HOME | Syntipas: Previous - Next
Fable 51: Μύες καὶ γαλαῖ (Mice and Weasels)
= Perry 165 (English translation: Oxford Aesop 455)
Syntipas 51: Feles et mures.
Feles quondam et mures
commiserant proelium.
Mures vero,
maxima clade profligati,
cum
animi et virium defectu
se victos esse
intellexissent,
satrapas et antesignanos elegerunt sibi.
Qui
ut inter reliquos
insignibus et fortitudine eminerent,
capitibus suis addiderant cornua.
Iterum deinde
feles adortae mures,
universos in fugam avertunt.
Ac reliqui quidem mures,
fuga servati,
tuto latibula sua intrant.
Praetores autem et ipsi
fuga ad latebras pervenerant suas,
sed cum intrare vellent
sunt impediti cornibus.
Quos comprehensos
feles dederunt neci.
Fable 52: Λύκος καὶ λέων (A Wolf and a Lion).
= Perry 347 (English translation: Oxford Aesop 169)
Syntipas 52: Lupus et leo.
Lupus rapuerat porcum,
quem dum auferret,
incidit in leonem.
Continuo ergo leo
praeda spoliavit lupum.
Tum is
sic secum reputasse fertur,
"Ipse quoque miraturus fuissem,
si, quod rapina abstulissem, obtinuissem."
Fable 53: Ταὼς καὶ κόραξ (A Peacock and a Crow).
= Perry 219 (English translation: Oxford Aesop 22)
Syntipas 53: Avium concilium.
Aves quondam,
convocata concione in commune,
singulae deliberabant
quem sibi regem eligeret.
Pavo contendebat
imperium deberi sibi,
quod specie et forma praestaret.
Assentiebantur pavoni reliquae,
solus corvus,
cum ad dicendum prodisset,
sic contra disputare est ausus,
"Si ad de delatus fuerit principatus, Pavo,
poterisne
aquilae impetum a nobis arcere?"
Fable 54: Νεανίσκος καὶ γραῦς (A Young Man and an Old Woman).
= Perry 410 (English translation: Oxford Aesop 576)
(deest)
Fable 55: Ἥλιος καὶ Βορρᾶς (The Sun and the North Wind).
= Perry 46 (English translation: Oxford Aesop 183)
Syntipas 55: Sol, boreas et homo.
Sol et boreas
aliquando disceptabant inter se
uter vestimentis nudare posset hominem.
Boreas primus
crebro flatu contundit hominem.
Homo contra,
frigore ut est adustus vehementius,
vestimentis arctius adstrictis,
vi maxima ea continuit,
ne possent violento venti impetu auferri.
Omnino ergo non potuit
laedere aut nudare boreas hominem.
Sol autem postea
cum illuxisset,
igneo aeris calore aestuavit dies.
Continuo
vestibus se exuit homo
reiecitque in humeros onus intolerabile.
Fable 56: Κυνόδηκτος (Bitten by a Dog).
= Perry 64 (English translation: Oxford Aesop 173)
Syntipas 56: Duo homines et canis.
Homo quidam,
morsu canis vehementer sauciatus,
quaerebat medicum
qui vulnus curaret.
Obviam fit ei alius
suadetque
tinctum cruore panem
obiicere cani a quo sit laesus.
Hanc enim fore medicinam vulneris.
"Si id," respondet aeger,
"fecero,
omnes oppidi huius canes
me mordebunt."
Fable 57: Ὄρνις καὶ χελιδών (A Hen and a Swallow).
= Perry 192 (English translation: Oxford Aesop 441)
Syntipas 57: Avis et hirundo.
Avis quondam
repererat serpentis ova
iisque incubabat ut foveret.
Id ut hirundo animadvertit,
"Stulta (inquit) et insipiens,
cur serpentis curas prolem?
Scilicet ut, si adoleverint,
tibi primum,
post deinde aliis afferant perniciem?"
Fable 58: Στρουθὸς ἐπὶ μυρσίνης (A Sparrow on a Myrtle Branch).
= Perry 86 (English translation: Oxford Aesop 426)
Syntipas 58: Passer et auceps.
Passerculus quidam
degebat in myrto,
captusque amoenitate arboris,
nunquam inde recedebat.
Auceps vero,
qui illi fuerat insidiatus,
correptum volebat interficere.
Passerculus autem,
neci proximus, ita locutus fertur,
"Heu misero mihi,
cui
ciborum dulcedo attulit necem."
Fable 59: Κάμηλος κεράτων ἐφιεμένη (A Camel Longing for Horns).
= Perry 117 (English translation: Oxford Aesop 510)
Syntipas 59: Camelus cornua sibi petens.
Camelus,
cornua desiderans,
precibus adiit Iovem
ut sibi ea adderet.
Ille iratus
cupiditatemque beluae ulturus,
aures quoque eius minuit.
Fable 60: Κύκνοι καὶ χῆνες (Swans and Geese).
= Perry 228 (English translation: Oxford Aesop 49)
Syntipas 60: Olores et anseres.
Olores et anseres
amici inter se facti
exierant quondam in campos.
Quibus coniunctim pascentibus, superveniunt venatores.
Olores,
corporis celeritate et volatu,
tuto evadunt periculum.
Anseres autem,
natura tardiores,
deserti ab amicis,
in venatorum incidunt manus.
Fable 61: Λύκοι ποταμὸν ἐκπίνοντες (Wolves Drinking a River).
= Perry 135 (English translation: Oxford Aesop 442)
Syntipas 61: Lupi et homo.
Lupi nonnulli,
in fluvio conspicientes pelles boum,
eas inde auferre volebant.
Sed altitudo et impetus undarum
inhibuit audaciam.
Decreverunt ergo,
prius undas ebibere,
post deinde penetrare ad pelles.
Id homo quidam animadvertens,
"Si omnino (inquit)
tantas undas ebibere audebitis,
citius rupti perieritis."
Fable 62: Τέττιξ καὶ ἀνήρ (A Cicada and a Man).
= Perry 387 (English translation: Oxford Aesop 272)
Syntipas 62: Cicada et homo.
Cicada
cum videret ab homine quodam
sibi fieri insidias,
"Illas potius (inquit) capias aves,
quae tibi commodum afferre possint.
Si enim me ceperis,
nullum inde habebis lucrum."
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.