Joke 1. Sutor et Corvus
Sutor quidam
corvum instituerat,
ut Augustum his verbis salutaret:
Ave, Caesar, victor, imperator!
Quoties autem corvus
hanc salutationem recitare noluerat,
sutor indignabundus dixerat:
Oleum et operam perdidi.
Tandem avem obtulit Augusto.
Qui cum audiret corvi salutationem:
Satis (inquit) domi salutatorum talium
habeo.
Tum corvus addidit:
Oleum et operam perdidi.
Risit Augustus,
emique avem iussit,
quanti nullam adhuc emerat.
Joke 6. Umbra Asini
Demosthenes
causam orans
cum iudices parum attentos videret.
Paulisper (inquit) aures mihi praebete;
rem vobis novam et iucundam narrabo.
Cum aures arrexissent:
Iuvenis (inquit) quispiam
asinum conduxerat,
quo
Athenis Megaram profecturus uteretur.
In Itinere cum sol ureret
neque esset umbraculum,
deposuit clitellas
et sub asino consedit,
cuius umbra tegeretur.
Id vero agaso vetabat, clamans,
asinum locatum esse,
non umbram asini.
Alter cum contra contenderet,
tandem in ius ambulant.
Haec loctus Demosthenes,
ubi homines
arrectis auribus auscultantes vidit,
abiit.
Tum revocatus a iudicibus
rogatusque
ut reliquam fabulam enarraret:
Quid (inquit)
de asini umbra libet audire?
Causam hominis de vita periclitantis
non audietis?
Joke 7. Cucurbita in Arbore
Sunt qui
vel mundi opificem sapientissimum
reprehendere audeant.
Cum quidam
cucurbitam grandiorem
tenui in calue humi iacentem videret:
Hem! (inquit)
non in caule tenui,
sed in alta quercu
ego eam suspendissem.
Abire deinde,
et sub quercu aliqua obdormiscere.
Qui cum dormiret,
ventus
glandes innumeras a quercu decutere,
quarum aliqua
nasum hominis vehementius tetigit.
Expergefactus ille,
cum sanguinem e naso profluentem
cerneret:
Quid (inquit)
si haec cucurbita fuisset,
vix equidem viverem amplius.
Deum profecto sentio
sapientissime atque optime
mundum disposuisse.
Joke 9. Hic Rhodus
Homo quidam
reversus in patriam,
unde aliquot abfuerat annos,
ubique gloriabatur
iactabatque praeclara sua facinora.
Inter alia
narrabat in insula Rhodo
saliendo se vicisse optimos
in hac exercitatione artifices. Ostendebat etiam spatii longitudinem,
quam praeter se
nemo potuisset saltu superare,
cuius saltus
testes se habere universos Rhodios
dicebat.
Tum unus ex adstantibus:
Heus tu (inquit),
si vera narras,
nihil opus est istis testibus.
Hic Rhodum esse puta,
hic salta.
Joke 11a. Equus in Nave
Quidam flumen traiecturus,
equo insidens
navem conscendit.
Cum quis causam percontaretur:
Festino, inquit.
Joke 11b. Corvi Longaevi
Homo quidam stolidus audiverat
corvos amplius ducentos annos vivere.
Hoc igitur,
verumne esset, exploraturus,
pullum corvinum
in cavea inclusum
alere coepit.
Joke 11c. Passeres in Arbore
Puer quidam
passeres in arbore conspicatus,
clanculum subrepsit
et linteo substrato
arborem quassavit,
passeres excepturus.
Joke 12. Agasus Asinos Numerans
Agaso quidam,
cum asinis suis identidem numeratis
sensisset
unum numero abesse,
iratus
accusare vicinos furti coepit,
oblitus
se illi asino insidere
quem amissum arbitrabatur.
Fable 1. Uva et Vulpes
Vulpes,
extrema fame coacta,
uvam appetebat,
ex alta vite dependentem,
Quam
cum summis viribus saliens
attingere non posset,
tandem discedens:
Nondum matura est (inquit);
nolo acerbam sumere.
Fable 2. Asinus Aegrotus
Asinus aegrotabat
famaque exierat
eum cito esse moriturum.
Cum igitur lupi canesque venissent
ad eum visendum,
quaererentque ex filio,
quomodo pater eius se haberet,
ille per ostii rimulam respondit:
Melius quam velletis.
Fable 3. Lupus et Pastores
Opiliones aliquot,
caesa atque assata ove,
convivium agebant.
Quod cum lupus,
qui praedandi causa
forte stabula circumibat,
videret,
ad opiliones conversus:
Quos clamores (inquit)
et quantos tumultus
vos contra me excitaretis,
si ego facerem,
quod vos facitis?
Tum unus ex iis:
Hoc interest (inquit):
nos quae nostra sunt comedimus;
tu vero aliena furaris.
Fable 4. Corvus et Vulpes
Rapuerat caseum corvus
atque, ut comederet illum,
in celsa arbore consedit.
Quo conspecto,
vulpes avida casei,
accurrit
eumque blande astuteque aggreditur:
O corve (inquit)
quam pulchra es avis,
quam speciosa!
Te decuit esse avium regem.
Sane omnes aves
regiis virtutibus antecederes,
si vocem haberes.
His corvus laudibus inflatus,
ut vocem ostenderet
clamorem edidit,
sed simul aperto rostro,
caseum amisit.
Hunc vulpes statim arripuit
atque irridens dixit:
Heus, corve!
Nihil tibi deest praeter mentem.
Fable 5. Columba et Formica
Formica sitiens
cum ad fontem descendisset
ut biberet,
in aquam cecidit
nec multum abfuit
quin misera periret.
Columba quaedam,
in arbore sedens,
misericordia tacta,
ramulum in aquam iniecit.
Hunc assecuta est formica
eique innatans
mortem effugit.
Paulo post adfuit auceps,
qui columbae insidiabatur.
Formica,
ut piae columbae opem ferret,
ad aucupem arrepsit
et tam vehementer eum momordit
ut arundines prae dolore abiiceret.
Columba,
strepitu arundinum territa,
avolavit
ac periculum incolumis evasit.
Fable 6. Leo et Socii (Asinus et Vulpes)
Vulpes, asinus et leo
venatum iverant.
Ampla praeda facta,
leo
asinum illam partiri iubet.
Qui
cum singulis singulas partes poneret
aequales,
leo eum correptum dilaniavit
et vulpi negotium partiendi tribuit.
Illa astutior
leoni maximam partem apposuit,
sibi vix minimam reservans particulam.
Tum leo subridens
eius prudentiam laudare
et, unde hoc didicerit, interrogare
coepit.
Et vulpes:
Huius me (inquit) calamitas docuit,
quid minores potentioribus debeant.
Fable 7. Leo et Vulpes (Vestigia)
Leo annis confectus
morbum finxit.
Ut eum viserent,
plures bestiae
ad aegrotum regem venerunt,
quas ille protinus devoravit.
Sed cauta vulpes
procul ante speluncam stabat,
regem salutans.
Leo rogavit
cur non intraret.
Quia (inquit)
multa intrantium vestigia video,
sed nulla exeuntium.
Fable 8. Asinus Sale Onustus
Asinus sale onustus
fluvium transiit
et titubans in aquam
decidit.
Cum surgeret,
onus non nihil
levatum esse sensit;
sal enim
in aqua delicuerat.
Qua re gavisus,
cum postea spongiis onustus
ad fluvium accederet,
speravit,
si rursus collaberetur,
fore ut onus fleret levius.
Quare de industria lapsus est.
Spongiis autem madefactis
exsurgere nequivit
ideoque oneri succumbere
misere in aqua periit.
Fable 9. Serpens, Vir et Vulpes
Serpens
ingenti saxo oppressus
rogavit virum illac iter facientem,
ut a se onus amoliretur,
pollicitus,
se illi ingentem thesaurum
daturum esse
si hoc faceret.
Quod cum vir iste fecisset,
non modo promissa non solvit,
sed hominem occidere conatus est.
Dum contendunt,
accidit ut vulpes transiret.
Quae arbitra electa:
Non possum (inquit)
tantas lites componere,
nisi videro prius,
quomodo
serpens saxo oppressus fuerit.
Cum igitur vir
serpenti saxum iterum imposuisset,
vulpes astuta:
Ingratum animal (inquit)
sub saxo relinquendum esse censeo.
Fable 10. Agnus et Lupus
Lupus et agnus, siti compulsi,
ad eundem rivum venerant.
Superior lupus,
longe inferior agnus stabat.
Tunc improbus latro
iurgii causam quaerens:
Cur (inquit)
aquam mihi bibenti turbulentam
fecisti?
Agnus perterritus:
Quomodo (inquit) hoc facere possum:
aqua a te ad me decurrit.
Lupus, veritate rei repulsus:
Sex menses abhinc (inquit)
mihi maledixisti.
Illo tempore,
respondit agnus,
equidem nondum natus eram.
Hercle igitur,
inquit lupus,
pater tuus de me male locutus est,
atque ita correptum agnum dilaniant.
Fable 11. Cervus ad Fontem
Cervus cum vehementer sitiret,
ad fontem accessit,
suaque in aquis imagine conspecta,
cornuum magnitudinem et varietatem
laudabat,
crura vera ut gracilia et exilia
vituperabat.
Haec cogitanti
supervenit leo.
Quo viso
in fuga se coniicit cervus
et leoni longe praecurrit.
Quamdiu in planitie erat,
nullum
ei ab hoste imminebat periculum.
Ubi vero ad nemus venit opacum,
inter dumeta cornibus adhaerescens,
cum celeritate pedem uti non posset,
captus et dilaniatus est.
Tum moriturus:
O me desipientem (inquit),
cui ea displicerent,
quae me servarunt,
placerent autem,
quae me perdiderunt!
Fable 12. Mors et Senex
Senex quidam
ligna in silva ceciderat,
et fasce in humeros sublato,
domum redire coepit.
Cum autem defatigatus esset
et onere et itinere,
deposuit ligna,
et senectutis inopiaeque miserias
secum reputans,
clara voce invocavit mortem
ut se ab omnibus malis liberaret.
Mox adfuit mors
quid vellet interrogans.
Tunc senex perterritus:
Nihil volo (inquit),
nisi ut hunc fascem lignorum
humeris meis imponas.
Fable 13. Amici et Ursus
Duo amici
iter una faciunt.
Occurrit in itinere ursus,
quo conspecto
alter eorum
illico arborem conscendit
sicque periculum evitat;
alter vero,
cum meminisset
bestiam illam cadavera non attingere,
humi se prosternit
animamque continet,
se mortuum esse simulans.
Accedit ursus,
contrectat iacentem,
os suum
ad hominis os auresque admovet
atque, cadaver esse ratus, discedit.
Cum postea socius quaereret,
quidnam ei ursus dixisset in aurem,
respondit:
Monuit
ne amicum esse mihi
unquam persuaderem,
cuius fidem
adverso tempore
non fuissem expertus.
Fable 14. Felis Benignus et Mures
Mures,
in pariete cavo commorantes,
diu contemplabantur felem,
quae
capite demisso et tristi vultu
placide recumbebat.
Tunc unus ex iis:
Hoc animal (inquit)
admodum benignum et mite
videtur esse.
Quid,
si alloquar
et familiaritatem cum illo contraham?
Quae cum dixisset
et propius accessisset,
a fele captus et dilaceratus est.
Fable 15. Cuculus et Sturnus
Sturnum,
qui ex urbe aufugerat,
cuculus interrogavit:
Quid dicunt homines
de cantu nostro?
quid de luscinia?
Sturnus:
Maximopere (inquit)
omnes cantum eius laudant.
Quid de alauda?
Permulti, respondit sturnus,
huius quoque cantum
laudibus extollunt.
Et quid de coturnice dicunt?
Non desunt,
qui voce eius delectentur.
Quid tandem,
rogat cuculus,
de me iudicant?
Hoc, inquit sturnus, dicere nequeo;
nusquam enim tui fit mentio.
Iratus igitur cuculus:
Ne inultus (inquit) vivam,
semper de me ipse loquar.
Fable 16. Canis et Lupus
Cani perpingui occurrit forte
lupus macie confectus.
Cum inter se salutassent, lupus:
"Unde (inquit) sic nites?
Aut quo cibo
tam pinguis factus es?
Ego, qui longe fortior sum,
fame pereo."
Canis respondit:
"Eadem tibi erit fortuna,
si domino
par officium praestabis."
"Quodnam?" inquit ille.
"Custos ut sis liminis
et noctu domum a furibus tuearis."
Tum lupus:
"Ego vero (inquit) paratus sum;
nunc enim patior frigora et imbres,
in silvis oberrans.
Quanto facilius est
sub tecto vivere
et largo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum."
Dum procedunt,
aspicit lupus
collum canis catena detritum.
"Unde hoc, amice?"
"Nihil est."
"Dic, quaeso!"
"Quia acer sum,
me interdiu alligant,
ut quiescam
et noctu alacrior sim.
Vesperi me solvunt.
Tunc vagor ubi lubet.
Ultro mihi afferunt panem,
de mensa sua dat ossa dominus,
frusta dat familia."
"Age vero,
si quo abire vis,
estne tibi abeundi licentia?"
"Non semper."
"Vale," respondit ille,
"et fruere ista felicitate tua,
quam mihi laudas.
Equidem regnare nolo,
si libertate carendum est."
Fable 17. Mercurius et Securis
Cadebat quidam ligna
iuxta fluvium.
Laboranti
excidit securis
et in flumine demersa est.
Tum ille,
inops consilii,
in ripa adsidens,
deflere fortunam suam
et misere lamentari coepit.
Mercurius autem,
cum querelas illius cognovisset,
hominis miseritus,
ex aqua emersus,
ei retuli securim,
non eam quidem, quam amiserat,
sed auream,
hominemque interrogavit,
haecine esset, quam perdidisset.
Cum suam illam esse negaret,
Mercurius alteram argenteam extulit:
sed cum ne hanc quidem
agnosceret lignator,
ferream postremo protulit,
quam laetus homo
suam esse dixit.
Qua probitate delectatus deus,
omnes secures homini donat.
Fable 18. Ranae et Rex Earum
Ranae olim
regem a Iove petivisse dicuntur.
Quarum ille precibus commotus
trabem ingentem
in lacum deiecit.
Ranae sonitu perterritae
primum reguferunt,
deinde vero,
trabem in aqua natantem conspicatae
magno cum contemptu
in ea consederunt
aliumque regem
novis clamoribus expetiverunt.
Tum Iupiter,
ut ranarum stultitiam puniret,
hydrum illis miset,
a quo plurimae captae
misere perierunt.
Tum sero
stolidarum precum
ranas paenituit.
Fable 19. Leo et Musculus
Circum leonem dormientem
lascive discurrebant musculi,
quorum unus in dorsum eius insiluit.
Captus autem a leone experrecto
excusavit imprudentiam
gratiasque se ei habiturum esse
pollicitus est,
si vitae parceret.
Leo, etsi erat ira commotus,
ignovit tamen musculo precanti,
et tam contemptam bestiolam
dimisit incolumem.
Paulo post
incautius praedam vestigans
leo in laqueos incidit,
quibus adstrictus
rugitum maximum edidit.
Accurrit musculus,
cernensque vinculis detentum,
qui
sibi dudum vitam petenti concesserat,
arrepsit ad laqueos
eosque corrosit.
Hoc modo
cum leonem periculo liberasset:
Tibi (inquit) ludibrio eram,
quasi
nullum vicissim beneficium
praestare possem;
nunc scias,
etiam murem gratias referre posse.
Fable 20. Lupus Moriens et Vulpes
Lupus moribundus
vitam ante actam perpendebat.
"Malus quidem fui (inquit)
neque tamen pessimus.
Multa male feci, fateor,
sed multum etiam boni perpetravi.
Agnus aliquando balans,
qui a grege aberraverat,
iam prope ad me accesserat,
ut facile devorare possem;
sed parcebam illi.
Eodem tempore
convicia ab ove quadam
in me iactata
aequissimo ferebam animo,
licet a canibus
nihil mihi metuendum esset."
"Atque haec omnia
ego testari possum,"
inquit vulpes.
"Probe enim rem memini.
Nimirum tum temporis accidit,
cum os illud devoratum
in faurcibus tuis haereret,
ad quod extrahendum
gruis opem implorare cogebaris."
Fable 21. Leo et Socii (Ovis et al.)
Societatem inierunt
leo, capra et ovis.
Praeda autem, quam ceperant,
in quattuor partes divisa, leo:
Prima (inquit) mea est,
quia sum leo,
vobis longe praestantior.
Tollam etiam secundam,
quam meretur robur meum.
Tertia debetur egregio labori meo.
Quartam
qui tangere voluerit,
is sciat
mecum sibi negotium futurum esse.
Sic improbus
totam praedam
solus abstulit.
Fable 22. Mendax et Verax
Mendax et verax
simul iter facientes
forte in simiorum terram venerant.
Quos
cum unus e turba,
qui se regem simiorum fecerat,
vidisset,
teneri eos iussit,
ut audiret,
quid de se homines dicerent.
Simul iubet
omnes adstare simios
longo ordine dextra laevaque,
sed sibi poni thronum
ut hominum reges
quondam facere viderat.
Tum homines
in medium adductos
rogat:
Qualisnam vobis esse videor,
hospites?
Respondit mendax:
Rex videris esse maximus.
Quid hi,
quos mihi vides astantes?
Hi comites tui sunt,
hi legati et militum duces.
Simius, mendacio laudatus,
munus dari adultari iubet.
Tum ad veracem
simius:
Et qualis tibi esse videor?
Et qualis illi, qui mecum sunt?
Vir verax:
Verus (inquit) tu es simius,
et simii omnes illi,
qui tui similes sunt.
Tum rex iratus
dentibus et unguibus
eum dilacerari iussit.
Fable 23. Simia Rex et Vulpes
Ferunt
quodam in convenutu bestiarum
tam belle saltasse simium,
ut omnium sententia rex crearetur.
Hunc vulpes
superbientem videns,
dixit simio,
cum regnum ipsi obtigisset,
se non amplius celare velle,
quae magnopere, ut rescisceret,
regis interesset.
Quid id esset
simio interroganti
thesaurum, respondit,
sibi a patre suo esse indicatum,
defossum in solitudine,
qui iam optimo iure regis esset.
"Eamus igitur," inquit simius,
"ut effodiamus."
"Cave tibi," inquit vulpes,
"nam ego saepe audivi,
hanc rem periculo non carere."
"Nihil," inquit simius, "periculi est;
an tu, obsecro, times?"
"Eamus modo," inquit vulpes.
Diu ambo in silvis vagantur.
Tandem venerunt ad laqueos
sub fruticibus
ad capiendas bestias absconditos.
Tum vulpes:
"Hic (inquit) thesaurus obrutus est."
Simius festinans
neque ullo modo sibi cavens
statim captiur
ac laqueis implicitus
vulpem suppliciter orat,
ut sibi succurrat.
Haec vero:
"Regem (inquit) attingere non audeo;
ceteroquin ars saltandi
regnum non merebatur."
Fable 24. Rusticus et Filii (Vinea)
Rusticus moriturus,
cum relinquere filiis suis
divitias non posset,
animos illorum
ad studium diligentis agrorum culturae
et ad laboris assiduitatem
excitatre voluit.
Arcessit igitur illos ad se
atque ita alloquitur:
"Filii mei,
quo modo res meas se habeant,
videtis;
quidquid autem
per omnem vitam reservavi,
hoc
in vinea nostra quaerere poteritis."
Haec cum dixisset,
paulo post moritur senex.
Filii in vinea patrem alicubi
thesaurum abscondisse arbitrantes,
arreptis ligonibus
universum vineae solum effodiunt.
Thesaurum quidem nullum inveniunt,
terram vero fodiendo
adeo fertilem reddiderunt,
ut vites
uberrimum fructum ferrent.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.