delectabiles et salubres. Et tunc singula bruta grates plurimas retulerunt et super ipsum saltauerunt et eum morsibus crudelibus destruxerunt.

 

26. AVES ET NIDUS EORUM

Dicitur quod due aues eiusdem speciei, scilicet masculus et femella, que uocantur tybilonge, uolebant facere nidum suum in lit[t]ore maris ad filios producendos; et dixit femella masculo: Remoueamus ab hoc loco nidum nostrum ut mare non surripuat (sic) pullos nostros. Dixit masculus: Mare non rapiet pullos nostros, quia non poterit distendi, quia maior domus maris sibi penitus prohibebit. Est autem maior domus maris quedam auis preuia tempestatis. Dixit femella: Non mineris illi qui despicit minas tuas, quia accidet tibi quod accidit tortuce pereunti.

 

27. ANATES ET TORTUCA

Quia dicitur quod due anates et una tortuca in quodam aquatiquo residebant. Et tandem stagno desic[c]ato anatibus uolentibus recedere, tortuca eis suam miseriam patefecit. Cui dixerunt anates: Nos accipiemus extremitates cuiusdam ligni cum rostris, et tu cum ore in medio ligni appendebis et uolabimus, et te ad loca fertilia deducemus. Anatibus igitur super quamdam ciuitatem uolantibus cum tortuca, aspicientes populi clamauerunt, dicontes quod uidebant esse mirabile et stupend(i)um. Et, cum [hoc] audiuisset tortuca, timens quod anates dimitterent eam, uolens minari gentibus dixit: In despectu uestro me defferent anates; et pro uicioso precipicio cecidit in deorsum. Dixit masculus: Bene intelligo que dixisti; sed cum maior domus maris predestinet tempestatem, marinos fluxus poterit cohibere. Et tunc nidificauerunt contra litus maris, et, sicut timebat femella, mare destituit nidum eorum, et fuerunt aues merito conturbate. Et hoc exemplum tibi tradidi ut non despicias inimicum.

 

28. SIMIAE ET NOTICULA

Quoniam dicitur quod quidam (sic) turba symiarum in quodam nemore morabatur, et, extante quadam nocte frigiditate magna, viderunt quemdam uermem habentem lucem qui noticula nuncupatur, et credentes symie quod esset ignis congregauerunt ligna multa et inceperunt super illam noticulam insuf[f]lare; quod cum uidisset quedam anis existens super quamdam arborem, dedit eis salubre consilium sine fructu, dicens illis: Non laboretis in uanum, quoniam non est id quod creditis quod uidistis; sed estis in uestris opinionibus defraudati. Quibus non fauentibus aui[s] consilio, predictum consilium auis multociens replicauit. Et tunc transiuit quidam bonus homo et dixit aui: (Qui) non dirigas quod non dirigatur, nec uiuifices quod non uiuificatur, neque castiges quod impossibile est castigari, quia lapis non [s]cissi(bi)lis non debet cum ensibus exprobari, neque in ligno duro sunt ymagines producende; nam qui fecit hec contraria ad finem non ueniet peroptatum. Cuius consilio auis non acquiescens accessit ad symios ut eos uehemencius et efficacius castigaret, et unus eorum accepit auem, et interfecit eam, ad terram fortiter prosternando.

 

29. HOMO FALSUS ET HOMO FIDELIS

Dicitur quod erat quidam homo falsus et quidam homo fidelis et simplex, quibus simul pariter discumbentibus thesaurum casualiter inuenerunt. Et dixit tunc fidelis: Hanc fortunam debemus condigne in partes equales diuidere et ad domos proprias apportare. Dixit falsidicus: Quando duo amici alternanter facta sua disponunt per alternata consilia, sequitur amoris continuacio per tempora longiora; suscipiat ergo quislibet nostrum quod sibi sufficit ad expensas et reliquum in loco securissimo reservetur; et simplex falsis sermonibus acquieuit, et subterrauerunt thesauri partem quamdam, et ad domos proprios redierunt. Et postea rediit falsus ad locum thosauri et quod erat commune sibi specialiter usurpauit, et post multa tempora dixit falsidicus fideli: Eamus ad thesaurum nostrum, quia michi deficit quod expendam. Et cum iuissent ad locum thesauri, ipsum locum spoliatum penitus inuenerunt. Et tunc incepit falsidicus suos capillos disruere et sua pectora uerberare, ac si esset a surreccionis crimine innoxius et immunis. Et inceperunt, iurando et periurando, se ad inuicem criminare, et ob hoc ad presenciam iudicis deuenerunt. Et dixit iudex falso qui huius cause actor erat et alium concitabat: Ostende testimonia tua, et contra aduersarium sentenciam promulgabo. Dixit falsidicus: Illam arborem deducam in testimonium sub qua hunc thesaurum subterrauimus, de quo acciones causidicas uentilamus. Et tunc dixit iudex quod tradere[n]t sibi inuicem fideiussorem ut altera die ad arborem apparerent ad testimonium susceptandum. Et tunc iuit falsidicus ad patrem suum et sibi totum negocium et totam prodicionem quam perpetrauerat, intimauit, dicens patri: Si uolucris consilio meo acquiescere, poterimus partem thesauri illius simplicis usurpare. Nam si intraueris eam arborem in qua fuit thesaurum reconditum et iudici querenti ad arborem testimonium cautelose responderi[s], poterimus quod querimus obtinere. Dixit pater suo falsidico filio: Fili, fraudulencie frequenter perimunt, ut sub exemplo cuiusdam auis que dicitur Garca.

 

30. VIPERA IN FOVEA

Que nidificabat prope quamdam uiperam que eius passeres deuorabat, et quia locus ille erat Garce placidus et conveniens, incepit multis turbacionibus anxiari. Quod cum intellexisset quidam uenator, dedit aui salubre consilium, ut credebat, per quod posset a perturbacionibus vipere liberari, et ostendit aui quamdam foueam in qua quidam squiriolus habitabat. Insinuauerat illi ut ad illam foueam pisces adduceret et usque ad foueam uipere pisces contiguando dispergeret, ut squiriolus per hec uestigia deueniret ad foueam uipere perimende. Et sicut sibi consuluit uenator, ita fecit; et postquam squiriolus destruxit uiperam, insecutus est uestigia piscium quousque peruenit ad nidum Garce, ut eam cum suis pullis deuoraret. Et hoc exemplum tibi tradidi, ut scias quod frequenter subdoli per proprias fraudulencias destruuntur. [...] Dixit falsidicus patri suo: Bene intelligo que dixisti. – Iuxta illud: Homines dolosi frequenter incidunt in foueam quam fecerunt. [...] Sed non timeas, quia subiestiones quas tibi subgero faciliter possunt prosequi ab audace. Et non cessauit hanc maliciam patri subgerere quousque cum ad perpetrandam fraudulenciam inclinauit. Intrauit ergo pater falsidici in nocturno crepusculo et in arbore iacuit tota nocte. Altero autem die iudice ad arborem accedente et de thesauro surrepto arborem percunctante, respondit in arbore pater falsidici: Thesaurum quesitum fuit a simplice usurpatum. Et cum admirare[n]tur iudex et ceteri consistentes, inceperunt arborem circumdare et foramen aliquod non uiderunt. Et precepit iudex a[s]sistentibus ut omnes simul ignem submitterent arbori eamque comburerent, tanquam rem terribilem et horrendam, et postquam deuenit ignis ad patrem falsidici nec potuit calores amplius sustinere, uociferauit clamoribus stupendis, fuitque duorum fraudulencia publice propalata, et falsidicus in patibulo penas quas meruit tollerauit.

 

31. MERETRIX ET AMASIUS APOTHECARIUS

Fuit quidam qui pulcram habebat mulierem. Erat enim publica meretrix cauillosa. Quadam uero die, cum suus uir egrotaret, taliter dixit ei ut iret ad forum et sibi de rebus quas consuleret medicus; et exsurgens iuit ad apothecarium qui erat suus amasius predilectus, ut illas species sibi daret, et introducto in apothecam cum suo amasio diu stetit, et procepit ap(p)othecarius suo puero quod sibi daret omnia que uolebat. Puer uero, cum esset stultus, accepit manutergium illa hora et in eo de terra puluerem colligauit, et dedit mulieri meretrici, dicens ei: Ecce omnia ibidem sunt inuoluta. Et abiens mulier eius assignauit manutergium uiro suo, et domum aliam subintrauit, et uas apportaret ubi poneret antedicta(m). Et soluens uir manutergium inuenit puluerem quam nolebat et clamauit ad eam sic di(s)cendo: Qui[d] est hoc? Iuisti per medicinas et ter[r]eum puluerem a[s]portasti? At illa audiens relinquit que in manu propria tunc tenebat, et accipiens cribellum iuit ad uirum suum, talia nunciando: Nescis quod michi accidit in ac die: cum per uiam pergerem, ecce eius currens me impulsit et in terra[m] corrui uiolenter, itaque argentum michi cecidit de manu mea in publico, malo uelle; eciam non potens inuenire, de loco illo puluerem congregaui et in manutergio inuolui puluerem quam tu uides, donec illum educerem per (s)cribellum et ipsum forsitan inueniam in eodem. Et audiens uir ei credidit toto corde et dixit ei: Accipe plus de argento, et vade protinus et reueni.

 

32. MURES FERRUM EDENTES

Quoniam dicitur quod in quadam terra quidam mercator, recedens de patria, tradidit cuidam uicino suo centum quintalia ferri, ut usque ad eius regressum in deposito conseruaret. Et postquam rediit, quesiuit a depositario ut sibi redderet ferrum suum. Et respondit ei depositarius: Ferrum quod mihi dedisti mures totaliter comederunt. Dixit mercator cuius ferrum erat: Bene possibile est quod dicis, quia nichil est quod mures ita comedant libenter sicut ferrum, et dis[s]imulauit cautelose, et in omnibus et per omnia cum alio fictam amiciciam procurauit ut posset per fallaciam fallacie o[b]uiare. [...] Et supplicauit fallaci ut sibi traderet filium nutriendum. Et postquam fallax tradidit decepto filium nutriendum, ille simplex deceptus abscondit filium deceptoris et clamauit, dicens quod illum puerum ancipiter asportabat; et tunc incepit clamare pater pueri coram populo quod erat mirabile et stupendum quod unus puer ab ancipite raperetur. Et dixit mercator cuius erat ferrum: Non est mirabile, sed conueniens, si in patria in qua mures rodunt centum quintalia ferri, quod unus paruus puer ab ancipite rapiatur. [...] Et tunc dixit pater pueri mercatori: Ego habeo ferrum tuum, et alter dixit: Ego habeo filium tuum; tradiditque alternanter unus alteri quod uolebat, et sic iustus per cautelam fallacie o[b]uiauit.

 

33. (frame: de Calila et Dimna)

 

34. MERCATOR, MULIER ET PICTOR

Quoniam dicitur quod in quadam ciuitate dicta Ouecii erat quidam mercator diues, qui habebat quamdam pulcherrimam mulierem, que cum quodam uicino suo pictore exercebat matrimonium non legale. Et dixit amasio suo quadam die: Laudarem quod esset signum inter me et te, per quod nostra desideria nosceremus, ut a nobis omnis suspicio tolleretur. Dixit amasius pictor: Depingam in quodam panno signum quoddam quod, cum uideris, ad me peruenies, et sine sermonibus erunt tibi passiones mei animi consignate. Et omnia ista quidam seruus illius domine casualiter intellexit; et cum amasius illius domine cum predicto signo per longum tempus suum desiderium conpleuisset, et quadam die ad pingendum regale palacium permeasset, predictus seruus iuit ad pictoris ancillam que eiusdem serui erat amasia, et ab ea pictoris signum requisiuit. Quod cum habuisset, ostendit in loco in quo uideret domina, et ipsa domina cucurrit (s)celeriter, ut solebat. Et postquam seruus cum (cum) domina impleuit quod uoluit, dedit signum ancille pictoris; quod, cum reuenisset, pictor ostendit domine, et domina uenit (s)celeriter stupefacta. Dixit que illa: [Quid] tibi uisum est in hac nocte, quamuis repente signum ostendisti(s) quod solum semel (et) in aliis noctibus ostendebas. Quibus auditis, pictor cognouit quod eius amasia decepta fuerat, propter id quod ad signum repente uenerat et sine deliberacione fecerat facta sua.

 

35. MEDICUS ET FILIA REGIS

Et qui dixerit se uidisse quod non uidit et sciuisse quod non scit, ut ap[p]laudeat regie uoluntati, accidet ei quod accidit phisic(i)o imperito, qui(a), ut posset regis Iorgennici gratiam optinere, dedit purgacionem cuidam filie regis egrotanti, per quam purgacionem filia morti incurrit, et postea fuit mortuus medicus imperitus.

 

36. HOMO ET AMASIAE DUAE

Nam dicitur quod in quadam ciuitate quidam homo habebat duas amasias, que erant tam pauperes quod non habebant [uestes] laudabiles de quibus possent corpora adornare. Et cum ipse duceret quadam die quamdam amasiam secum, obuiauit alteri amasie que nichil preter quamdam uestem miserrimam induebat. Dixit altera amasio suo: Nonne uides quomodo hec meretrix se discooperuit, ut tibi appareret magis pulc[h]ra? Cui respondit amasius: Manifestasti in hiis uerbis fatuitatem tuam, quia tu es nuda et reprehendis alteram minus nudam. Et similiter de te miror quamplurimum, quia alienis oculis uides festucam et trabes non sentis in tuis oculis existentes. –

 

37. MULIER ET SERVUS FRAUDULENTUS

Dicitur quod quidam diues homo habebat quamdam pulcherrimam mulierem et habebat quemdam seruum qui custodiebat ancipitres. Qui domina[m] sua[m] non honeste dilexerat long(u)o tempore, et tamen ipsa, in honestate consistens, nunquam fauerat suis peticionibus inhonestis. Et cogitauit seruus ut ipsam confunderet et de non com[m]issis criminibus reprobaret. Et iuit ad uenacionem et accepit duos passeres quos instruxit sermonum fingere prolaciones fecitque uni dicere: Vidi portarium cum domina co(h)euntem. Et dicebat alter: Ego taceo, et aliquid asserere non propono. Et illi sermones quos passeres faciebant, uel proferebant, non erant cogniti in illis partibus; sed seruus illos instruxerat barbare, ut posset fraudulencias perpetrare. Post multa uero tempora duobus barbaris discumbentibus in ea domo qua passeres habitabant, passeribus loquentibus in corum presencia, sermones passerum barbarici fuerunt ab illis duobus barbaris intellecti. Qui cum intellexissent sermones passerum, inclinauerunt capita propter uerecundiam, et uerborum interpretacionem hospiti retulerunt; dixeruntque hospiti: Non irascaris contra nos, quia non est consuetum apud nos in domo meretricis habitare. Et tunc precepit hospes interfeci dominam; que cum uidisset dominum paratum ad iram, rogauit hospites ut examinarent passeres, si scirent alia uocabula preter illa; qui cum intellexissent passeres non nosse preter uocabula singula, intellexerunt seruum custodientem ancipitres contra dominam prodicionaliter processisse. Et misit dominus pro seruo et ap[p]aruit seruus in eorum presencia habuitque ancipitrem in manu, et quesiuit ab ipso domina: Vidisti quod imposuisti mihi? Quo dicente: Vidi, saltauit ancipiter ad faciem serui et eum tam cito interfecit. Et tunc dixit mulier: Benedictus sis, Deus, qui melius quam uolui, iudicasti! Et hoc exemplum uobis tradidi, ut non dicatis contra me ea que non uidistis neque nutriaris contra me passeres prodicionis.

 

38. (frame: de columbis irretitis)

 

39. (frame: de corvo et muribus)

 

40. (frame: de mure et religiosos)

 

41. (frame: de religioso et peregrino)

 

42. MULIER ET SESAMA

Quadam die fui in domo cuiusdam hospitis hospitatus. Et cum comedissemus in sero, lectus mihi factus est ut dormirem. Et tandem cum intraret paterfamilias in lectum cum uxore sua, que loquebantur ad inuicem, eorum uerba audiebam. Erat enim lectus meus prope lectum suorum, diuisus ad se invicem et remotus. Et uolui ut sua uerba possem intelligere et narrare. Et audiui circa mediam noctem uerba uiri dicentis uxori sue ista uerba: Volo cras quosdam amicos meos ad prandendum mecum procul dubio inuitare. Et respondit uxor, et [ei sic] dicebat: Non cessas enim omni die conuiuium facere ualde magnum; et omnia bona tua consumuntur, nec aliquid in domo tua derelinquis. Et uir ei respondit: Nequaquam displiceat tibi hoc quod facere iam propono. Quicunque enim intendit accipere et non dare, sed semper congregare et reponere in sua archa, finis eius erit sicut finis lupi rapacis animalia deuorantis.[...] Inquit mulier: Quomodo fuit hoc? Ait uir eius sic dicendo:

 

43. VENATOR et LUPUS

Dicitur fuisse quidam uenator qui, cum exiuisset quadam die cum suo archu et sagit[t]is ad uenandum in silua non procul a ciuitate, occurrit ei seruus; et sagittans ipsum interfecit repentine. Accepit ipsum, et, rediens ad domum suam cum eo, cum ambularet per uiam, occurrit ei aper, et sequens eum, aper eum uolebat interficere illa hora. Qui cum hic uidisset, deponens ceruum ab humero, aprum protinus sagittauit et eum percutit suo corde. Aper uero, senciens doloris uehemenciam uulneris, in hominem irruit repentine. Et eum cum suis dentibus uulnerauit, scindens cum suis dentibus uentrem suum; et mortuus est homo ille et aper, et [sic] ambo mortui remanserunt. Et cum transiret lupus, uidens aprum et ceruum et hominem mortuos, gauisus est ultra modum, et in corde suo talia cogitauit: Debeo hec omnia, que inueni casu fortuito, conseruare, ut sint mihi pro nec(c)essariis temporibus conseruata, nec uolo de hiis gustare hodie ullo modo; sed siifficit mihi corrodere cordam archus. Et accedens ad archum, cepit cordam rodere cum affectu, que, prorupta subito, cum percussit in cervice, et mortuus cecidit illa hora. Induxi uero tibi hanc parabolam, ut scias quoniam non est semper bonum diuicias congregare. [...] Et ait eius uxor: Verum dicis; uerumtamen habeo quantitatem sizamorum, que sufficiet tribus vel quatuor hominibus, et surgens tempestiue procurabo pro quibus uolueris hominibus inuitandis. Mane uero surrexit mulier et accepit eos, extorticauit et utique properauit. Et eos soli exposuit, puero precipiens ut eos ab auibus et a canibus custodiret. Et cum recederet inde mulier, accessit canis domus, puero non uidente, et comedit de eis quantum uoluit plenum uentrem. Vltimo uero remansit supra residuo aliquid. Et uidens mulier despexit eos ut fieret de illis aliquid boni cibi, et accipiens eos iuit ad plateam ut cambiret eos. Ego per sisamos (sic), [inquit], excorticatos pro non excorticatis [dabo et] equaliter [commutabo; et hoc fecit] cum cautela. Ego autem, respiciens ad mulierem, audiui quamdam alteri sic dicentem: Quomodo dedit hec mulier sizamos excorticatos pro non excorticatis equaliter? Hoc non est, nisi sit causa cautelosa.

 

44. (frame: de muris thesauro)

 

45. (frame: de mure et sociis eius)

 

46. (frame: de mure et heremita)

 

47. (frame: de cervo, corvo, tortuca et mure)

 

48. (frame: de cervo liberato)

 

49. (frame: de tortuca liberata)

 

50. (frame: de corvis et sturnis)

 

51. (frame: de avibus quae regem eligunt)

 

52. ELEPHANTES ET LEPUS

Dicitur quodam tempore accidisse mundo talis pestis et fames in quo, cum non pluere(n)t, aque riuorum et flumina def(f)ecerunt, et ex hoc herbe decciccate sunt super terram, et factum est ualde hoc cunctis animalibus molestissimum ultra modum, sed elephantibus precipue propter famem. Qui congregati sunt inter eos, et regi suo talia sunt locuti: Domine rex, iam nobis aque et herbe in hac patria defecerunt. Nunc, si uidetur bonum, eamus et queramus locum isto, si tibi placet, meliorem, quoniam non possumus uiuere in hoc loco. Misitque rex suos nuncios et ad explorandum locum in quo aque (et) in magna copia inuenirentur. Qui redeuntes sibi talia retulerunt: Inuenimus locum qui fons lune dicitur apud gentes, et est locus herbarum et aquarum, et bona pascua fertilia habundanter. Et deliberauerunt suum consilium, ut ad locum illum abtissimum et fertilem ambularent. Qui, cum uenissent elephantes ad illum fontem, perambulabant super cauernis leporum, eas[que] suis pedibus discipabant (sic) et eciam eorum plures pedibus propriis conculcabant, et per consequens deperibant et quamplurime interfecte. Et uidentes hoc lepores congregati regi mala que uiderunt nunciarunt, que sibi elephantes cotidie inferebant. Et ualde contristati sunt tanto dampno, quod non expediebat eos relinquere (et) sua habitacula nec propter hec tradere terga fuge, et querentes a rege suo ut haberet super hoc consilium oportunum, (et) sibi talia sunt locuti: Debet, domine rex, unusquisque querere liberacionem sibi, antequam incidat in malum nec in laqueum suo posse, et postquam incidit, et dum illud dubitat, non est sibi prosperum, imo malum. Nos autem timemus illud ne forte alia(s) nobis superueniant et nos discipent (sic) (sicut illos). Et respondens rex dicit eis: Venient ad me omnes sapientes uiri, et uideam uestrum consilium salutare. Et accedens quidam lepus, qui erat intelligens et in sciencia ualde edoctus, dixit ei: Si placet regi me mittere ad elephantes cum uiro aliquo de quo confidat, uidebit quid agam et faciam de hoc facto, et postmodum regi omnia que fecero nunciabo. Cui dixit rex: Fidelis es tu in meis occulis et discretus, nec de te uolo aliquod testimonium quoad presens nec apud me (non) habeo te suspectum. Nunc autem uade et omnia considera que tibi uidebuntur facienda et annuncia regi elephantum ex mea parte quid tibi uidebitur expedire. Scias namquo quoniam bonus nuncius est ipse qui uerba aptat et addit in rebus et diminuit, et ipse est qui suis uerbis attrahit corda hominum, et ea reprimit temperando, et ipse est qui exasperat corda suis malis uerbis, asperis et iniquis. Et exurgens nuncius in nocte in qua erat plenilunium, acces[s]it ad locum ubi elephantes residebant, et, cum accederet apud locum, in animo cogitauit, dicens: Ego sum minimus corpore et tener ossibus ultra modum, et timeo ne, si interuenero inter elephantes, me forte eorum aliqui conculcabunt et me forte interficient illa hora, quia iam dicitur in parabolis quoniam quicunque perambulat super serpentem aut animal uenenosum, dignum est ut suo morsu uenenoso moriatur. Expedit inde me ascendere ad montem excelsum et inde eis loqui que uoluero et placebit. Et ad montem regem elephantum nomine proprio appellauit, et ait ad eum ista uerba: Luna ad te me transmisit et [n]ulla debet culpa nuncii in hiis que refert, siue bona sint, siue mala imputari, et, si aspere locar, cum nuncius sim, et non intersit eius, nisi ref(f)erre que sibi sunt commissa; quidquid nonciet, non debet nisi pro com[m]odo reputari. Respondit rex elephantum, et ei dixit: Quid est illud quod luna per te significat dicas michi. Et ait ad eum docta lepus: Hec dicit et nunciat tibi luna, quoniam uir fortis qui confidit [in] sua fortitudine, aliquando inducit eum fortitudo pugnare contra illum qui melior et potencior dicitur quam ipse. - Dicitur autem uersus: A cane non magno sepe tenetur aper. - Ita ut uirtus sit sibi impedimentum et ualde magnum et suorum pedum sua potencia loquens inuolutus. Tu autem cum scias tuum predominium tue fortitudinis super feris et bestiis, illud tibi adhuc non sufficit pro constanti, sed temptauit cor tuum uenire ad turbam leporum qui sunt circa fontem meo nomine nuncupatum, et qui sunt populus meus et gens mei imperii, et dissipa[s]ti et interfecisti de hiis et diruisti suos cauernulas, et potas aquam suam et eorum pascua deuoras ultra modum, et egisti contra eos multa mala, tu et tui socii elephantes. Nunc autem iniungo tibi ne amplius hoc facias nec talia ulterius ausus sis attemptare, quoniam, si amplius hoc feceris, faciam tuos occulos et omnium sociorum protinus caligare. Et exterminabas personas nostras michi quam plurimum graciosas. Nunc uero, domine rex, hec com[m]isit michi luna ut tibi referam ista uerba, et, si non credis, ueni mecum ad fontem et eam tibi demonstrabo. Cumque audiret rex elephantum hec uerba, obstupuit in se ipso; iuit ad fontem, cumque respiceret ad aquam, uidit lune ymaginem in aquam resultantem, et dixit ei nuncius: Accipe cum naso tuo de aqua et adorabis lunam. Qui, cum accepisset de aqua, protinus est commota. At ille uidens extimauit quod luna com[m]oueretur et irasceretur contra ipsum, et ait rex elephantum: Quare irascitur, domina luna? forsitan quia misi nasum meum in aquam huius fontis. Et respondit ei nuncius: Ita est, domine, et uerum dixisti. Ergo considera(ui) multitudinem sue ire aduersus te propter mala omnia que sibi pluries procurasti. Et timens rex elephantum multum, dixit lune: Domina, nunquam temptabo amplius agere que egi tempore iam elapso, nec ego nec ullus meorum toto tempore uite mee, et ecce recedo uiam meam. Qui abierunt inde uias suas.

 

53. AVIS, LEPUS et MURILEGUS

Habui socium de auibus cuius nidus erat circa quamdam arborem [circa quam] existebat, in qua moratus fui procul dubio multis annis. Hic uero socius, quando discendebat (et) de suo nido, trahebat magnam moram. Et cum iuisset quadam uice, contraxit utique magnam moram, et ubi esset breuiter ignorabam, et ualde timui, contristatus ne quando esset mortuus aut captus ab aliquo aut forsitan alium statum isto inueniret interim meliorem. Et intrauit locum [suum] quidam lepus, et cum uidissem illum, in meo animo cogitaui quod amisi auem meam sociam, nec decet me cum isto lepore litigare qui habitaculum suum usurpauit. In processu uero temporis rediit auis ad suum locum proprium (illa die), et illa die cum uideret leporem in suo loco, dixit ei: Hic est locus meus et meum habitaculum pro constanti; ergo egredere de meo isto habitaculo sinc mora. Respondit lepus: Habitaculum istud est in mea potestate; unde magis debeo obtinere eum quam tu debeas possidere; tu autem calumpniose contra me commoueris, nec exinde exibo procul dubio locum istum; sed si habes contra me aliquid iuris, fac me coram iudice conueniri. Cui respondit auis: Volo tecum uiriliter litigare et inducam super hoc bonos testes. Et respondit ei lepus et dixit: Quando inueneris iudicem, induce(nte)s aduersus me tuos testes; tunc uidebo quid contra me allegabis. Dixit ei auis: Iudex est nobis propincuus; ad eum protinus accedamus et discernet causam nostram et fideliter iudicabit. Dixit ei lepus: Quis est ipse? Dixit auis: Est quidam murilegus bonus iudex et fidelissimus et discretus, qui iuxta flumen utique com[m]oratur, et Deum colens et heremita ieiunans omni die, et orat tota nocte, ex[s]poliatus (et) a uanis mundi delectacionibus, nulli animali nocens nec effundens sanguinem, et herbis tantum nutritur, et aqua sine aliis est contentus. Surge et eamus, et diffiniet causam nostram. Ego autem sequebar eos a longe ut uiderem iudicium iudicis recte iudicantis, et, cum uideret murilegus illos ad statum suum, quasi oraret (et) flexit genibus, taliter Deum contemplando. Et uidens hoc lepus sue sanctitatis atque mansuetudinis est miratus, et accedentes ad ipsum cum reuerencia salutarunt. Et reuerebantur ei, ipsum rogantes ut causam suam et litigium suum terminaret. Quibus precepit ut sibi causam et litigium explicarent et, causa explicata sibi, dixit: Ego senex sum, et iam sunt mei oculi caligati, et aures mee grauate sunt ultra modum, nec possum bene audire. Accedite ergo et elenate uocem ad me ut possim audire uerba uestra. Qui cum audiuissent hoc, accesserunt ad eum, et iterum ei sua uerba retulerunt. Ille uero, ut confiderent in ipsum, ait eis: Audiui uerba uestra et ea obtime (sic) intellexi. Volo autem dare uobis consilium et uobis uiam equitatis et iusticie edocere, et, ut possim uobis recte uestrum litigium iudicare, (et) precipio uobis quod ueritatem et iusticiam inquiratis, quia qui querit ueritatem, quamuis sit reus, in iudicio melius est ei quam dicere falsitatem. Qui uero querit falsitatem, quamuis uincat in sua causa, sibi erit finaliter detrimentum. Debet homo cognoscere suam culpam, quoniam nichil est in mundo quod portet homo secum nisi bona opera et honesta, que pre aliis rebus in mundo existentibus permanebunt. Debet autem unusquisque uir intelligens, mulieres, sicut serpentes, suis occulis reputare et etiam aurum et argentum sicut lapides reputare, et diligere quod bonum est proximis et odire eisdem quod malum est et noxium. Et cum audiuissent ab eo hec uerba doctrina(bi)lia, crediderunt et ei toto animo adheserunt, quos rapuit et deuorauit murilegus illa hora.

 

54. CERVUS HEREMITAE

Fuit quidam heremita qui emit quemdam ceruum ut offer[r]et eum in holocaustum Domino immolando. Et dum portaret eum, obuiauerunt ei homines tres deceptores, qui, ut auf(f)er[r]ent sibi ipsum, consilium habuerunt. Et ait unus eorum: Vide hunc heremitam portantem hunc canem; quid etiam de eo intendit facere uideamus. Ait alter: Video modum heremite et eius habitum op[p]ortunum; non tamen mihi si[c] quidem uidetur in suis operacionibus nec in factis; nam, si esset sicut uidetur, et (h)abiceret canem et uestimenta oblueret que deportat et per consequens corpus eius. Et ait tercius: Visne tu, heremita carissime, hunc canem nobis uendere quem deportas? Et cum locuti essent hec uerba, cogitauit illum esse canem in animo heremita, dicens sibi corde suo: Forsitan qui michi ipsum uendidit me decepit. Et proiecto ceruo a se, ire ad domum propriam festinauit, et cum suis uestimentis se candidans emundauit. Illi uero accepto ceruo, ipsum sibi in equalibus partibus diuiserunt.

 

55. SENIS UXOR A FURE PERTERRITA

Dicitur fuisse mercator diues, senex ualde, qui, cum haberet pulchram mulierem in uxorem, non tamen ab ipsa pulcherrima amabatur; nec uolebat uxor sibi in loco proprio adherere, sed quantumcunque (se) ad se ipsam attraheret, ipsa tamen ab eo se fortiter elongabat. Quadam uero nocte dum iacerent simul in lecto eius, fur suauiter superuenit, et excitata mulier ad furis strepitum perterrita est et expauit, et accedens ad suum uirum, adhesit ei amplexando eum fortiter pre timore, donec excitatus est illa hora. Et ait uir uxori sue ista uerba: Vnde hoc nouum quod adhesisti michi nunc magis quam nunquam, me fortiter amplexando? Et attendens uir in domo furis strepidum subaudiuit. Tunc precepit quoniam ex timore furis adhesit subito, et ait furi paterfamilias: Deputo te in hac nocte magnam michi graciam intulisse, de qua tenebor tibi diebus omnibus uite mee, postquam fuisti causa ut amplexaretur me fortiter uxor mea. Nunc autem accipe tibi quecunque uis, et omnia domus mee tibi sunt licita et tue proprie uoluntati.

 

56. VACCA HEREMITA ET FUR

Dicitur fuisse quidam heremita, cui donata fuit una ua[c]a, et cum duceret ipsam ad domum suam, quidam fur uidit illam, et ad furandum illam adhibuit curam magnam. Ibat autem fur post eum usque ad domum propriam heremite. Et tunc in uia demon furi homini obuiauit. Cui fur dixit: Quis es tu aut quid intendis? At ille respondit: Ego quidem demon sum et intendo hunc heremitam hac nocte penitus subfocare. Et nunc sequor eum, expectans homines donec in sompno sint indormi(s)ti, et tum exsurgam subito super ipsum et illum interficiam suf[f]ocando. Et ait ei fur: Ego similiter intendo ire ad domum suam et furari subtiliter uac[c]am suam. Et euntes pariter [uenerunt] ad domum heremite propriam. Et ingrediens quoque, heremita domum uac[c]am suam subito introduxit et comedit quod inuenit, et ad dormiendum suum cubiculum subintrauit. Et cogitans fur in corde suo [dixit]: Dubito ne forte quando accedens dehinc ad subfocandum heremitam, clamabit ille, et suc[c]urrent ad eum homines, et uac[c]am rapere non potero illa nocte; sed capient et interficient me uidentes. Dixit ergo fur demoni: Vale et sta parum, non properes, sed dimitte me prius capere uac[c]am suam, et postea tuam propriam uoluntatem adimplebis. Cui respondit demon: Nequaquam faciam quod tu dicis, sed interficere ipsum prius uolo, et tu postea facere poteris quod intendis. At ille dicebat: Nequaquam, quoniam ego incipiam rapere uac[c]am suam. Et orta est inter eos discordia litigando, et ceperunt fortiter litigare et rixari ad inuicem inter eos, donec uocauit fur protinus heremitam, dicens ei: Surge, quia iste demon uult te subito subfocare. Et ex[c]itatus est heremita et sua familia illa hora, [et] fur et demon dederunt terga fuge, et euasit a morte periculo heremita.

 

57. MARITUS SUBTUS LECTUM UXORIS EIUS

Dicitur fuisse quidam carpentarius qui uxorem pulcherrimam possidebat et ipsam tenerrime diligebat. Habebat autem illa amasium qui cum ea rem habebat, et cum significatum fuisset hoc uiro suo a sociis suis et consanguineis, uoluit uir hoc inquirere diligenter ut clare sibi notesceret ueritas huius rei. Et cum non uellet credere de facto sue uxoris nisi uideret ad oculum, dixit ei (et) quadam die ut pararet sibi escam, quia ire intendebat ad operandum in terra aliena in domo quorumdam nobilium et ibi pluribus diebus trahere longam moram. Et audiens hec mulier letata est ultra modum, et, parata sibi esca, exiuit post mensam uir de domo propria ut iret ad sua opera peragenda. Et ait uxori isto modo: Custodi bene domum nostram et habe bonam uoluntatem quousque rediero infra mensem. Et cum iret, respiciebat post eum mulier, donec fuit longe a domo propria prolongatus. Cum rediret mulier ad domum, uir eius in quodam loco post ianuam domus subito latitauit. Nocte uero ueniente, accessit iste suauiter et secrete intromisit se subtus lectum in quo ipsi iacere nocte qualibet solebant. Mulier autem, extimans eum recessisse, misit pro suo amasio illa nocte, significans quod nocte illa uir suus non erat in domo propria. At cum iret amasius ad domum amasie sue, comederunt insimul et biberunt et locuti sunt parabolas alternatim. Post hoc uero [lectum] intrauerunt, et dum iacerent in lecto, senciebat (sic) uir omnia que agebant. Et, cum dormiret paterfamilias, reuoluens se, extraxit pedem in sompno extra lectum. Mulier uero, senciens strepitum eius, cognouit quod maritus eius erat; excitans suauiter suum amasium, dixit ei: Scio enim quod maritus meus est subtus lectum, et nunc uolo quod alta uoce queras a me, dicens: Quem (aut) plus diligis uel me uel maritum tuum dilectissimum qui est absens? Et cum noluerim tibi dicere, non cesses a me querere, donec tibi dixero quod intendo. Et cum ille interrogasset illam, ei taliter sic respondit: Queris hoc a me? Numquid putas ut sit in mundo qui apud me dilectus et karus scit sicut maritus meus? Nos omnes huiusmodi [mulieres] amasios nostros non diligimus, nisi quod tantum adimpleamus nostram concupiscenciam, nec respicientes eorum personas et mores, nec aliquid eorum considerantes; consummata uero nostra uoluntate, in oculis nostris efficiuntur nobis sicut ceteri homines de hoc mundo. Maritus (uero) quippe melior est mulieri quam pater et mater, aut fratres et filii; totus namque labor et eius intencio in ipsa est pro constanti, et propter hoc maledicatur quecumque mulier qui non diligit magis uitam mariti quam uitam sui ipsius. Et audiens hec uerba, uir suus in suo amore confidit ex hiis que ab ea audiuerat illa hora, dicens in corde suo per hunc modum: Nunc scio uere quod uxor mea me diligit toto corde. Et usque in auroram iacuit lecto suo. Et exiens maritus eius de subtus lectum (et) eam inuenit dormientem, et cepit sedere in eius latere et flere in facie eius et ipsam o(b)sculari et eam amplectari donec fuit ibidem excitata. Et ait ei uir suus fatuus et indiscretus: Anima mea, tua redempcio pro constanti [est]; iace et dormi, quia in hac nocte modicum dormiuisti, et nisi quia nolui turbare te, interfecissem utique illum iniquum tuum amasium in hac nocte et tranquillam ex eo te red[d]idissem.

 

58. MUS IN PUELLAM CONVERSA

Fertur quod quidam fuit heremita toto corde colens Deum. Qui cum esset uir completus et rectus, Deus eius oraciones de omnibus exaudiebat que sibi quotidie petebat puro corde. Quadam uero dic, dum cedebat iuxta flumen, nisus quidam, super ipsum portans muriculam suis pedibus, pertransiuit. Hec autem muricula de pedibus nisi cecidit ante ipsum, et uidens ipsam heremita eius misertus est condolendo, et illa[m] accipiens pannis suis, curialiter fassiauit. Et cum affectaret eam, in domo propria nutrire cogitauit, et timens ne eam domus familia abhorreret et ipsam precipitarent et de domo penitus priuaretur, orauit(que) ad Deum ut ipsam conuerteret in puellam. Et exaudita a Deo oracione heremite, conuersa est in puellam protinus speciosam. Et ducens ipsam ad domum suam, eam nutriuit, nichil significando sue uxori quomodo muricula mutata fuerat in puellam. Sed uxor eius illam esse consanguineam extimebat, aut emisse eam in ancillam. Et cum peruenisset puella ad nubilem etatem, cogitauit talia heremita, dicens: Non poterit amodo hec esse sine marito qui eam guberneret et in ipsa cotidie delecteretur. Ait ei heremita: Elige tibi quem uolueris in uirum habere proprium in hac die, qui te custodiat de cetero et gubernet; et ego rediens ad meum officium studebo in hiis que mea sunt, sicut prius. Et dixit ei puella per hunc modum ista uerba: Volo, inquam, uirum (non) in potencia et dominio similem non habentem. Ait protinus heremita: Nescio habentem in se hoc quod petis in dominio et imperio nisi solem, et orans ad [D]eum petam quod te a suo rectore faciat desponsare. Et mundificatus orauit flexis genibus, sic dicendo: O sol claritate et bonitate infulgens, qui creatus es ad illuminandum creaturas Dei, benigne et graciose tibi peto ut tradas tuo rectori hanc meam filiam in uxorem, quoniam peciit michi ut darem sibi uirum qui omnes creaturas uigore et fortitudine preexcellat. Et respondens sol dixit ei: Tuam peticionem iam audiui, nec debeo faciem tuam conuertere uacuam in tui oracione propter graciam et gloriam quam tibi Deus concessit pre omnibus aliis creaturis. Verumtamen tibi qui me forcior est indicabo. Et ait ei heremita: Quis est ille? Dixit sol: Est rector nubium cuius uirtute occupat lucem meam et michi resistit, ut non ualeam illuminare oc(c)ulum uersus terram. Et accedens heremita ad locum unde nubes de mare ascendebant et orans rectori earum peciit sicut soli fecerat relucenti. Cui rector nubium sic respondit: Verbum tuum procul dubio intellexi et uere concessit michi Deus quod eciam suis angelis non concessit. Verumtamen tibi qui forcior est indicabo. Ait heremita: Quis est ille? Cui respondit: Est rector uentorum qui mouet me et ducit ab una seculi extremitate in alteram; nec potens sum ei resistere, nec scio mandatum reuocare. Et accedens heremita ad rectorem uentorum talia dixit ei sicut dixerat aliis, sicut prius. Et ait rex uentorum: Vere potens ego sum, sicut dicis, et pre multis aliis creaturis, et michi Deus hanc concessit dignitatem. Verumtamen qui potencior [est] me indicabo, et, quoniam nitor, non ualeo superare. Et ait heremita: Quis est ille? Dixit rector: Ego non sum ita potens sicut mons iste qui ante te est presentatus. Et uoluens se heremita ad montem dixit ei: Volo ut accipias tibi meam filiam in uxorem, cum sis potens potentum et dominus dominancium in hoc loco. Et ait ei mons: Veritas est sicut dicis. Verumptamen tibi qui me forcior est indicabo, qui me fodit et dissipat, nec ei possum resistere ullo modo. Et ait heremita: Quis est ille? Cui dixit mons: Est animal quoddam, quod mus ab omnibus nominatur. Et accedens heremita ad murem talia dixit ei sicut dixerat monti. Cui dixit mus: Sicut dixit mons de me, ueritas est manifesta. Verumptamen quando erit conueniens habere uxorem de humano genere, cum ego sim mus et meum habitaculum sit in terre cauernulis et fos[s]orum foraminibus in profundum? Et rediens heremita ad puellam ait ei: Puella mea, uis esse muris uxorem, quia eo non reperi fortitudinem meliorem, et iam tibi dico quod unum de potentibus et dominantibus iste est, et non reli(n)qui in hoc mundo isto meliorem, quoniam ubique exquisiui eciam diligenter et omnes indicauerunt michi ipsum bonum. Vis[ne] ergo quod inuocem Deum meum et petam ei te muriculum effici in instanti, et ei cohabites tuo uiro. Cui ait puella suo domino heremite: Quidquid placet tibi, pater, fac, sicut placet. Et orans heremita ad Deum, et conuersa est puella in muriculam, sicut prius. Et introducens eam, ipsam muri tradidit in cauerna[m].

 

59. SERPENS ET RANARUM REX

Fuit quidam serpens qui, cum senuerit, ualde def(f)ecit eius potencia atque uirtus, ita ut uictum suum non posset uenari nec uitam propriam sustentare. Quadam die uero nisus est in tantum [quod] usque ad fontem ambulauit, in quo multe rane existebant, ad quem solebat cotidie euenire. Et cum uiderent ipsum rane, ei talia tunc dixerunt: Quid habes? quia uidemus te tristem et mit(t)em? Quibus respondit: Quid boni est post senium? Vidistis enim me in tanta def(f)exione senectutis constitutum. Quare igitur queretis a me? Nonne scitis quoniam omni die insidiabor uobis et rapiebam, et a uobis uictum meum cotidie acceptabam. Nunc autem mea uirtus et potencia dereli(n)quit, et caro mea extenuata est, et ossa mea liquefacta sunt ultra modum, et putrefacta est pellis mea in tantum ut non ualeam uos de cetero molestare. Eciamsi ascenderotis super me, non possem (non possem) utique a uobis me deffendere ullo modo. Nunc autem ite, et annunciate regi uestro. Et cum annunciasse[n]t hoc regi suo, uenit ad eum rex ranarum et ait ei: Quid habes? Cui serpens sic respondit: Querens fui quandam ranam in hac nocte, et illam sum secutus usque ad hospicium cuiusdam heremite qui habet filium dilectissimum sibi ualde, et, dum perambularet filius heremite per domum, op[p]ressit me suo pede et ego ipsum momordi meis dentibus uenenatis. Et uidens hoc heremita proximo me quesiuit, et, cum non inuenisset me, quia fugeram, orauit ad deum suum ut auf(f)erret michi deus potenciam et uigorem. Et factus sum ita tristis et miser inter meos omnes socios et deiectus. Nunc autem, domine mi rex, in manu tua sum desolatus; fac de me quod tibi placet, quia paratus sum obedire, et si uolueris, ero libenter in equitaturam tibi, et suauiter te portare. Et cum audiret hoc rex ranarum, in suo animo estimauit quia, si equitaret super illum, honor maximus sibi esset. Et super ipsum diebus pluribus equitauit. Quadam uero die dixit serpens regi: Nescis unde hoc quoniam miserabilis [sum] persone et impotens ad uenandum aliquid pro uita mea? bonum autem quod michi conferes, ad honorem Dei facias. Rogo quod aliquid pro uita mea prouideas in hac die. Et ait rex: Scio te non posse uiuere absque aliqua promissione qua ualeas sustentari, ex quo michi factus es equitatura. Volo autem tibi prouidere ut possis uitam tuam de cetero sustentare. Et mandauit sibi dari omni die duas ranas, de quibus uixit serpens cunctis diebus uite sue. Et sic factus est equitatura regis ranarum toto tempore uite sue.

 

60. REX SIMIORUM ET TESTUDO

Dicitur quod, cum senuisset rex symiorum et suum uigorem et eius uirtutes a(d)misisset, unus famulorum suorum eum prodidit per hunc modum, et ipsum de suo regno expulit; et regnauit ipsemet loco eius. Et fugiens symius ad litus maris, abiit ad locum, in quo ficuum arbores multe erant. Et ascendens simius ad ficum de ficubus comodebat, et cum cecidisset vna ficus in aquam de manu sua, testudo quedam in aqua pernatans uidit illam, et accipiens testudo ficum illam comedit in instanti. Et cum placeret simio casum ficuum in aquam, ciciebat de illis in aquam unam post aliam in deorsum. Testudo autem illas capiens comedebat, et quod simius eiceret ei ficus ignorabat, et esuriens testudo [respexit] simium et simius illam. Et stupefacti, ad inuicem associari insimul uoluerunt, et firmato federe simul inter se habitabant. Stans itaque diu testudo cum eo oblita est ad domum suam propriam remeare, nec curam apposuit de sua uxore propria, redire ad ipsam neque utique uisitare; et uidens uxor sua quia non ueniebat, facta est stupefacta ultra modum et multum doluit de marito, et hoc cuidam sue socie nunciauit. Et ait ad eam sua socia per hunc modum: Nequaquam de tuo uiro dubites nec tristeris. Audiui enim quod est in talis maris litore in societate cuiusdam simii probi uiri, et comedunt et bibunt insimul et inter se educunt bonam uitam, et propter hoc non rediit ad te nec curauit. Nunc uero non cures de eo, ex quo tui oblitus est sine causa; et uilis in tuis oculis reputetur, quemadmodum tu in suis oculis reputaris. Verumtamen, si poteris habere argumenta contra illum qui a te ipsum separauit, illum decipias sapienter, ut tuus uir non percipiat ullo modo. Et ait ei: Quomodo hoc faciam michi dicas? Cui illa dixit: Volo ne comedas neque bibas nisi parum et soli et uento te exponas. Postea uero adueniente tuo uiro, tibi consilium indicabo. Illa uero curauit facere quod eius socia consulerat sibi ipsi. Etenim bibebat parum et modicum comedebat, [stans] ad solem cotidie et ad uentos, donec est cutis eius ut lignum ex[s]ic[c]ata et extenuata est eius facies in immensum. Post hoc uero uir, (et) eius familie recordatus, rediit ad domum suam, et eius uxorem inuenit iam consumptam et extenuatam carne sua. Et cum quereret ad ea pro sua infirmitate, illa non ei uerbum respondebat, sed ostendebat se iracundam et molestissimam contra ipsum. Et respondens eius socia dixit ei: Scio quod ista egritudo que ei accidit est pessima et mortalis; curacionem tamen suscipit et salutem, sed non est tibi possibilis talis cura. Et ait maritus: Rogo, indica michi eius medicinam per quam curari possit mea uxor; potero ipsam forsitan inuenire. Ipsa(m) quidem uere nouit quoniam, si quereret a nic (et) meam animam, non ei procul dubio denegarem. Et ait sua socia: Scio quod hec egritudo curari non potest nisi corde simii ut illud comedat pro salute, et si illud nunc haberet, pro constanti sana esset. Et audiens hoc uerbum, maritus in animo cogitauit, dicens: Hoc michi est impossibile quoad presens, nec habere potero cor simii pro constanti, nisi ut seducerem meum socium (et) fidelem, et ipsum perderem michi carum, quod michi absit subire ne[c] facere hoc peccatum. Nec possum hoc euitare ne forte moriatur protinus mea uxor. Nam bona mulier ap[p]reciari non potest auro nec argento, neque margaritis preciosis. [...] Ipsa enim est subsidium uiro suo et in hoc seculo et futuro. Decet ergo me ipsam de morte eruere meo posse. Et ex[s]urgens iuit ad simium, cogitans, corde suo dicens: Quomodo nunc faciam tantum malum, ut interficiam meum dilectum et delectabilem socium et fidelem propter vnicam mulierem? Et ibat ambulans et cogitans, donec peruenit ad simium supradictum; et uidens ipsum simium gauisus est corde suo, et exiens obuiam sibi dixit: Vnde uenis et quare tantum in aliquo tardauisti(s) me tuum socium uisitare, et quid illud fuit quod ad me retinuit te uenire? Cui respondit testudo: Non retinuit me aliud, nisi quia de te uerecundia reprimebar, quia non [eram] remunerans te tanto bono quod michi alias tribuisti. Licet enim sis nobilis et prodigus, debes tamen fructum tuorum operum recolligere et metere semen tue bonitatis, fidelitatis, liber[ali]tatis; quod quidem michi difficile est et molestum, quia nunquam te honoraui, nec tibi aliquid boni feci. Et ait ei simius: Nequaquam debes de me uerecundari, nec michi talia ex nunc dicas, quia uera non sunt. Non ego quero a te nisi tuam societatem beniuolam et iocundam, et mei cordis erga te est solacium nunc et semper. Et sufficit michi quod in te obliuiscar mee tristicie et tribulacionis que michi diu euenerunt a die qua reliqui domum meam, et a domo deliciarum mearum et filiis et meis consanguineis exul(t)atus sum minus iuste. Ait ei testudo: Ymo plus, quoniam unusquisque debet querere a suis sociis ut ad inuicem cognoscantur et ostendit domum et filios suos et consanguineos, et ut de pane suo comedat (h)abundanter. Tu quoque nunquam domum meam intrauisti, nec a me boni aliquid percepisti, quod michi uere est dicere uerecundum. Et ait ei simius: Non debet de amico suo nisi quod totum cor suum sibi penitus manifeste[t] et dileccionem sibi reuel(l)et totam suam, et ipsum, sicut se ipsum, diligat toto corde. Omnia autem preter hec uana sunt et inserta. Equi enim et boues et asini comedunt et ad inuicem sunt coniuncti. Fur uero adheret illis in nocte, non ex sui dileccione quam habet ad illos, sed eos ueraciter ut furetur. Et ait testudo: Vere [et] iuste dicis, quia non debet [quis] querere de amico suo nisi amiciciam suam et amorem et sibi fidem in omnibus conseruare non ad meritum quod ab eo recipiet neque donum. Dicitur autem quod quicunque querit aliquid ab amico suo, non debet frequenter eum in suis peticionibus ag[g]rauare, quia uitulus quando multum nititur sequi matrem suam, multociens ipso percutit mater sua, et in terram eum cor[r]uit repentine. Ego autem te debeo querere et remunerare secundum tua opera meo posse, et non locutus sum tibi omnia que iam dixi, nisi quia nobilitatem tuam propriam precognoui et tuorum morum per consequens complementum; propter hoc uolo quod uenias domum meam, quoniam est in loco multarum arborum et bonorum fructuum electorum, et iam prope est mea domus. Nunc autem, frater mi, uolo ut supra dorsum meum protinus ascendas, et ad locum meum delectabilem te suauiter asportabo. Et audiuit simius memoracionem arborum et fructuum, appetitus eius eum in stomac[h]o superauit. Et ait ei: Volo tecum ad locum tuum proprium conuenire, et ascendens super dorsum suum. Per aquam simium asportabat [testudo]. Et, cum esset circa aque medietatem, est sui peccati grauissimi recordatus quod proponebat facere contra ipsum, et stabat cogitans et dicens in corde suo: Hoc quod querendo facere est peccatum maximum et mortale. Et ero mei dilecti socii proditor manifeste, cum exposuerit animam suam in manu mea et super ipsa me habuerat fidelem; et ipse est frater meus et socius predilectus. Et maxime propter mulierem! quoniam non est in mulieribus fides in aliquo adhibenda [...] Et in hiis cogitans non natabat, sed in aqua medio in dubio permanebat. Cum uideret simius quod staret et non [procederet], extimauit illum forsitan malum aliquod cogitasse, dicens aduersus se: Qui[s] sciet utrum cor sui socii sit peruersum, et in malum contra me machinetur et me offendere iam intendat? Nam in mundo nichil est ita cito conuertibile sicuti cor uirile, et dicitur quod in corde socii, inimici, filii, patris et mulieris suis uerbis, operibus et moribus manif(f)este (et) appareret, quia hec omnia que latent in cordibus, et at[t]estantur [et] apparebunt. Et ait suo socio ista uerba: Amice unice, quare non natas? Est-ne aliquid quod sis meditatus agere contra me sine causa? At illo dixit: Multum doleo de eo quod te non potero honorare, sicut deberem facere [et] sicut decet, quando te introduxero [in] meam domum et hoc propter egritudinem mee uxoris et eius deffectum, que laborat in extremis. Et ait simius: Scito quod tristicia et dolor nichil tue a[d]uersitatis auferunt, nec in aliquo tibi prosunt. Desine ergo ab huiusmodi et quere medicinam tue uxori, quoniam melius erit tibi quam in hac contristacione persistere pro constanti. Et ait testudo: Iam medicinam pro eo procul dubio indagaui, et dicitur michi non posse curari, nisi sumendo cor simii ad curandum. Et cogitans simius corde suo dixit ista: Maledictus sit ap[p]etitus! Quantas tribulaciones reuoluunt hominibus gule sequentibus appetitum! [...] Dixit ei testudo: Et ubi est cor tuum custoditum? Respondit simius: Illud in meo hospicio iam reli(n)qui. Cui dixit testudo: Quare, dilectissime, hoc fecisti? Respondit simius illa uerba: Quoniam nostre consuetudinis est, quando nos a domo nostra recedimus ad aliquem sociorum nostrorum preoc[c]upandum, ipsum in domo relinquimus propter periculum ne perdatur, nec ipsum (est) nobiscum deferimus, ut non odire amicos nostros carissimos ualeamus; et amoue[a]mus corda nostra et mundificemus nostra uiscera a nostris sociis omni odio et rancore. Nunc autem, si uis, redeamus et accipiamus ipsum, et illud tibi procul dubio deprestabo. Et cum audiret testudo hoc uerbum, ualde gauissima est ista hora, et ait ad eum: Bonum maximum michi facies. Et tunc cum eo rediit festinanter, donec ad ripam fluminis peruenerunt. Et festinans simius de dorso testudinis ad arborem tunc saltauit, et, relicta testudine in terra, in arbore remanebat. Et cum tardasset multum, testudo simium (con)uocauit, sic dicendo: Amice, descende de arbore, et affer tecum tuum cor, et eamus. Cui respondit simius per hunc modum: Te uideo, me sicut asinum reputasti, de quo dixit uulpes non habuisse cor nec aures. Dixit testudo: Hec nobis dicas. Cui respondit symius isto modo:

 

61. LEO, VULPES ET ASINUS

Dicitur apud quemdam locum leo nobilis permansisse, cui natum extiterat apostema. Et extenuatus extitit et consumptus, et peruenit in def(f)ectum maximum propter illud in tantum quod aliquid uenari non ualuit ad suam uitam sustinendam. Erat autem cum eo procul dubio quidam uulpes, cuius uictus erat de residuo quod ex leone cotidie remanebat; et facta est hec egritudo leonis uulpi molestissima ultra modum propter hoc, quia amiserat escam suam. Quadam uero die dixit uulpes leoni ista uerba: Domine animalium et rex ipsorum, quare te uideo macilentum perditum et consumptum? Cui leo sic respondit: Hoc quod uides in me non est, nisi ex apostemate, quod michi accidit, non est diu, cui non inuenio medicinam, nisi cum corde asini [et] auriculis, salutarem, ut meo leto corpore in aqua, illas comederem auriculas asininas. Dixit ei uulpes: Hoc michi facil(l)e est facere atque leue, quoniam scio prope nos vnum fontem ad quem fullo quidam peruenit omni die ad pannos suos candidos faciendum, ducens secum quemdam asinum ualde pinguem, quem ad te ducam, et de eo quod uis facias uoluntatem. Et leo ei respondit: Si michi hoc feceris, erit apud me gracia magna reputanda. Et festinans uulpes accessit ad locum proprium, ubi erat asinus antedictus. Et ait ei: Quomodo debilem te uideo atque fessum? Cui dixit asinus isto modo: Hoc ex malicia patroni est; affligit enim me, et fame extenuat tota die, et ponderosis oneribus aggrauat meum dorsum. Et ait ad eum uulpes sic dicendo: Quare igitur esse uis secum de cetero tali modo? Et ei asinus sic respondit: Quo ire ualeo, qui ab omnibus, ubicunque fuero, ero captus, et me angarizabunt et cotidie ag[g]rauabunt. Et tunc dixit ei uulpes: Visne uenire mecum ad quoddam herbarum et aquarum pascuum ualde bonum, in quo multe bone asine inuenies residentes; neque est ibidem leonum mugitus, neque ferarum strepitus te grauantem. Et cum audiuit hoc asinus, sibi placuit ultra modum, et uulpi sic respondit: Si non irem ad illum locum nisi amore tui ac societate, utique michi sufficeret pro constanti, et omnis tribulacio facilis michi esset, ut essem in peregrinacione tecum omnibus diebus uite mee. Et surgens cum eo iuit protinus cumgauisus. Cumque perueuit ad leonem, ipsum leo uoluit rapere illa hora, nec potuit, cum non esset in eo potencia neque uirtus. Et tunc de manu sua euasit asinus illa die, et fugiit ad suum locum proprium unde erat. Dixit uulpes leoni: Domine, rex ferarum, quid est hoc quod fecisti? Iuro autem quod, si illum tua uoluntate dimisisti, magnum laborem et michi affliccionem intulisti. Si uero illum ex tui impotencia dimisisti, ue nobis, quia sumus perditi et destructi, nec in nobis amplius remansit modicum de uirtute. Et nolens leo quod perpenderet uulpes suum def(f)ectum, in animo cogitauit, sic dicendo: Si ei dixero quia uolui ipsum dimittere, me fatuum reputabit. Et ait ad eum leo: Si ipsum poteris iterum ad me ducere, quare illud feci coram te indicabo. Dixit uulpes: Iam expertus est decepcionis asinus pro constanti. Ideo non spero ipsum de cetero decipere ullo modo. Sed nichilominus ecce ad ipsum uado secundario cum effectu, et ei parabo que potero argumenta. Et exurgens iuit ad ipsum asinum in instanti. Et cum uideret eum asinus a longe, ei dixit: Ve! tibi. Quid queris amplius in me agere, quia per te alias iam fui deceptus? Et ait uulpes ista uerba: Non [intendo] in te agere nisi bonum. Verumtamen adueni ut uadas uisum asinas quas tibi dixeram, non est diu. Et uidebis quid facient, ex nimia ipsarum dileccione erga te, me presente, et quia tua conuersacione delectaba[n]tur; tu autem expauisti eas, extimens illud tibi in malum et dedecus euenire. Verumtamen, si sustinuisses [parum], uidisses gloriam quam nunquam uidisti(s) utique in eternum. Et cum asinus leonem non uidisset nec sciret quid esset, secundario rediit cum uulpe, quia esse cum asinabus affectabat, quas sibi significauerat dicta uulpes. Et cum ad leonem accederet, leo ipsum rapuit in gulando. Hoc facto, dixit leo uulpi: Conserua asinum, donec uadam et in aqua abluam corpus meum, et rediens cor eius et suas auriculas comedam pro salute. Et cum iret leo ad lauandum se, comedit uulpes cor et aures asini interfecti. Et cum leo rediret, dixit uulpi: Vbi sunt eius auricule et cor asini que custodis? Cui respondit uulpes: Scire debes quoniam, si habuisset auriculas quibus audiuisset et cor cum quo intellexisset, ad te iterum non uenisset. [...] Postquam euasit de manu tua, et a mortis periculo est sublatus. Porro induxi tibi hanc parabolam, ut scias quoniam ego non sum sicut ille asinus sic deceptus. Tu quoque me decipere tuis seductionibus et prodicionibus intendebas, et euasi a te meo consilio meique intellectu. Dicitur autem quod quidquid stultus discipiat, sapiens confirmat. Et ait ad eum testudo: Iustus es(t) in tuo sermone ueraciter et discretus. Et scio quidem quoniam uir sapiens uerba sua abreuiat et perficit sua opera sapienter, et reatum suum [optime] recognoscit et emendat, per suum intellectum, sui stultissimam et def(f)ectum, sicut homo corruens in terram, in eadem firmatur ab eadem et per consequens releuatur.

 

62. HEREMITA ET UXOR EIUS

Dicitur fuisse in quadam ciuitate bonos uiros et rectum iudicium sustinentes. Inter quos unus extiterat heremita bonus et sapiens, colens Deum; cui erat uxor sterilis sine prole. In processu uero dierum concepit in utero mulier illo anno. De quo ob hoc gauisus est heremita, dicens uxori sue: Debes gaudere et exaltari, quoniam nascetur nobis filius benedictus qui erit restauracio anime nostre et solacium nostri cordis, quem regam bona doctrina et moribus et uirtutibus eciam illustrabor, et crescet in bonis (et) moribus et in doctrinis, et in ipso magnificabit Dominus nomen meum, et relinquam post me bonam memoriam in eternum. Et respondens mulier dixit ei: Nequaquam loqui debes de eo quod ignoras, nec est tibi fas hoc dicere nec honestum, quia (non) futuris talibus non est ueritas procul dubio indicanda. Quis enim te certificauit si peper(i)ero aut non, aut si peper(i)ero masculum uel femellam et uter natus uixerit de quo speras, aut qualis erit racio eius pueri, seu discrecio uel fortuna? Igitur hec relinque et spera in Domino et eius disposicione ordinata, solius est Dei scire futura rerum. Nam uir sapiens non debet loqui de hiis que nescit, nec temptet diuina opera iudicare. Multe enim sunt cogitaciones in corde hominis que penitus fiunt inserta. [...] Consilium tamen Domini confirmabitur in eternum; quicunque enim assumit loqui talia uerba, accidet ei, sicut accidit heremite super [quo] uas mellis subito est effusum. Et dixit uir: Quomodo fuit istud? Ait mulier heremite:

 

63. VASCULUM MELLE PLENUM

Dicitur quod fuit quidam heremita apud quemdam regem, cui rex qualibet die pro sua uita unam dedit focaciam et uasculum melle plenum. Ille uero focaciam comedebat et mel suum in quodam uase suspenso super suum caput reseruabat, donec penitus plenum esset. Erat autem mel in diebus illis procul dubio ualde quarum. Quadam uero die, dum iaceret in suo lecto, uas mellis respexit capite superius eleuato, quod pendebat super caput suum, et recordabatur mellis maxime caristie, et dixit, secum disputans per hunc modum: Quando fuerit hoc uas plenum, uno talento aureo ipsum uendam de quo emam oues decem. Quibus omnibus grauidatis facient filios et numerus uicesimus resultabunt. Postea uero cum suis filiis multiplicatis usque in annis .IIII. erunt oues procul dubio quatuor centum. Tunc de quibuslibet quatuor ouibus emam unam pigrissimam uac[c]am et postmodum bouem unum, et emam unam terram, et uacce in filiis multiplicabuntur, quorum masculos michi terre accipiam in culturam, preter illud quod accipiam de hiis, [de] lacte et lane, donec, consum[m]atis aliis quinque annis, multiplicabuntur in tantum quod habebo inde diuicias et magnas substancias fructuosas. Et edificabo michi magna edificia et emam michi seruos pariter et ancillas, et tunc de nobilioribus terre bonam accipiam mul(l)ierem, et, cum eam cognouero, concipiet et pariet michi bonum filium et delectabilem, cum bono fortunio et Dei beneplacito et prudentem qui crescet in sciencia et uirtute, et per ipsum relinquam michi bonam memoriam post mei obitum in eternum. Et ipsum mee doctrine informabo, et, si calcitrauerit, castigabo, et percuciam isto baculo illum corrigendo. Et, erecto baculo ad percuciendum, uas mellis percussit et fregit ipsum. Et fluxit mel super eius caput et faciem illa hora. Vnde remansit confusus et fatuus heremita. Nunc uero adduxi tibi hanc parabolam ut non loquaris de hiis que nescis de cetero, de quo es dubius et incertus. Dicitur enim: Non exalteris de die crastino, quia nescis quid accidat hodie tibi ipsi. [...] Et audiens hoc heremita siluit et correctus [est] per hec uerba. Adueniente autem tempore partus mulieris, pulc[h]rum filium et delectabilem habuerunt. Super quo gauisi sunt ambo ualde, et, confirmatis diebus purificacionis mulieris, dixit marito suo per hunc modum: Sede huc cum puero, et uadam ad balneum, et optime me mundabo. Et remanente patre cum puero, ecce regis nuncius uenit et ad regem eum conuocauit; qui, clauso (h)ostio domus reli(n)quit puerum et ad regem accessit et presentauit se coram rege.

 

64. CANIS CUSTOS

Habebat autem in domo sua canem unuro, qui, cum uidisset serpentem de foramine exeuntem et ad puerum accedentem ut illum offenderet, ipsum rapuit in instanti et eum [in] frust(r)is detruncauit; et os canis remansit sanguine inuolutum. Et factum est, cum rediret heremita de domo regis, et aperto (h)ostio exiuit ad eum canis, et uidens heremita os canis sanguine inuolutum, extimauit puerum offendisse, et percuciens eum fortiter, illum protinus interfecit, nec in facto [suo] meditatus est, ut deberet. Postea uero intrauit domum, et, inuento puero uiuo et serpente apud ipsum mortuo, sciuit quoniam canis serpentem interfecerat illa die, et ualde penituit et doluit illa die contristatus, dicens: Vtinam non natus fuisset iste puer, et hunc canem non interfecissem, nec pro tanto bono ei retribuissem tantum bonum. Talia enim sunt opera illius qui, acceptis beneficiis, est ingratus. - Et super hoc dixit [Cato]: Accepti beneficii memor esto. - Et rediens mulier ad domum suam et uidens canem et serpentem interfectos ibidem, super hoc interrogauit uirum suum. Qui negocium exposuit mulieri, et ait ad eum mulier: Talis est fructus cuiuscunque qui sua opera agit cum festinencia indiscrete, - quia dicitur quod de melioribus rebus est semper preuentis uti, - nec preuidet res, antequam eas tractet, nec iudicat super eas. Quicunque enim modo simili facit finaliter penitebit et contristabitur, et non ei proficiet quicquam et de corde suo tristicia non recedet.

 

65. MURILEGUS ET MUS

Dicitur quod erat quedam arbor maxima circa maris litus in quadam maxima planicie circa quam erant mulle fere uel ferue; in ramis uero eius multi nidi auium existebant. Erat autem in sui radice cauerna cuidam murilego cuius Peridon nomen erat, et apud cauernam illam foramen cuiusdam muri existebat cuius nomen erat Romi. Et cum sepe uenissent uenatores ibidem ad uenandum, quadam die uero illis uenientibus et expositis ibi retibus, incidit in illa murilegus irreticus. Et cum exiret mus de foramine suo, more solito, ad escam sibi procurandam, uidit murilegum in retibus inuolutum, et gauisus est ultra modum, dicens finem suum et quid sibi possit accidere in futurum. Et respiciens post se, uidit canem sibi insidias facientem, et eleuans in altum occulos, uidit in ramo arboris auem uolentem ipsum rapere, procurantem. Et tunc mus extimauit quoniam, si recederet a cauerna, protinus raperetur, et, si ultra iret, a murilego raperetur, et, si fugeret, ab auicula raperetur. Et uidens quoniam circumdauerant ipsum undique pericula, in se talia cogitauit, dicens in animo: Multe tribulaciones agregate sunt contra me, nec est qui me eruat ab [eis], nisi meus intellectus et argumenta forcia in hoc casu. Nunc autem nequaquam cor meum debet stupe[s]cere ab hiis periculis nec turbari. Non enim debent a uiro prudenti eius intellectus et prudencia recedere propter ista. Intellectus enim sapientum ipse est qui eos saluos reddit in hora tribulacionis et angustie pro eo quod sibi prestat consilium ut a suis aduersariis euadat quotidie amicus, nec debet stupescere in hiis que debet facere ullo modo. Et considerauit mus sic dicendo: Non est michi melius quam me adherere huic murilego et eius pacem requirere et amorem; nam uidens sibi aduenisse similiter tribulacionis periculum sicut michi et (quibus) nullus ualet ipsum ab isto periculo liberari. Et forsitan audiens murilegus uerba mea bona, serta et salubria que sibi propono breuiter declarare, (et) credet in me et requiret pro sui bono et liberacione, et bonum consilium sibi dicam, et cum hoc forte (et) ego similiter euadam ab hoc periculo, sicut ipse. Et accedens ad eum, dixit ei: Quando es? Cui respondit: Male. Tu enim uides me esse in hac periclitacione. Et ait ad eum mus: Non ego tibi mentiar nec dolose procul dubio tibi loquar, quia diu desideraui uidere istum diem ut in malum insideres in presenti. Verumtamen michi eciam tribulacio maxima superuenit que hanc leticiam abstulit michi aduersus te quam habebam. Et nemo est potens, nisi ego, in hac tribulacione te iuuare. Nunc autem audi quod tibi dico, quia non est mendacium, sed est uerum, canis et auis inimicantur michi et per consequens tibi ipsi. Ego autem paruus et uilis sum, et si reuertar, canis me capiet in instanti, uel si recedam, auis me rapiet festinanter, et si accedam ad te, me interficies tuum seruum. Et si me non interfeceris, te de hoc periculo liberabo, rodens tua rethia meo dente. Nunc autem confide in meis uerbis, et, quamuis sim modicus, potero te iuuare. Quicunque non confidit in aliis, non alii in ipso confidunt ullo modo, nec est sapiens, nec discretus. Recipe igitur a me societatem et dileccionem, quia tibi et michi erit utile atque bonum. Et michi da fidem ut possim in te confidere sine fraude, et confide in me, et non af[f]ligas me nec inferas michi malum. Et sicut ego quero uitam tuam ut uiuam, sic debes tu querere uitam meam ut uiuas et remaneas una mecum. Et quemadmodum homines non liberantur a mari nisi per naues et naues nisi per homines, sic nostra societate liberari poterimus ab ea tribulacione maxima in qua sumus. Et audiens murilegus uerba muris cogitauit quoniam fidelis esset sibi; gauisus est corde suo, in ipso confidens illa hora. Et ait muri: Iustus es et uere locutus es uerba tua. Nunc autem respice, et fac illud per quod inter me et te pax et concordia reforme[n]tur, quoniam ego tibi hanc misericordiam in posterum obseruabo quam michi feceris in presenti. Dixit mus: Michi da fidem tuam, et accedam ad te [et stabo] tecum, et erimus fideles socii et amici, quia canis et auis, quando hoc uiderint, de me spem suam penitus amouebunt. Et tunc ego uidens illos recessisse, nec timebo, [et] funes tuos et retia detruncabo, cum in pace fuero et salute. Et tunc dedit sibi murilegus fidem suam. Et accessit ad eum mus in instanti. Et uidens canis et auis, quoniam mus adhesisset murilego, uiam suam abierunt. Et accedens mus rodit suauiter funes illos, donec euasit murilegus de rethibus inuolutus, [et dum roderet mus negligenter, ait ad eum murilegus: Amice, cur tepide agis in mea deliberacione? Scire quidem debes, sicuti tuam festinaui deliberacionem, sic debes et in meam liberacionem festinare. Quod si forsitam (sic) hoc facis quia recordaris michi nunc odii quod inter nos extitit, non debet uirum, qualis tu es, hoc facere, nec amplius in tuo corde debet odium aduersus me residere. Iusti enim uiri et misericordes sibi inuicem odium non reseruant; quamuis eis multociens offendatur, unico tamen beneficio remittunt tunc offensam, et tunc societatem communicant et dileccionem maximam et honestam. Qui enim ingratus est accepto beneficio, malum procul dubio iam meretur et tribulaciones quamplurimas pacietur. Et si malum facere proposuerit, eius finis erit ad malum et tribulaciones quamplurimas pacietur. Et ait mus talia proponendo: Duo dicuntur boni socii in hoc mundo, primus quidem qui fidelis est in suo amore intimo et non ficto, secundus uero cuius amor est cum dolore et fraude, et pacem loquitur proximo ore suo, corde uero minatur ei insidias toto posse; et (non) erit necesse illi penitus adherere alicui, ut quilibet eorum (non) nitatur ad illud pro bono sibimet, ne deceptus se presumat propter illa. Fidelis uero socius debet animam suam exponere pro suo amico; in omnibus sui(s) proximi(s) (in) tribulacionibus (eorum), que ei facere potest tunc tenetur [et] ipsum iuuare. Et nullus est qui amiciciam amici dolosi et proditoris non debeat ab[h]orrere. Decet enim uirum sapientem suam animam a talibus preseruare. Quicumque uero querens pacem sui inimici et confidens in ipso nec tamen cauet sibi ab eo, erit (eius conuersacio) sibi laqueus in futurum, quemadmodum quis proprium sequens appetitum ossa comedat; stomachi calor ea masticare nec poterit digerere, nec conuertere in bonum corporis nutrimentum; quapropter malum humorem genera[n]t indigestum. Nec ullus debet respicere hominem non sibi proficientem nec utique releuantem. Decet autem nunc me respicere bonum quod michi hodie contulisti. Et sicut iam mei placitum perfecisti, ita et ego debeo tui placitum iuxta mei commodum adimplere. Et preseruabo me, ne michi a te malum eueniat, quod meque coegit querere pacem tuam. Et erit michi tunc tua societas causa mee ruine et magni periculi in futurum. Omnia enim hec fieri debent suo loco et tempore opportuno. Nam quod non fit suo tempore et loco non habet radicem nec per consequens fundamentum, nec fructum produxit hominibus fructuosum. Nunc autem uolo caute rodere funes tuas; relinquam tamen unam de illis ut tenearis, ne offendas me nec nocere possis. Et detruncabo tibi illam, quando michi nocere non poteris, cum a tuo laqueo euaseris noxiuo. Et factum est; cum uenisse(n)t in mane uenator, timuit multum [murilegus], et ait ad eum mus: Nunc uere hora aduenit ut debeam rodere tuum laqueum, ut euadas. Et factum est; antequam accederet uenator ad rethia, funem ultimam detruncauit, et exinde est murilegus liberatus. Et ascendit ad arborem subito illa hora, et ingressus est mus cauernam suam repentine. Et uenator, accipiens sua rethia, confusus abiit uiam suam. Postea uero exiens mus de cauerna uidit murilegum super arborem existentem. Cui ait murilegus isto modo: Amice, inquid, accedas ad me. Ex quo michi tantum bonum contulisti et procurasti, decet ut tuarum operacionum fructum comedas salutarem. Accede igitur ad me et ne timeas de me tuo socio et fideli. Tu enim eruisti de morte animam meam pro constanti. Et ideo itaque a me et a mea gente tuas operationes omnes quas operatus es percipe, de bonis meis recipe partem tuam, et omnia mea que habeo tua sunt sicut mea. Et iurauit ei murilegus ut deberet credere suis uerbis et in ipso quam plurimum confidere. Et respondens ei, mus ait ad eum: Quicumque nescit cum suo amico conuersari, sicut conuersari debet cum amico, quando est ei inimicus, uel cum amico, quando est sibi socius, debet [contra] reputare amicum in natura inimici et humiliare animam suam sub suis pedibus sicut decet, sicut ille qui stetit aduersus el(l)ephantem dormiens quiescendo. Appellauerunt autem sapientes nomen amici amicus propter bonum quod iam speratur ab eodem et nomen inimici inimicus propter malum quod de eodem dubitatur. Non est autem in mundo inimicus cui inimicicia non sit in eo duplex. Ille autem homo utitur bono et proprio suo consilio et honesto, et decet unumquemque se ab inimico suo cotidie precauere. Et decet uirum sapientem quandoque suo credere inimico, et hoc, propter hoc quod sperat ab eo bonum aliquod in futurum, et amicum relinquere et eius societatem procul dubio propter malum quod timet sibi posse ab eodem uenire. Sic enim iumenta faciunt tota die; uidemus enim filium sequentem matrem, dum ipsum lactat; postquam uero eum lactare desinit, ipsam protinus derelinquit. Sic et uir prudens debet sibi querere ab amicis et aduersariis utilitatem et commodum, quantum potest. Nam quandoque redundat sibi (in) bonum [ex odio] quod est inter se et suum aduersarium inimicum, sicut ex amicis amicicia fructuosa. Non debet uir prudens amiciciam relinquere amici ueteris sui [et] antiqui, quando non iuuat eum, nec ex eo utilitatem percipit fructuosa[m], (debet enim relinquere;) sed debet apud se amicus fidelissimus reputari, et debet in socio suo confidere et timere suum procul dubio inimicum. Quicumque enim fuit inimicus, et postea factus est amicus propter aliquod bonum quod sperat, cessante illo bono, et eius cessat amicicia in instanti et red(d)it ad primum statum inimicicie sicut ante; sicut aqua per ignem calefacta, que remota ab igne, redditur frigida, sicut fuit ante. Tu autem es michi maior inimicus omni de mundo creatura, sed propter bonum quod nostrum quilibet recepit ex altero nobis accidit quod facti essemus socii sine fraude. Nunc autem iam timor de quo timebamus expirauit, et rediit odium quod inter nos fuerat sicut ante, et scio bene quod odium tuum erga me est sicut ex diebus antiquis, quia, cum ego sim cibus, tu uero comestor, ego debilis, tu fortis, quomodo esse poterit societas inter nos? Ego quidem timeo a te deuorari subito et propter hoc non credam in te nec confidam in eternum, quia quicumque credit inimico suo antiquo ultimo in manum eius incidet in futurum. Dixerunt autem uiri sapiencie et intelligencie: Quando imbecillis uir non confidit in suo inimico, euadit pluries ab eodem, nec in sui manum incidit, sed euadit similiter; et hoc: Fortis, si confidit in suo debili inimico, in manu eius ultimo capitur. Et dixerunt quidam quoniam debet unusquisque prudens suo adhibere inimico, quando alter eorum altero indiget inimico et humiliare se debet cotidie ante ipsum, et animam suam in sua manu tradere loco et tempore opportunis, et fugere ipsum quando decet eum fugere et ab eodem se cauere, nec in ipso confidat inimico, sed eum extimet (sic), sicut fuerat in principio, inimicus. Vniuersa enim pericula que occurrunt hominibus non sunt nisi ex sua confidencia quam habent ad inuicem inter eos; omnes quidem in uiro intelligenti confidunt; ipse autem probus sapiens in omni homine non confidit, sed querit pro se utilia argumenta. Et oportet quemlibet timere suum inimicum. Nunc uero multum remota est amicicia que est inter me et te, sicut fuit ualde remota inter te et uenatorem qui te capere proponebat; et licet ego nolim tuam societatem, diligo tibi, bonum ex eo quod michi fecisti, magis quam te prius diligerem, non est diu. [...] Te quoque decet erga me idem uelle. Et ingrediente mure foramen suum, abiit murilegus uiam suam.

 

66. (frame: rex et avis nomine pinza)

 

67. (frame: rex nomine Sedran et princeps nomine Billet)

 

68. COLUMBAE ET TRITICUM

Quoniam dicitur, dum essent duo columbi, masculus et femella et congregassent sibi grana tritici ex areis, donec plenus esset nidus suus, dixit masculus femelle uerba ista: Volo nunc ut nichil [de] hac tritici quantitate modo aliquo comedamus usque ad tempus hyemis ueniens, quia uere non inueniemus per campos et areas tempore hiemali. Cui dixit femella: Verbum tuum firmiter intellexi, et illud propono obseruare. Erant autem grana que (s)ibi posuerant humida et pluuia illa madefaciente et ipsa penitus cor[r]u[m]pente, et cum aduenisset calor estiuus, triticum excitauit in tantum ut eius cantitas (sic) deficeret maturata. Post multos dies rediens maritus ad nidum et uidens quantitatem diminutam, dixit uxori sue ista uerba: Nonne tibi precipi non tangere de hoc frumento usque ad tempus hiemale, quando non inuenimus per campos et montes tempore hiemali? Cui respondit uxor eius: Nichil de eo comedi nec gustaui; defecit tamen ab estiuo calore et uentorum excitacione pro constanti. At ille cum non crederet suo uerbo, percussit eam in capite suo rostro, donec illa fuerit interfecta. Et factum est ita et cum aduenisset [hyems], eius frumentum ex humiditate pluuie et austri inuentum est humefactum, et in tantum fuit humefactum ut nidus uideretur omnibus esse plenus. Et uidens hoc, columbus cognouit quod uerum dixerat sibi uxor, et, quia ignoscens ipsa fuerat, incepit dolore et contristari super eo quod eam interfecerat sine causa, et sedebat uocans tristiciis tota die; et exterians se fame etsiti, donec pre dolore nimio persoluit tributum naturale.

 

69. SIMIA ET VAS LENTIUM PLENUM

Fertur fuisse quidam, qui, cum ferret quoddam uas plenum lenticulis de vno loco ad alium et esset in uia inter multas celsas arbores, dimisso uase in terra cepit ibidem dormire. Cum autem uidisset quedam simia, que in arbore residebat, uas lentium plenum, de illa arbore condescendit et accepit plenum suum pugillum de illis lentibus repentine. Et cum ad arborem descenderet, de illis in terra[m] cecidit vnum granum, et nolens illud amittere, ad querendum illud (quod), ex arbore condescendit. Qui cum teneret se suis manibus per ramos arboris, eius manus aperta est in instanti, et omnes lentes sibi protinus ceciderunt. Et sic utroque caruit illa hora. Et dicitur: Qui totum uult, totum amittit, et propter eius auariciam remansit ibidem uerecunda.

 

70. LEAENA ET LUPUS

Dicitur quod, cum quedam leena duos catulos peperisset et eos in suo habitaculo dimisisset, donec quereret aliquid uenacionis pro esca, exinde quidem uenator per illum locum pertransiuit, et cum (quidem) uenator illos uidisset, ipsos protinus interfecit et eorum pelles excoriauit, et abiit [per] uiam suam. Cumque rediret leena ad sui mansionem et suos catulos mortuos inueniret et excoriatos, factum est ei [hoc] molestissimum corde suo; et contristabatur fortiter propter mortem, (et) se iactans super faciem et eius lumbos in terra pre sui cordis amaritudine uel amaritucione et dolore. Et cum sentiret quidam lupus uicinus eius strepitum calamitatis et lamentacionis ipsius, iuit ad eam, querens ab eo quare hoc faceret. Et tunc exposuit suum casum. Ait ei lupus: Nequaquam flere ob hoc nec debes de cetero contristari, nec te in huius modi suspiriorum strepitu fatigare; sed debes te ipsam iusto iudicio iudicare, et considerare debes quia tibi uenator hanc tribulacionem non intulit nisi propter tribulacionem quam et tu modo simili aliis intulisti: habe igitur pacienciam uenatoris operi, ut et alii cui operi pacienciam habuerunt. Nam scriptum est: Mensura qua homo metitus fuerit, ei similiter mecietur, et omni operacioni retribucio et omni arbori datur fructus, [...] Dixit ad eum leena: Mihi expone quod intendis. Dixit lupus: Quot sunt hodie anni tue uite? Et respondens, leena taliter sic respondit: Circa centum annorum spacium pro constanti. Cui dixit lupus: De quo est sustentata uita tua ex tunc usque nunc manifesta? At illa talia respondit: De bestiarum et ferarum terre auibus longo tempore sustinui uitam meam. Cui lupus dixit: Scisne huius modi animalia que deuorabas patres et matres in patria habuisse? At illa respondit isto modo: Scio, inquam, pro constanti. Ait ad eam lupus: Scire debes quoniam sic illi tristati et amaricati sunt ex suorum amis[s]ione filiorum, sicuti et [tu] in amis[s]ione propriorum et tuorum, nec credere quia te hec tribulacio non inuasit a dicto uenatore ueraciter nisi propter tui cordis prauitatem et quia meditari tua opera non curasti nec considerare ultima uoluisti, nec cogitasti illa super tuum uerticem redundare. [...] Audiens leena hoc a lupo sciuit omnia uera et non aduenisse sibi tribulacionem nisi propter aduersitates quas ipsa aliis intulit, et recognouit quod egit inique et iniuste; et super hoc cepit Deus suam utique ulcionem. Et abstinens offendere animalia, rediit ad usum fructuum et terre uegetabilia illa die. Et uidens lupus processus leene quia non regebat se [nisi] de terre fructibus, dixit ei: Extimabam quippe penuriam fructuum et terre uictualium esse ex temporis peste et anni sterilitate, donec uidi te illis fruentem et cotidie comedentem; tu quoque tamen comederes carnes, cibo relicto quoniam tibi Deus restituit, ad tibi fruendum cibum alterius rediisti et rapiendum escam et ferculum alienum; et facta est penuria fructu[u]m causa tui. Ve igitur animalibus de fructu terre uiuentibus! Propter te uisitauit ipsa Dominus inducens [te] super illum escam suam rapientem. Cumque audiret hec leena, subtraxit a uictualibus manum suam et terre fructibus et se restrinxit solo feno agri utique sustentari.

 

71. PEREGRINUS ET HEREMITA

Dicitur quod erat in quadam terra quidam sapiens heremita. Quadam uero die, cum esset hospitatus apud eum quidam (heremita) peregrinus, apposuit ei de bonis dactilis heremita, de quibus ambo insimul comederunt. Et dixit peregrinus: Quam dulcis est iste fructus! Vtinam in nostra terra essent de huius modi fructibus in arboribus in magna copia sicut ista, quamuis in ea bonos fructus et delectabiles habeamus! et quicumque haberet ficus et uuas et huius modi fructus alios, esset de illis contentus, nec hos timere oporteret, quia nec mali sunt humano corpori nec nociui. Et ait ad eum heremita: Non est uir prudens qui querit quod non inuenerit, nec discretus est [ille] cuius habere cupit animus quod non potest habere; non enim potest absque sui desiderio permanere (sibi proficit), sed redundat sibi in dolorem et supplicium in futurum et per consequens dissipat corpus suum. Tu quoque, uir prudens et intelligens es, et tibi debet sufficere quod tibi datum desuper est et contentus debes esse et quod nequis inuenire penitus ab[h]orrere. [...] Et cum loqueretur hec uerba heremita lingua hebraica, illius loquela placuit peregrino et peciit ab heremita ut doceret ipsum illam linguam, et permanet cum heremita peregrinus diebus pluribus, nitebatur addiscere illam linguam et loqui in illo sermone et assuefacere linguam suam. Et ait heremita: Dignum est tibi, in eo quod, relicta lingua propria, (et) niteris loqui lingua aliena, accidere quod coruo accidit, non est diu. Dixit protinus: Quomodo fuit hoc dicas michi. Inquit heremita:

 

72. GRESSUS CORVI

Dicitur quod, cum uideret columbam ambulantem suauiter, eius ambulacionis modus sibi placuit ultra modum et nisus est addiscere illum modum, et ut ambularet ad modum columbe, suam personam fortiter affligebat, derelinquens scilicet toto posse suum primum modum. Cumque niteretur ambulare ad modum columbe et non posset, ad suum redire uoluit primum modum et tandem non potuit, et confusus et fatuus tunc remansit. [...] Adduxi tibi hanc parabolam, quoniam dignum est te lingue proprie obliuisci, cum ipsam [relinquis et queris alienam]. Et dicitur quod stultus est quicumque querit de quo non est dignus scienciam et de qua sui predecessores usitati in aliquo non fuerunt.

 

73. (frame: leo et vulpes)

 

74. (frame: aurifex et heremita)

 

75. (frame: regis filius et socii eius)

 

76. (frame: columbae liberatae)

 

77. (frame: aves nomine Holgos et Maxiam)

 

78. SIMII DUO ET DRACO

Fertur quod in bono et fertili loco, vbi multe arbores residebant et fructus in qua fuerunt in magna copia, quidam simius ibidem longo tempore habitabat. In processu uero temporis huic scabies habundauit et ipsum ualde tunc temporis molestauit, et in ultimam exinde sui corporis deuenerat maciem turpiter depilatus, nec posset escam propriam procurare. Et cum transiret per eum alius simius, eum respiciens dixit ei: Nescio causam illius infirmitatis, nisi quia sic placuit diuine uoluntati quam nullus potest effugere in hoc mundo. Dixit ei alter simius: Ego, inquam, sciui quamdam simiam, cui hec eadem egritudo accidit, non est diu, nec potuit ab aliquo medicari, donec, habito capite nigri colubri(s) decollati, et ipse simius comedet, (et) sanatus est illa die. Vnde si posset illud habere, mox esset ab illa scabie tunc sanatus. Et respondens alter simeus ait ei: Quomodo potero hoc habere, dum non possim uenari nec uictum proprium procurare et mea uirlus declinau(er)it [ita ut] non posse[m] inuenire michimet escam meam nec ab hiis locis et plantis propinquissimis ualeam confortari; immo in tantum deuentum est quod alie fere et animalia michi ele[e]mosinam conferunt tota die, et nisi hoc esset, fame et egestate morerer in hoc loco infirmitate maxima deprehensus. Dixit ei alter simius ista uerba: Vidi in quodam loco iuxta cauernam cuiusdam nigri dragonis (sic) quemdam uirum quem extimo illum interfecisse ueraciter, non est diu, et ad locum illum propere uolo ire, et, si inuenero ipsum mortuum, auferam protinus capud suum et illud tibi ueraciter asportabo. Et ait illi symeus antedictus: Sum quam maxime desolatus. Si tamen poteris [michi] hoc facere, erit michi maximum beneficium, ut per te uiuat mea anima in presenti et a Deo altissimo mercedem maximam assequaris. Et iuit simeus ad illum locum, donec peruenit ad foramen cauerne draconis, ut dictum fuerat, interfecti. Et cum uideret uestigia gressus hominum circa illum locum, extimauit ut draquo (sic) fuisset ab aliquo homine interfectus, et accedens usque ad eius cauernam, draconem inuenit totum uiuum; et tam cito rapuit simeum deuorando.

 

79. LUPI ET GATTI

Dicitur quod fuit in quodam loco circa maris ripam luporum turba maxima, circa litus, inter quos extiterat vnus magis animosus et presumptuosus quam ceteri eius socii extitissent. Quadam uero die, ut famam sibi acquireret inter socios suos, iuit uenatum in quodam monte ubi ferarum et animalium extiterat multitudo. Erat autem mons ille vndique inter eos, ut non possent animalia exinde habere egressus nec exitum extra montem. Et cum manerent ille fere quiete et pacifice [in] illo monte, eciam erat magna turba gaccorum inter alia animalia ibidem degentes, qui regem habebant; [et] illis superueuit lupus, et cum uideret ibidem multitudinem ferarum et animalium pro sui uenacione, et quia exinde nullum haberent eg[r]essum nec fugam, ibidem diebus pluribus moram trahit. Capiebat autem singulis diebus et deuorabat de illis animalibus, ut uolebat. Et factum est hoc molestissimum ualde gaccis qui omnes ad suum regem [congregati] inierunt consilium inter eos, ut [ipsos et] liberos se a lupo redderent et tran(s)quillos. Erant autem inter eos tres gacci sensati et ingenio excellentes; quibus a suo rege uocatis, cum eis egit consilium salutare. Et interrogans rex primum dixit ei: Quid est tuum consilium super huius lupi seu[i] processus, quia tamen moleste se nobis habuit et nimis de uestro populo dissipauit? Dicit gaccis: Nullum habemus consilium nisi sperare in Domino super hoc, quia non possumus ei resistere ullo modo. Et interrogatus secundo [dixit]: Meum consilium est ut quod de hoc monte breuiter recedamus et queramus alium locum nobis utilem atque tutum, quia forte inueniemus locum utilem et bonum cum bonis pascuis et salubrem; quia in peste hic maxima residemus, [et] quia tantum poterimus ibi [sic] esse, quid ergo sumus hic, tantum expectantes quousque nos interficiat lupus iste? Et interrogatus tercius dixit regi: Meum consilium est ut hic permaneamus, neque nostra habitacula relinquamus aliquatenus propter istum. Sed consulo vnum, quod, si feceritis, spero illum posse a nobis penitus superari et nos ad primum statum nostre pacis red(d)ituros. Ait rex: Quod est consilium tuum manifesta. Ait ille: Consulo quod apponamus curam maximam erga lupum, quando uenatus fuerit aliquid pro suo (s)cibo, quia illud ad aliquem locum ad comedendum adportabit, et modo ex[s]urgentes rex et eius et plures alii potentes de nostro exercitu, aduersus eum breuiter accedamus quasi querentes residua eius esce, et tunc [cum] securus reddiderit se, ex[s]urgamus super ipsum et eius fodamus oculos in instanti. Deinde quilibet nostrum, cum non poterit se def(f)endere, ex[s]urgas aduersus eum, et agas in ipsum quod poteris toto posse, donec ipsum prostratum in terra mortuum uiliter relinquamus. Et si contingat vnum uel duos de nobis mori, non debet nos [illud] in aliquo ag[g]rauare; liberabimus enim animas nostras ab omni tribulacione et seruitute in eternum. Et ita factum est illa die. Et factum est quadam die, cum fuisset lupus uenatu[s] aliquid per sui cibo et ipsum in quemdam excelsum saxum portasset; congregauit ad se rex gaccorum suos exercitus bellicosos. Iuerunt impetum contra lupum post eum, uiriliter et fecerunt. Et cum peruenisset ad ipsum gaccus, consiliarius regis, fodit eius oc(c)ulos in instanti. Et accedens rex dentibus caudam detruncauit. Deinde uero singuli eorum super eum ex[s]urgentes, fuit per ipsos ad mortem ferociter uulneratus.

 

80. ARATOR ET BOVES

Dictum namque fuit de vno aratore quod boues illius recto tramite nolent incedere; quibus dixit: Lupi uos comedant! Quod lupus audiens acquieuit. Cum autem dies declinaret(ur), et iam rusticus ab aratro boues soluisset, uenit ad eum lupus, dicens: Da mihi boues quos promisisti. Ad hoc arator respondit: Si uerum dixi, non enim sacramento confirmaui. Et lupus contra: Habere debeo, quia concessisti. Firmauerunt tandem quod irent ad iudicem. Qui dum facerent, uul(l)pi obuia(a)uerunt. Quibus euntibus ait cal[l]ida uulpis: Quo tenditis? Illud quod factum fuerat narrauerunt uulpi. Quibus dixit: Pro nichilo alium iudicem queritis, quoniam rectum iudicium uobis merito faciam; si prius me permittite loqui consilio vni ex uobis et de merito alii, et si potero uos concordare sine iudicio, sentencia celabitur, sin autem, in com[m]une dicetur; at ipsi concesserunt. Et uulpis, primum locuta seorsum cum aratore, ait: Da mihi vnam gallinam et vxori mee alteram et habebis boues. Arator concessit, et, hoc facto, locuta est cum lupo dicens: Audi me, amice, et meritis tuis precedentibus pro te debet nostra, si qua est, facundia laborare. Tantum locuta sum cum rustico quod, si boues illius dimiseris omnino quietos, dabit unum caseum ad magnitudinem clipei factum. Hoc lupus concessit: Cui uulpis inquit: Concede aratorem boues suos abducere et ego ducam te ad locum vbi parantur illius casei, ut, quem uolueris, e multis eligere possis. Sed lupus, astute uulpis deceptus uerbis, a[d]quieuit; promisit abire rusticum. Vulpis uero, uagando huc et illuc, quantum potuit, lupum deuiauit, quem, ueniente obscura nocte, ad altum deduxit puteum. Cui, super puteum stanti, formam lune semiplene in imum putei radiantis ostendit, et inquit: Hic est caseus quem tibi promisi; descende, si placet, et comede. Ad hoc lupus: Descende primus, et, si sola deferre non poteris, ut te iuuem, faciam quod [h]ortaris. Et hoc dicto uiderunt cordam pendentem in puteo, cuius capite vrceola ligata et in alio capite corde alia vrceola (et) pendebat tali ingenio quod vna surgente et alia descendebat. Quod uulpis simul hac uidit, quasi obsequens precibus lupi, urceolam intrauit et ad fundum uenit. Lupus autem merito gauisus, ait: Cur non affers mihi caseum? Vulpis ait: Non queo pro magnitudine; sed intra aliam vrceolam et ueni, sicut spopondisti. Lupo intrante vrceolam magnitudine ponderis ducta[m], cito fundum peciit, alia surgente, quoniam erat leuis. Quem uulpecula, tacto ore putei, foras exiliit, et in puteo lupum dimisit. Et ita, quod pro futuro quod presens erat dimisit, boues et caseum perdidit.

 

81. CANIS ET MURES

Dicitur fuisse in quodam loco quidam canis habitans in solario, in quo cum essent multi mures disponentes et molestantes bona patrisfamilias, accedit quoddam animal quod cani simile uidebatur, et erat muribus inimicus et ipsos de domo exterminabat uiriliter tota die; inter quos quidem erat vnus mus maior et alius forcior seu robustus. Et uidens hoc mus quod fecerat paterfamilias, sciuit quod non posset in domo propter illud animal permanere, et accedens ad illud dixit: Scio, inquam, quod patronus huius domus non introduxit te huc nisi ad me procul dubio occidendum; sed ego ueni ut habeam suam societatem et amiciciam in hoc loco, quia noui tua ingenia uirtuosa, et cohabitare tibi et tu mecum, diu est, destinaui. Dixit ei animal supradictum: Ego quidem tua uerba obtime intellexi, et uolo te securum reddere et tibi pacem cum concordia obseruare ut sis michi in uerum socium et fidelem. Verumtamen nichil tibi promitto, quod non ualeo tibi fidem obseruare; nosti uere quoniam patronus me posuit custodem ueraciter sue domus, ut a te et a tuis sociis [sibi] non adueniat nocumentum, nec decet me in hoc eius intencionem defraudare, et propter hoc procura tibi aliam utilem mansionem et de isto solario egredere sine mora, quia si hoc non feceris, non erit michi culpa, si te offendo in hoc loco; non enim licet michi contrauenire mandato procul dubio mei patris. Dixit ei mus: Ego quidem prius inquoauit te rogare et super hoc me humiliaui tibi ipsi propter hanc peticionem. Non decet te meam peticionem in aliquo denegare. Ait illud animal per hunc modum: Vere decet me tuam sequi pacem et dileccionem; sed quomodo potero hoc tibi obseruare, cum bona patroni socii mei tui dissipabunt? Quod si fuero sibi rebellis, non def(f)endens sua bona de uestris manibus, me interfecit sine culpa uel mora. Protestor e[r]go tibi ut preserues a me tuam personam gratissimam vsquequaque. Et de hac domo vsque ad tres dies te separa uenientes, quibus poteris tibi mansionem aliam prouidere; postea uero tui societatem prosequar fructuosam. Dixit ad eum mus: Hoc meum relinquere habitaculum michi procul dubio est molestum et ullo modo recedere non propono; sed preseruabo me a te toto posso. Altera uero die exiuit mus de cauerna ad hoc ut aliquid pro sui esca procuraret, et uidens ipsum hoc animal de eo non curauit, nec motus est in aliquo contra ipsum, donec dierum trium terminus compleretur. Et cum uideret hoc mus quia curam erga ipsum non apponeret, nec ipsum offenderet, ceductum est cor suum ut ipsum nullatenus offenderet, et cepit cum eo conuersari nec [se] ab eo in aliquo preseruauit. Consum[m]atis igitur tribus diebus, exiuit mus more solito, ambulans per hunc locum; sed tamen in quodam loco illud [animal] latitauit, et senciens pedum strepitum muris, aduersus eum protinus insurrexit et ipsum finaliter deuorauit.

 

82. CANICULA LACRIMANS

Dictum est quod quidam, nobilis progenie, haberet vxorem castam nimium et formosam. Conti(n)git forte quod oracionis studio Romam uellet adire, sed alium custodem uxori sue, nisi semet ipsam, noluit deputare, illius castis moribus satis co[n]fisus et probitatis honore. Hic autem parato commeatu abiit. Vxor uero caste uiuendo et in omnibus prudenter agens remansit. Accidit tandem quod, necessitate compulsa, ad domum propriam suam uisitatura vicinam egrederetur; que, peracto negocio, ad propria remeauit; qua[m] iuuenis aspectata, ardenti amore diligere cepit et plurimos ad eam direxit nuncios, cupiens ab illa quam tantum ardebat amari. Quibus contemptis, eum penitus spreuit. Iuuenis, cum se sic contemptum sentiret, dolens a Deo efficitur ut mimio infirmitatis onere grauaretur. Sepius tamen illuc, quoniam egressam uiderat, considerans eam conuenire, sed nequaquam preualuit efficere. Cui pre dolore lacrima[n]ti fit obuia anus, religionis habitu decorata, querens quenam esset causa que sic eum dolore compelleret; sed iuueuis, que in sua uersabantur consciencia, minima detegere uolebat. Ad quem anus: Quanto quis infirmitatem suam medico reuelare distulit, tanto grauiori morbo attritus erit. Quo audito, narrauit ei ordine que sibi acciderant et suum propalauit secretum. Cui anus: De his que iam dixisti Dei auxilio remedium inueniam. Et eo relicto ad propria remeauit ac caniculam quam habebat apud se domi, duobus diebus ieiunare coegit, et die tercio panem sinapi confectum geiunanti (sic) largita est. Que dum gustaret, pro amaritudine oc(c)uli eius lacrimare ceperunt. Post hoc uero anus illa ad pudice domum femine perrexit quam iuuenis predictus adeo amauit. Que, honorifice predicans per magne religionis speciem, ab ea [non] est suspecta. Hanc autem sua sequebatur canicula. Cumque uidisset illa mulier lacrimantem, quesiuit quid haberet et quare lacrimaretur. Anus ad hoc: Quara amica, ne queres quid sit, quia adeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier uero magis instabat ut diceret. Cui anus: Hec quam inspicis canicula mea erat filia casta nimis ac decora quam iuuenis adamauit quidam; sed adeo casta erat ut eum omnino sperneret, et eius amorem despueret. Vnde dolens a Deo efficitur ut magna egritudine stringeretur; pro qua culpa miserebiliter hec supradicta nata mea in caniculam mutata est. Hiis dictis, pro nimio dolore erupit in lacrimas anus illa. Ad hoc tensa: Quid ergo, cara domina, similis peccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit iuuenis, sed castitatis amore eum comte[m]psi et simili modo ei contigit. Cui anus: Laudo tibi et, cara domina, ut, quam cicius poteris, huius misereris et quod querit facias ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim scirent inter iuuenem predictum et filiam meam amorem, nu[n]quam mea mutaretur filia. Cui ait mulier casta: Obsecro, ut consilium huius rei utile dicas, ne, propria forma priuata, efficiar canicula. Anus pro Dei amore libenter et anime remedio monet: Quia miseret me tui, hunc supradictum iuuenem queram, et si quo[quam] inueniri poterit, ad te reducam. Cui gracias egit mulier, et si[c] anus artificiosa dictis fidem prebuit, et quem promisit reduxit iuuenem, et sic eos as[s]ociauit copula non legali.

 

83. MULIER QUAE LAPIDEM PROIECIT IN PUTEM

Fuit quidam iuuenis qui totam intencionem suam et totum sensum suum et adhuc tempus suum misit ut sciret artem mulieris omni modo. Et hoc facto, uoluit ducere vxorem; sed primitus perrexit quere[re] consilium, et sapienciorem illius regionis adiit hominem, et [sciens] qualiter custodire posset quam ducere uolebat, quesiuit vxorem. Sapiens uero, hoc audiens, dedit ei consilium ut construeret domum altis (et) parietibus lapideis, poneretque intus mulierem, daret sibique satis ad comedendum et non superflua indumenta, faceret ita domum quod non esset in ea nisi solum (h)ostium solaque fenestra per quam uideret et tali altitudine et tali composicione per quam nemo intrare posset uel exire. Iuuenis uero, audito consilio sapientis, sicuti ei ius[s]erat, egit. Mane uero, quando iuuenis de domo exibat, (h)ostium domus firmabat, et similiter quando intrabat. Quando autem dormiebat, sub capite suo claues domus absconderet. Hoc autem longo tempore egit. Quadam uero die cum iuuenis iret ad forum, mulier sua, ut solita erat facere, ascendit ad fenestram stare et uidit quemdem iuuenem formosum corpore atque facie. Quo uiso, statim amore illius succensa fuit mulier; hec amore iuueuis succensa et, ut supra dictum est, custodita, cepit cogitare quomodo [et] ex qua arte posset loqui cum adamato iuuene. At ipsa, plena ingeniis ac dolositatis arte, cogitauit quod claues domini sui furaretur, dum dormiret, et ita egit. Hoc autem as[s]ueta erat dominum suum vnaquaque nocte uino inebriare, ut secrecius ad amicum suum posset exire et suam uoluntatem explere. Dominus uero ill[i]us, philosophicis iam edoctus monitis sine dolo nullos [esse] muliebres actus, cepit cogitare quod sua coniunx construeret frequencie cotidiana[m] pocione[m], quod sub oc(c)ulo poneret; se finxit ebrium esse. Cui[us] rei mulier inscia, de lecto nocte consurgens, perrexit ad (h)ostium domus et aperto exiuit ad amicum. Vir autem su(u)us, in silencio noctis suauiter consurgens, uenit ad (h)ostium et apertum clausit. Fenestram ascendit stetitque ibi, donec in camisia mulierem suam nudam reuertentem uidit. Que, domum rediens, (h)ostium clausum inuenit; vnde [in] animo multum condoluit; tamen (h)ostium pulsauit. Vir, mulierem suam audiens et uidens, ac si nesciret, interrogauit quis esset. At illa [erat] culpe veniam petens et amplius nunquam se hoc facturam promittens. Nichil profecit; sed uir iratus ait quod eciam intrare [non] permitteret, sed esse suum [ut] suis parentibus ostenderet. At ipsa, magis ac magis clamans, dixit quod, nisi (h)ostium domus recluderet, in puteum qui iuxta domum erat saliret et ita uitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquis racionem red[d]ere deceret. Spretis minis dominus mulieris sue, intrare non permisit. Mulier uero, plena arte et calliditate, sumpsit lapidem quem proiecit in puteum hac intencione ut uir suus, audito sonitu lapidis in puteum ruentis, putaret sese in puteum cecidisse. Et peracto hoc mulier post puteum se abscondit. Vir simplex atque insipiens, audito sonitu lapidis in puteum ruentis, mox et absque mora de domo egrediens, celeri cursu ad puteum uenit, putans uerum esse quod mulierem audisset cecidisse. Mulier uero, uidens (h)ostium domus apertum et non oblita sue artis, intrauit; domus firmato (h)ostio, stetit ad fenestram. Ille autem, uidens se esse deceptum, inquit: O mulier, fallax et plena arte diaboli, promitte me intrare, et quicquid fore michi fecisti me condonaturum tibi crede. At illa, cum increpans, introitum domus omni modo, facto atque sacramento, denegans, ait: O seductor, tuum esse atque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia vnaquaque nocte es solitus ita furtim a me exire et meretrices adire. Sic ita egit. Parentes uero, audientes atque uerum esse existimantes, increpauerunt eum. Et ita mulier, liberata arte sua, flagicium quod meruerat in virum retrusit. Cui nichil profuit, imo obfuit mulierem custodisse.

 

84. HISPANUS ET PECUNIA EIUS

Dictum fuit quod quidam hispanus perrexit apud Mecham. Dum ibat, peruenit in Egiptum. Qui, deserta[m] terra[m] intrare uolens et transire, cogitauit quod pecuniam suam in Egipto dimitteret, et, antequam dimittere[t], uoluisset si aliquis fidelis homo esset in illa regione cui posset pecuniam suam committere. Et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis, cui de suo mille talenta tradidit. Deinde perrexit, factoque itinere ad illum rediit cui pecuniam commisit et quod com[m]iserat ab eo requisiuit. At ille, plenus nequicie, illum nunquam antea uidisse dicebat. Ille uero, deceptus sic, per[r]exit ad probos homines regionis, et (et) quomodo tractauisset cum ille homo, cui pecuniam commiserat, eis retulit. Vicini uero illius, de eo talia audientes, credere noluerunt, sed nichil hoc esse dixerunt. Sed qui pecuniam perdiderat vnaquaque die ad domum illius, qui retinebat iniuste pecuniam, ibat blandisque precibus eum deprecabatur ut sibi pecuniam redderet. Quod deceptor audiens increpauit eum, dicens ne amplius quid de eo diceret uel ad eum ueniret. Quod si faceret, penas meriti precio subiret. Auditis minis illius qui eum deceperat, tristis cepit redire, et in redeundo obuiauit cuidam uetule pannis heremitalibus indute. Hec autem baculo suo fragiles artus sustentebat, et per uiam lapides, laudando Deum, ne transeuncium pes lederetur, locabat. Que uidens hominem flentem cognouit eum esse extraneum. Com[m]ota pietate mangiporcum uocauit et quid ei accidisset interrogauit. At ille ordinate nominauit. Femina uero auditis uerbis illius hominis inquit: Amice, si uera sunt que retulisti, feram tibi auxilium. Et ille ait: Quomodo potes hec facere, serua Dei? At illa inquit: Adduc michi hominem de terra tua cuius et fratris fidem habere possis. At ille adduxit. Deinde decepti socio precepit .x. cofros, exterius preciosis depictos coloribus atque ferro deargentato ligatos cum bonis seraturis, emere et ad domum sui hospitis afferre lapidibusque com[m]inutis implere. At ipse ita egit. Mulier uero, ut uidit omnia illa que preceperat esse parata, [decepto] ait: Nunc eciam homines perquire, qui, euntes ad domum illius qui te decepit, mecum et cum socio tuo deferant cofros, "Vnus post alium uenientes ordine longe," et quam cito primus uenerit ad domum illius hominis qui te decepit, requiescet. Ibi ueni et interroga pecuniam, et ego tantum in Deum confido quod reddita pecunia tibi fuerit. At ipse, sicut uetula uiserat, fecit. Que, non oblita incepti quod predixerat, iter [incepit et uenit cum socio decepti ad domum deceptoris]: Quidam homo de Hispania hospitatus mecum fuit et uult Mecham adire, queritque antea pecuniam suam, que est in .x. cofris, seruandam alicui bono homini, donec reuertatur, com[m]endare. Precor igitur ut, mei causa, in ede tua custodias, et quia audiui et scio te bonum hominem esse, nolo aliquem hominem alium, preter te solum, huius pecunie com[m]endacioni adesse. Et, dum ita loqueretur, uenit primus deferens cofrum, aliis a longe iam ap[p]arentibus. Iterum deceptus, preceptor uetule non oblitus, post primum cofrum, sicut ei preceptum fuerat, uenit. Ille uero qui pecuniam celauerat, plenus nequicie ac mala arte, ut uidit hominem uenientem cui pecuniam celauerat, timens ne, si pecuniam requireret, alius qui adducebat pecuniam suam non com[m]itteret, contra eum, ita dicendo, perrexit: O amice, vbi fuisti et vbi tantum diutinasti? Veni et accipe pecuniam mee fidei iam diu com[m]endatam, quoniam [te] inueni et amodo tedet custodire. At ille, letus atque gaudens, recepit pecuniam gracias agens Deo. Vetula autem, ut uidit hominem pecuniam habentem, surrexit et inquit: Ibimus, ego et socius meus, contra cofros nostros et festinare precipiemus. Tu uero exspecta, donec redeamus et bene serua quod nos adduximus iam. Ille autem, letus animo, quod ceperat seruauit aduentumque eorum, quod adhuc potuit, expectauit. Et ita bono ingenio uetule reddita fuit uiro summa pecunie.

 

85. COLUMBAE, VULPES ET PASSER

Dicitur quod quedam columba habebat in excelso palmarum arbore nidum suum et cum labore maximo et afflixione (sic) grauissima suam escam de terra ad arborem propter sui celsitudinem transportabat, et cum suos pullos produceret, egrediebatur et diebus certissimis quedam uulpes residens iuxta arborem, et eam minacionibus fraudulentis cotidie perter[r]ebat, donec ei, pro sui dileccione ad uitam, ei[i]ciebat pullos suos, et sic pullorum suorum animabus propriam animam redimebat. Quadam uero die, dum esset recumbens super duobus eius pullis, ad eam accessit vnus passer stans in ramo arboris coram ipsa, et cum uideret eam tristantem, dixit ei: Quid tibi, ut tristis et dolens existis et permanes in hoc loco? Cui respondit columba et locuta est per hunc modum: Vere tibi [dico] quod quedam uulpes me quotidie suis minacionibus stimulat et conturbat, donec pre timore cogor ei meos pullos eicere in deorsum. Dixit ei passer: Consulo quod, quando ad te ueniet et inferet tibi talia, sic responde[as]: Fac tuum posse, quia nichil breuiter tibi dabo, et si laboraueris ad me ascendere, statuto eos deuo[r]ans per aerem me leuabo. Et passer abiit uiam suam. Statuto uero termino, uulpes ad eam more solito remeauit iuxta radicem arboris querulosa, et contra columbam fortiter proclamabat et ipsam uoce nimia perterrebat et fingebat per stipitem arboris super arborem ascendere toto posse. Et uidens hoc columba, suam maliciam et fraudem quamdiu fecerat, sic respondit, et uerbum quod sibi passer consul[u]erat enarrauit. Postmodum dixit uulpes: Si michi annunciaueris illum qui tibi hoc consilium docuit, dimittam protinus pullos tuos. Dixit ei columba: Scias quod passer qui stat iuxta litus fluminis me de fraude tua et malicia informauit. Et relicta columba, uulpes ad passerem transmeauit et eum inuenit protinus iuxta flumen. Et ait ad eam (sic) sagax uulpes, ipsam (sic) humiliter salutando: O prudens auis pariterque decora, dic per fidem tuam [michi], quando uentus inuadit te a dextris, ubi reponis capud tuum? Cui respondit passer: Sub sinistris meis alis repono capud meum. Iterum ait uulpes: Quando te uentus inuadit a dextris, ubi reclinas capud tuum? Sub sinistris, [respondit passer]. Et ait ad eum iterum uulpes: [Quando te uentus percutit in] faciem [et in] partibus posterioribus? [Respondit passer: Sic facio]. Iteram ait uulpes: Quando te uenti ex omni parte inuadunt, quid facis? Et ait passer: Sub meis alis repono capud meum. Dixit ei uulpes: Quomodo potes hoc facere? Puto te uerum non dicere, nisi exemplariter manifestes. Cui respondit passer: Immo uerum tibi dico. Dixit ei uulpes: Beati uos estis vniuerse aues quibus Deus, pre aliis animalibus seculi, graciam tribuit specialem. Volatis enim inter celum et terram per aerem in momento quod nos perambulare non possumus uno anno, et peruenitis ad ea que non possumus peruenire, et adhuc quia in horis nec(c)essitatis uestra capita sub alis repositis, uos, a uento Boree et meridiei defendendo, ualde beate estis. Ergo quomodo facitis ostendatis. Et uolens hic passer hoc ostendere, capud suum sub alis suis protinus reclinauit; quam uulpes rapuit et ipsum tenuit inter dentes. - Hoc ei accidit, et, quia columba uerbis suis (uulpinis) cito credidit et consilium passeris reserauit, [hic] fuit sulito interfecta. [...] Et dixit ei: Tu es qui tibi ipsi facta es inimica. Sciens columbe salubre consilium deprestare, tibi autem nesciuisti bonum consilium retinere. [...] Vltimo uero ipsum passerem uulpes oppressis suis dentibus deuorat.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.